Obrázky na stránke
PDF
ePub

citat Deus, per eumdem Christum filium hominis. Dedit ei potestatem. Hanc potestatem non haberet nisi acciperet, et esset homo sine potestate. Sed ipse est filius hominis, qui et Filius Dei. Hærendo enim ad unitatum personæ filius hominis Filio Dei, facta est una persona, eademque Filius Dei, quæ et filius hominis. Quid autem propter quid habeat, dignoscendum est. Filius hominis habet animam, habet corpus. Filius Dei, quod est Verbum Dei, babet hominem, tanquam anima corpus. Sicut anima habens corpus, non facit duas personas, sed unum hominem ; sic Verbum habens hominem, non facit duas personas, sed unum Christum. Quid est homo ? Anima rationalis habens corpus. Quid est Christus? Verbum Dei habens hominem. Video de quibus rebus loquar, et quis loquar, et quibus loquar.

16. Nunc audite de resurrectione corporum, non me, sed Dominum locuturum, propter eos qui resurrexerunt surgendo a morte, inhærendo vitæ. Cui vitæ? Quæ non novit mortem. Quare non novit mortem? Quia nescit mutabilitatem. Quare nescit mutabilitatem? Quia vita est in semetipso. Et potestatem dedit ei et judicium facere, quia filius hominis est. Quod judicium, quale judicium? Nolite mirari hoc, quia dixi, Dedit ei potestatem et judicium facere. Quia venit hora. Non addidit, et nunc est : ergo horam quamdam vult insinuare in fine sæculi. Iora nunc est ut resurgant mortui, hora erit in fine sæculi ut resurgant mortui : sed resurgant nunc in mente, tunc in carne; resurgant nunc in mente per Verbum Dei Filium Dei, resurgant tunc in carne per Verbum Dei carnem factum, filium hominis. Neque enim ad judicium vivorum et mortuorum Pater ipse venturus est: nec lamen recedit a Filio Pater. Quomodo ergo non ipse venturus est? Quia non ipse videbitur in judicio. Videbunt in quem pupugerunt (Joan.xix, 37). Forma illa erit judex, quæ stetit sub judice; illa judicabit quæ Judicata est judicata est enim inique, judicabit juste. Veniet ergo forma servi, et ipsa apparebit. Etenim forma Dei quomodo appareret justis et iniquis? Nam si judicium non fieret nisi inter solos ju stos, appareret tanquam justis forma Dei : quia vero judicium futurum est justorum et iniquorum, nec licet ut iniqui videant Deum; Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8); talis apparebit judex, qualis videri possit et ab eis quos coronaturus est, et ab eis quos damnaturus est. Forma ergo servi videbitur, occulta erit forma Dei. Occultus erit in servo Filius Dei, et apparebit filius hominis ; quia potestatem dedit ei et judicium facere, quia filius hominis est. Et quia ipse solus apparebit in forma servi, Pater autem non apparebit,quia non est indutus forma servi; ideo superius ait, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Bene ergo dilatum est, ut ipse esset expositor qui propositor. Superius enim occultum erat; nunc jam, ut arbitror manifestum est quia dedit ei potestatem et judicium facere, quia Pater non judicat quemquamn, sed omne judicium dedit Filio: quia judicium per illam formam futurum est, quam

non habet Pater. Et quale judicium? Nolite mirar hoc; quia venit hora: non ea quæ nunc est, ut resurgant animæ; sed quæ futura est, ut resurgant corpora.

17. Expressius hoc dicat, ut calumniam hæreticus negator resurrectionis corporis non inveniat : quanquam jam intellectus elucescat. Cum superius dictum esset, Venit hora; addidit, et nunc est: modo autem, Venit hora; non addidit, et nunc est. Tamen omnes ansas, omnes claviculas calumniarum, omnes nodos laqueorum aperta veritate disrumpat. Nolite mirari hoc; quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt. Quid evidentius? quid expressius? Corpora sunt in monumentis: animæ non sunt in monumentis, nec justorum, nec iniquorum. Justi anima in sinu Abrahæ fuit, iniqui anima apud inferos torquebatur (Luc. XVI, 22-25): in monumento, nec illa, nec illa. Superius quando ait, Venit hora, et nunc est; obsecro, intendite. Nostis, fratres, quia ad panem ventris cum labore pervenitur; quanto magis ad panem mentis? Cum labore statis, et auditis; sed nos cum majore stamus, et loquimur. Si laboramus propter vos, collaborare non debetis propter eosdem vos? Superius ergo cum diceret, Venit hora, et adderet, et nunc est, quid subjecit? Quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Non dixit, Omnes mortui audient, et qui audierint vivent; mortuos enim iniquos volebat intelligi. Et numquid omnes iniqui obaudiunt Evangelio? Aperte dicit Apostolus, Sed non omnes obaudiunt Evangelio (Kom. x, 16). Tamen qui audiunt, vivent; quia omnes qui obaudiunt Evangelio, transient ad vitam æternam per fidem : non tamen omnes obaudiunt, et hoc nunc est. At vero in fine, omnes qui sunt in monumentis, hoc est justi et injusti, audient vocem ejus, et procedent. Quomodo noluit dicere, et vivent? Omnes enim procedent, sed non omnes vivent. In eo quippe quod supra dixit, Et qui audierint vivent; in ipsa obauditione vitam æternam intelligi voluit et beatam, quam non om nes habebunt qui de monumentis procedent. Jam ergo et commemoratione monumentorum, et expressione processionis de monumentis, aperte intelligimus corporum resurrectionem.

18. Audient omnes vocem ejus, et procedent. Et ubi judicium, si omnes audient, et omnes procedent? Quasi totum confusum est; nihil video discretum. Certe accepisti potestatem judicandi, quia filius hominis es; ecce aderis in judicio, resurgent corpora : de ipso judicio dic aliquid, hoc est de discretione malorum et bonorum. Et hoc audi: Qui bona fecerunt, in resurrectione vitæ ; qui mala egerunt, in resurrectionem judicii. Superius cum de resurrectione mentium et animarum loqueretur, numquid fecit discretionem? Sed omnes qui audient, vivent; quia obaudiendo vivent. At vero resurgendo et procedendo de monumentis, non omnes ad vitam æternam ibunt, sed qui bene fecerunt: qui autem male, ad judicium. Hic enim judicium pro pœna posuit. Et erit diremptio, e non qualis modo est. Nam et modo separamur non locis, sed moribus, affectibus, desideriis, fide, spe

charitate. Simul enim cum iniquis vivimus; sed non una vita est omnium in occulto dirimimur, in occulto separamur; quomodo grana in arca, non quomodo grana in horreo. Et separantur grana in area, et miscentur: separantur, cum a palea exspoliantur; miscentur, quia nondum ventilantur. Tunc aperta erit separatio, sicut morum, sic et vitæ ; sicut sapien. tiæ, ita et corporum. Ibunt qui bene fecerunt, vivere cum Angelis Dei: qui male egerunt, torqueri cum diabolo et angelis ejus. Et transiet forma servi. Ad hoc enim se præsentaverat ut faceret judicium: post judicium perget hinc, ducet secum corpus cui caput est, et offeret regnum Deo (I Cor. xv, 24). Tunc plane videbitur forma illa Dei, quæ non potuit videri ab iniquis, quorum visioni forma servi exhibenda erat. Dicit et alibi sic: Ibunt isti in ambustionem æternam (de quibusdam sinistris); justi autem in vitam ælernam (Matth. xxv, 46) de qua alio oco dicit, Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvii, 3). Tunc ibi apparebit qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo (Philipp. 11, 6) tunc se ostendet quomodo se dilectoribus suis ostensurum promisit. Qui enim diligit me, ait, mandata mea custodil; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego dilligam eum, et ostendam meipsum illi. Quibus loquebatur, præsens eis erat: sed formam servi videbant ; formam autem Dei non videbant. Per jumentum ad stabulum ducebantur curandi,sed sanati videbunt; quia ostendam, inquit, meipsum illi. Quomodo ostenditur æqualis Patri? Cum dicit Philippo, Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. xiv, 21, 9). 19. Non possum ego a meipso facere quidquam : sicut audio judico, et judicium meum justum est. Quia dicturi illi eramus, Tu judicabis, et Pater non judicabit, quia omne judicium dedit Filio; non ergo secundum Patrem judicabis: adjecit, Non possum ego a meipso facere quidquam : sicut audio judico, et judicium meum justum est; quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Certe Filius quos vult vivificat. Non quærit voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum. Non meam, non propriam ; non meam, non filii hominis; non meam, quæ resistat Deo. Faciunt enim homines voluntatem suam, non Dei, quando faciunt quod volunt, non quod jubet Deus : quando autem ita faciunt quod volunt, ut tamen sequantur voluntatem Dei, non faciunt voluntatem suam, quamvis quod volunt faciant. Volens fac quod juberis ; atque ita et hoc facies quod vis, et non voluntatem tuam facies, sed jubentis.

20. Quid ergo? Sicut audio, ita judico. Audit Filius, et demonstrat ei Pater, et videt Filius Patrem facientem. Et ista distuleramus paulo enucleatius pro viribus pertractare, si tempus nobis peracta lectione et vires remansissent. Si dicam me posse loqui adhuc, forte vos audire jam non potestis. Item forte aviditate audiendi dicitis, Possumus. Melius est ergo ut ego infirmitatem meam fatear, quia jam fatigatus loqui non possum, quam ut vobis jam bene satiatis, adhuc

infundam quod non bene digeratis. Proinde hujus promissionis quam ad hodiernum tempus, si superesset, distuleram, tenete me adjuvante Domino in crastinum debitorem.

TRACTATUS XX.

Rursum in illud, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem quæcumque enim Pater facit, hæc eadem et Filius facit similiter. Cap. v, . 19.

1. Verba Domini nostri Jesu Christi, maxime quæ Joannes commemorat evangelista, qui non sine causa super pectus Domini discumbebat (Joan. XIII, 23), nisi ut secreta altioris sapientiæ ejus ebiberet, et quod amando biberat, evangelizando ructaret, ita secreta sunt et profunda intelligentiæ, ut omnes turbent qui perverso sunt corde, et omnes exerceant qui recto sunt corde. Proinde animadvertat Charitas vestra ad hæc pauca quæ lecta sunt. Videamus si quo modo possumus donante et adjuvante ipso qui verba sua nobis voluit recitari, quæ tunc audita atque conscripta sunt, ut modo legerentur, quid sibi velit quod eum audistis modo dicere, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim Pater facit, hæc eadem et Filius facit similiter.

2. Unde autem natus sit sermo iste, commemorandi estis propter superiora lectionis, ubi curaverat Dominus quemdam inter illos qui in quinque porticibus piscinæ illius Salomonis jacebant, cui dixerat, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Hoc autem fecerat sabbatis unde perturbati Judæi calumniabantur, quasi eversorem et prævaricatorem Legis. Tunc eis dixerat, Pater meus usque modo operatur, et ego operor (ld. v, 8, 17). Illi enim carnaliter accipientes sabbati observationem, putabant Deum post laborem fabricati mundi usque ad hunc diem quasi dormire; et propterea sanctificasse illum diem, ex quo cœpit velut a laboribus requiescere. Est autem sacramentum sabbati antiquis patribus nostris præceptum (Exod. xx, 8-11), quod nos Christiani spiritualiter observamus, ut ab omni servili opere, id est ab omni peccato (quia Dominus dicit, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. viii, 34), abstineamus nos, et habeamus quietem in corde nostro, id est tranquillitatem spiritualem. Et quamvis in hoc sæculo id conemur, ad eam tamen requiem perfectam non perveniemus, nisi cum de hac vita exierimus. Sed ideo dictum est Deum requievisse, quia jam creaturam nullam condebat postquam perfecta sunt omnia. Quietem vero propterea appellavit Scriptura, ut nos admoneret post bona opera requieturos. Sic enim scriptum habemus in Genesi, Et fecit Deus omnia bona valde, et requievit Deus die septimo (Gen. 1, 31, el 11, 2): ut tu homo cum attendis ipsum Deum post bona opera requievisse, non tibi speres requiem, nisi cum bona fueris operatus et quemadmodum Deus posteaquam fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam sexto die, et in illo perfecit omnia 1 Er. Lugd. et Ven. legunt, profundæ intelligentiæ. M.

opera sua bona valde, requievit septimo die; sic et tibi requiem non speres, nisi cum redieris ad similitudinem in qua factus es, quam peccando perdidisti. Non enim Deus laborasse dicendus est, qui dixit, et facta sunt. Quis est qui post tantam operis facilitatem quasi post laborem velit requiescere ? Si jussit et aliquis ei restitit, si jussit et non est factum, et ut fieret laboravit; merito dicatur post laborem requievisse: cum vero et in ipso libro Geneseos legamus, Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: dixit Deus, Fiat firmamentum; et factum est firmamenlum (Gen. 1, 3, 6, 7); et cætera in verbo ejus continuo facta: cui attestatur et Psalmus dicens, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, ct creata sunt (Psal. XXXII, 9, et CXLVIII, 5): quomodo post mundum faclum requiem quasi ut cessaret requirebat, qui in jubendo nunquam laboraverat? Ergo illa mystica sunt, et propterea ita posita, ut nobis, requiem speremus post hanc vitam, sed si bona opera fecerimus. Ideo Dominus retundens impudentiam et errorem Judæorum, et ostendens eos non recte sapere de Deo, ait illis scandalizatis1 quod sabbato operabatur hominum sanitatem, Pater meus usque modo operatur, et ego operor: nolite ergo hoc putare quia sabbato ita requievit Pater meus, ut ex illo non operetur; sed sicut ipse nunc operatur, operor et ego. Sed sicut Pater sine labore, sic et Filius sine labore. Dixit Deus, et facta sunt: dixit Christus languenti, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam, et factum est.

3. Catholica autem fides habet, quod Patris et Filii opera non sunt separabilia. Hoc est quod volo, si possum, loqui Charitati vestræ: sed secundum illa verba Domini, Qui potest capere capiat (Matth. xix, 12). Qui autem capere non potest, non mihi adscribat, sed tarditati suæ; et convertat se ad illum qui cor aperit, ut infundat quod donat. Postremo et si quisquam propterea non intellexerit, quia non a me sic dictum est ut dici debuit, ignoscat humanæ fragilitati, et supplicet divinæ bonitati. Habemus enim intus. magistrum Christum. Quidquid per aurem vestram, et os meum capere non potueritis, in corde vestro ad eum convertimini, qui et me docet quod loquor, et vobis quemadmodum dignatur distribuit. Qui novit quiddet, et cui det, aderit petenti, et aperiet pulsanti, Et si forte non dederit, nemo se dicat desertum. Forte enim aliquid dare differt, sed neminem esurientem relinquit. Si enim non datad horam, exercet quærentem, non contemnit petentem. Videte ergo et altendite quid velim dicere, etsi forte non possim. Catholica fides hoc habet, firma a Spiritu Dei in sanctis ejus, contra omnem hæreticam pravitatem, quia Patris et Filii opera inseparabilia sunt. Quid est quod dixi Quomodo ipse Pater et Filius inseparabiles sunt, sic et opera Patris et Filii inseparabilia sunt. Quomodo Pater et Filius inseparabiles sunt? Quia ipse dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Quia Pater et Filius non sunt duo dii, sed unus Deus,

1 Mss., scandalizantibus. Sic etiam infra constanter pro, scandalizatis.

Verbum et cujus est Verbum,unus et Unicus, Deus unus) Pater et Filius charitate complexi, unusque charitatis Spiritus eorum est, ut fiat Trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus. Non ergo tantum Patris et Filii, sed et Spiritus sancti, sicut æqualitas et inseparabilitas personarum, ita etiam opera inseparabilia sunt. Adhuc planius dicam quid sit, opera inseparabilia sunt. Non dicit catholica fides quia fecit Deus Pater aliquid, et fecit Filius aliquid aliud: sed quod fecit Pater, hoc'et Filius fecit, hoc et Spiritus sanctus fecit. Per Verbum enim facta sunt omnia : quando dixit et facta sunt, per Ver bum facta sunt, per Christum facta sunt. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt (Joun.1, 1, 3). Si omnia per ipsum facta sunt; dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: in Verbo fecit, per Verbum fecit.

4. Ecce ergo nunc audivimus Evangelium, cum responderet stomachantibus Judæis, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo (Id. v, 18): sic enim scriptum est in superiori capitulo. Cum ergo tali eorum erranti indignationi Dei Filius est Veritas responderet, ait, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Tanquam diceret, Quid scandalizati estis, quia Patrem meum dixi Deum, et quia æqualem me facio Deo? Ita sum æqualis, ut ille me genuerit: ita sum æqualis, u non ille a me, sed ego ab illo sim. Hoc enim intelligitur in his verbis, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Hoc est, quidquid Filius habet ut faciat, a Patre habet ut faciat. Quare habet a Patre ut faciat? Quia a Patre habet ut Filius sit. Quare a Patre habet ut Filius sit ? Quia a Patre habet ut possit, quia a Patre habet ut sit. Filio enim hoc est esse quod posse. Homini non ita est. Ex comparatione humanæ infirmitatis, longe infrajacentis, utcumque corda sustollite; et ne forte aliquis nostrum attingat secretum, et quasi coruscatione magnæ lucis horrescens, sapiat aliquid, ne insipiens remaneat: non tamen se totum sapere putet, ne superbiat, et quod sapuit amittat. Homo aliud est quod est, aliud quod potest. Aliquando enim et est homo, et non potest quod vult; aliquando autem sic est homo, ut possit quod vult; itaque aliud est esse ipsius, aliud posse ipsius. Si enim hoc esset esse ipsius, quod est posse ipsius; cum vellet posset. Deus autem cui non est alia substantia ut sit, et alia potestas ut possit, sed consubstantiale illi est quidquid ejus est, et quidquid est, quia Deus est, non alio modo est, et alio modo potest; sed esse et posse simul habet, quia velle et facere simul habet. Quia ergo potentia Filii de Patre est, ideo et substantia Filii de Patre est ; et quia substantia Filii de Patre, ideo potentia Filii de Patre est. Non alia potentia est in Filio, et alia substantia: sed ipsa est potentia quæ et substantia; substantia ut sit, potentia ut possit. Ergo quia Filius de Patre est,

1 Mss. octo, sed consubstantiale illi est quidquid ejus est, et quidquid ejus est quod est, quia Deus est. Remígianus vero addit, est, hoc loco, et quidquid ejus est, est quod est, quia Deus est: nec minus recte.

ideo dixit, Filius non potest a se facere quidquam. Quia non est Filius a se, ideo non potest a se.

5. Videtur enim quasi minorem se fecisse, cum dixit, Non potest Filius a se facere quidquam,nisi quod viderit Patrem facientem. Hic erigit cervicem hæretica vanitas, eorum scilicet qui dicunt Filium minorem esse quam Patrem, minoris potestatis, majestatis, possibilitatis, non intelligentes mysterium verborum Christi. Attendat autem Charitas vestra, et videte quemadmodum in carnali suo intellectu modo turbentur in ipsis verbis Christi. Hoc autem paulo ante prælocutus sum, quia omnia perversa corda perturbat, sicut pia corda exercet Verbum Dei, maxime quod per Joannem evangelistam dicitur. Alta enim per illum dicuntur, non qualiacumque, non quæ facile intelligantur. Ecce jam hæreticus si forte audit verba ista, erigit se, et dicit nobis: Ecce minor est Filius quam Pater, ecce audi verba Filii, qui dicit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Exspecta, quemadmodum scriptum est, Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas (Eccli. v, 13). Puta enim me conturbatum esse his verbis, quoniam dico æqualem potestatem majestatemque esse Patris et Fili, cum audivi, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Turbatus his verbis quæro abs te, qui jam tibi videris intellexisse: Novimus in Evangelio Filium ambulasse super mare (Matth. xiv, 25); ubi Patrem viditambulasse super mare? Hic jam ille turbatur. Pone ergo quod intellexeras, et simul quæramus. Quid ergo facimus? Verba Domini audivimus, Non potest Filius a se facere quidquam, nísi quod viderit Patrem facientem. Ambulavitipse super mare, Pater nunquam ambulavit super mare. Certe non facit Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem.

6. Redi ergo mecum ad id quod dicebam, ne forte sic intelligendum sit, ut de quæstione ambo exeamus. Nom ego secundum fidem catholicam video quomodo exeam sine offensione, sine scandalo: tu autem circumclusus, quæris qua exeas. Qua intraveras vide. Forte non intellexisti et hoc quod dixit, Qua intraveras vide ipsum audi dicentem, Ego sum janua (Joan. x, 7). Non sine causa ergo quaris qua exeas, et non invenis, nisi quia non per januam intrasti, sed per maceriam cecidisti. Ergo quemadmodum poles, a ruina tua collige te, et intra perjanuam, ut sine offensione intres, et sine errore exeas. Per Christum veni, nec ex corde tuo afferas quod dicas; sed quod ille ostendit, hoc loquere. Ecce fides catholica quemadmodum exit de ista propositione. Ambulavit Filius super mare, pedes carnis fluctibus imposuit; caro ambulabat, et divinitas gubernabat: quando ergo caro ambulabat et divinitas gubernabat, Pater absens erat? Si absens erat, quomodo ipse Filius dicit, Pater autem in me manens, ipse facit opera sua Id. xiv, 10)? Si ergo Pater in Filio manens, ipse facit opera sua; ambulatio illa carnis supra mare, a Patre fiebat, per Filium fiebat. Ergo illa ambulatio opus est Patris et Filii inseparabile. Utrumque ibi operantem video :

nec Paler Filium deseruit, nec Filius a Patre discessit. Ita quidquid facit Filius, non facit sine Patre; quia quidquid facit Pater, non facit sine Filio.

7. Exitum est hinc. Videte quia recte nos dicimus inseparabilia esse opera Patris et Filii et Spiritus sancti. Nam quomodo tu intelligis, ecce fecit Deus lucem, et vidit Filius l'atrem facientem lucem, secundum carnalem intellectum tuum,qui ideo vis minorem intelligere, quia dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Fecit Deus Paler lucem; quam lucem aliam fecit Filius? Fecit Deus Pater firmamentum, cœlum inter aquas et aquas, vidit eum Filius secundum intelligentiam tuam tardam et grossam: quia vidit Filius Patrem facientem firmamentum, et dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, da mihi alterum firmamentum. Antu amisisti fundamentum?Superædificati autem suprafun damentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo lapide angulari existente Christo Jesu pacantur in Christo (Ephes. 11, 14-20); nec contendunt et errant in hæresi. Intelligimus ergo lucem factam a Deo Patre, sed per Filium; firmamentum factum a Deo Patre, sed per Filium. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.Excute intelligentiam tuam; nec intelligentiam vocandam, sed planestultitiam. Deus Paterfecit mundum:quem fecit Filius alterum mundum? da mihi mundum Filii. Iste in quo sums, cujus est? dic nobis, a quo factus est? Si dixeris, A Filio; non a Paire ; errasti a Patre: si dixeris, A Patre, non a Filio; respondet tibi Evangelium, El mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. 1, 3, 10). Agnosce ergo eum per quem factus est mundus, et noli esse inter illos qui eum qui fecit mundum non cognoverunt.

8. Inseparabilia sunt ergo opera Patris et Filii. Sed hoc est, Non potest Filius a se quidquam facere, quod esset si diceret. Non est Filius a se. Etenim si Filius est, natus est: si natus est, ab illo est de quo natus est. Sed tamen æqualem sibi genuit, Non enim defuit aliquid generanti, aut tempus quæsivit, ut generaret, qui genuit coæternum; aut matrem quæsivit ui generaret, qui de se protulit Verbum; aut Pater generans ætate præcesserat Filium, ut minorem Filium generaret. Et forte dicit aliquis quia post multa sæcula in senecta sua Deus suscepit Filium. Sicut Pater sine senectute, sic et Filius sine incremento: nec ille senuit nec ille crevit; sed æqualis æqualem genuit, æternus æternum. Quomodo, inquit aliquis, æternus æternum? Quomodo flamma temporalis generat lucem temporalem. Coæva est autem flamma generans luci quam generat, nec præcedit tempore flamma generans lucem generatam; sed ex quo incipit flamma, ex illo incipit lux. Dat mihi flammam sine luce, et do tibi Deum Patrem sine Filio, Hoc est ergo, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quia videre Filii, hoc est natum esse de Patre. Non alia visio ejus et alia substantia ejus: nec alia potentia ejus, alia substantia ejus. Totum quod est, de Patre est; totum quod potest, de Patre est: quoniam quod potest et est, hoc unum est; et de Patre totum est.

9. Sequitur et ipse in verbis uis, et male intelligentes conturbat, ut ad rectum intellectum revocet errantes. Cum dixisset, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem faciendem : ne forte carnalis subreperet intellectus, et averteret mentem, et faceret sibi homo quasi duos fabros, unum magistrum, alterum discipulum quasi attendentem ad magistrum, verbi gratia, facientem arcam ; ut quomodo ille fecit arcam, faciat et iste alteram arcam secundum visionem quam inspexit in magistro operante : sed ne tale aliquid sibi duplicaret in illa simplici divinitate intellectus carnalis, secutus ait, Quæcumque enim Pater facit, hæc eadem et Filius facit similiter. Non facit Pater alia, et alia Filius similia, sed eadem similiter. Non enim ait, Quæcumque facit Pater, facit et Filius alia similia: sed, Quæcumque, inquit, Pater facit, hæc eadem et Filius facit similiter. Quæ ille, hæc et ipse mundum Pater, mundum Filius, mundum Spiritus sanctus. Si tres dii, tres mundi : si unus Deus Pateret Filius et Spiritus sanctus, unus mundus factus est a Patre per Filium in Spiritu sancto. Hæc ergo facit Filius, quæ facit et Pater, et non dissimiliter facit et hæc facit, et similiter facit

10. Jam dixerat, hæc facit; quare addidit, similiter facit? Ne alius pravus intellectus vel error in animo nasceretur. Vides enim hominis opus; animus est in homine et corpus: animus imperat corpori, sed multum interest inter corpus et animum: corpus visibile est, animus invisibilis; inter potentiam virtutemque animi, et cujusvis licet cœlestis corporis multum interest. Imperat tamen animus corpori suo, et facit corpus et quod videtur animus facere, hoc facit et corpus. Videtur ergo corpus hoc idem facere quod animus, sed non similiter. Quomodo hoc idem facit, sed non similiter? Facit animus verbum apud se, jubet linguæ, et profert verbum quod fecit animus: fecit animus, fecit et lingua ; fecit dominus corporis, fecit et servus : sed ut faceret servus, a domino accepit quod faceret, et jubente domino fecit. Hoc idem ab utroque factum est: sed numquid similiter? Quomodo non similiter, aitaliquis? Ecce verbum quod fecit animus meus, manet in me quod fecit lingua mea, percusso aere transiit, et non est. Cum dixeris verbum in animo tuo, et sonuerit per linguam tuam, redi ad animum tuum, et vide quia ibi est verbum quod fecisti. Numquid sicut mansit in animo tuo, mansit in lingua tua ? Quod sonuit per linguam tuam, fecit lingua sonans, fecit animus cogitans: sed quod sonuit lingua, transiit; quod cogitavit animus, permanet. Hoc ergo fecit corpus, quod fecit animus ; sed non similiter. Fecit enim animus quod teneat animus; fecit autem lingua quod sonat, et per aerem aurem verberat. Numquid sequeris syllabas, el facis ut maneant? Non ergo sic Pater et Filius; sed hæc eadem facit, et similiter facit. Si fecit Deus cœlum quod manet, hoc fecit Filius cœlum quod manet. Si fecit Deus Pater hominem qui moritur, eumdem Filius hominem fecit qui moritur. Quæcumque fecit Pater stantia, hæc fecit et Fiius stantia; quia similiter fecit: et quæcumque fecit

Pater temporalia, hæc eadem fecit Filius temporalia; quia non solum ipsa fecit, sed et similiter fecit. Pater enim fecit per Filium, quia per Verbum fecit Pater omnia.

11. Quære in Patre et Filio separationem, non invenis sed si assurrexisti, tunc non invenis; si aliquid supra mentem tuam tetigisti, tunc non invenis. Nam si in his versaris, quæ sibi errans animus facit; cum imaginibus tuis loqueris, non cum Verbo Dei : fallunt te imagines tuæ. Transcende et corpus, et sape animum transcende et animum, et sape Deum. Non tangis Deum, nisi et animum transieris : quanto minus tangis, si in carne manseris? Illi ergo qui sapiunt carnem, quam longe sunt a sapiendo quod Deus est? quia non ibi essent, etiam si animum saperent. Recedit homo multum a Deo quando sapit carnaliter, et multum interest inter carnem et animum: plus tamen interest inter animum ef Deum. Tu si in animo es, in medio es: si infra attendis, corpus est: si supra attendis, Deus est. Attolle te a corpore, transi etiam te. Vide enim quid dixit Psalmus, et admoneris quemadmodum sapiendus sit Deus: Factæ sunt, inquit, mihi lacrmymæ meæ panes die ac nocte, cum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? Tanquam Pagani dicant: Ecce dii nostri ; Deus vester ubi est ? Ostendunt enim illi quod videtur; nos colimus quod non videtur. Et cui ostendamus? homini qui non habet unde videat? Nam utique si ipsi deos suos vident oculis; habemus et nos alios oculos, unde videamus Deum nostrum. Ipsi oculi mundandi sunt a Deo nostro, ut videamus Deum nostrum: Beati enim mundo corde, quia ipst Deum videbunt (Matth. v, 8). Ergo cum se conturbatum dixisset, cum dicitur illi quotidie, Ubi est Deus tuus? Hæc memoratus sum, inquit, quia dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? et quasi volens apprehendere Deum suum, Hæc memoratus sum, inquit, et effudi super me animam meam (Psal. XLI, 4, 5). Ut ergo attingerem Deum meum, de quo mihi dicebatur, Ubi est Deus tuus? non effudi animam meam super carnem meam, sed super me transcendi me, ut illum tangerem. Ille enim est super me, qui fecit me: nemo eum attingit, nisi qui transierit se.

12. Cogita corpus; mortale est, terrenum est, fragile est, corruptibile est : abjice. Sed forte earo temporalis est. Alia corpora cogita, cœlestia corpora cogita; majora, meliora, splendida sunt: attende et ipsa, volvuntur ab oriente ad occidentem, non stant; videntur oculis, non solum ab homine, sed etiam a pecore transi et ipsa. Et quomodo, inquies, transeo cœlestia corpora, cum ambulo in terra? Non carne transis, sed mente. Abjice et ipsa quamvis luceant, corpora sunt; quamvis de cœlo fulgeant, corpora sunt. Veni, quoniam forte non te putas habere quo eas, cum consideras ista omnia. Et ultra cœlestia corpora quo iturus sum, inquis, et qui mente transiturus sum? Considerasti ista omnia? Consideravi, inquis. Unde considerasti? Ispe considerator appareat. Ipse enim considerator istorum omnium, discriminator, distinctor et quodammodo appensor in libra sa

« PredošláPokračovať »