Obrázky na stránke
PDF
ePub

aut Filius. Trinitas unus Deus: Trinitas una æternitas, una potestas, una majestas; tres 1, sed non dii. Non mihi calumniator respondeat: Quid ergo tres? Si enim tres, ait, oportet dicas quid tres. Respondeo : Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ecce, inquit, tres dixisti; sed quid tres exprime. Imo tu numera: nam ego compleo tres, cum dico, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Id enim quod Pater ad se est, Deus est; quod ad Filium est, Pater est : quod Filius sed seipsum est, Deus est quod ad Patrem est, Filius est.

4. Ista quæ dico potestis de similitudinibus agnoscere quotidianis. Homo et alter homo, si ille sit pater, ille filius; quod homo est, ad seipsum est; quod pater est, ad filium est et filius quod homo est, ad seipsum est quod autem filius est, ad patrem est. Pater enim nomen est dictum ad aliquid, et filius ad aliquid sed isti duo homines sunt. At vero Pater Deus ad aliquid est Pater, id est ad Filium; et Filius Deus ad aliquid est Filius, id est ad Patrem sed non quomodo illi duo homines sunt, sic isti duo dii. Quare hoc non ita est ibi? Quia illud aliud, hoc autem aliud est: quia illa divinitas est. Est ibi aliquid ineffabile, quod verbis explicari non possit, ut et numerus sit, et numerus non sit. Videte enim sinon quasi apparet numerus, Pater et Filius et Spiritus sanetus Trinitas. Si tres, quid tres? Deficit numerus. Ita Deus nec recedit a numero, nec capitur numero. Quia tres sunt, tanquam est numerus si quæris quid tres, non est numerus. Unde dictum est, Magnus Dominus nosler et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus (Psal. xiv, 6, 5), Ubi cogitare cœperis, incipis numerare: ubi numeraveris, quid numeraveris non potes respondere. Pater, Pater est; Filius, Filius est; Spiritus sanctus, Spiritus sanctus est: quod sunt isti tres, Pater et Filius et Spiritus sanctus ? Non tres dii? Non. Non tres omnipotentes? Non. Non tres mundi creatores? Non. Ergo omnipotens Pater Omnipotens plane. Ergo et Filius non omnipotens? Plane et Filius omnipotens ? Ergo et Spiritus sanctus non omnipotens ? Et ipse omnipotens. Tres ergo omnipotentes? Non, sed unus omnipotens. Hoc solo numerum insinuant quod ad invicem sunt, non quod ad se sunt. Quia enim Deus Pater ad se est Deus simul cum Filio et Spiritu sancto, non sunt tres dii; quia ad se est omnipotens simul cum Filio et Spiritu sancto, non sunt tres omnipotentes : quia vero non ad se est Pater, sed ad Filium; nec Filius ad se est, sed ad Patrem: nec Spiritus ad se, in eo quod dicitur Spiritus Patris et Filii; non est quid dicam tres, nisi Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum, unum omnipotentem. Ergo unum principium.

5. Accipite aliquid de Scripturis sanctis, unde hoc quod dicitur utcumque capiatis. Posteaquam Dominus noster Jesus Christus resurrexit, et cum voluit ascendit in cœlum, decem diebus illic impletis misit inde Spiritum sanctum : quo impleti qui aderant in

1 Editi, tres persone. At. Mss. omnes careut voce,personæ eamque expungi Lovanienses in Castigationibus tomi noni præceperant.

conclavi uno, omnium gentium linguis cœperunt loqui. Miraculo exterriti Domini interfectores, compuncti doluerunt, dolentes mutati sunt, mutati crediderunt: accesserunt corpori Domini, id est numero fidelium, tria millia hominum. Item alio facto quodam miraculo, accesserunt alia quinque millia; facta est plebs una non parva: in qua omnes accepto Spiritu sancto, quo amor spiritualis accensus est, charitate ipsa et fervore spiritus in unum redacti, cœperunt in ipsa societatis unitate vendere omnia quæ habebant, et pretia ponere ad pedes Apostolorum, ut distribueretur unicuique, sicut cuique opus erat. Et hoc de illis Scriptura dicit, quod erat eis anima una et cor unum in Deum (Act. 11-1v). Attendite ergo, fratres, et binc agnoscite mysterium Trinitatis, quomodo dicamus, Et Pater est, et Filius est, et Spiritus sanctus est, et tamen unus Deus est, Ecce illi tot millia erant, et cor unum erat; eccc tot millia erant, et una anima erat. Sed ubi? In Deo. Quanto magis ipse Deus? Numquid erro in verbo, quando dico duos homines duas animas, aut tres homines tres animas, aut multos homines multas animas? Recte utique dico. Accedant ad Deum, una anima est omnium. Si accedentes ad Deum, multe animæ per charitatem una anima est, et multa corda unum cor; quid agit ipse fons charitatis in Patre et Filio? Nonne ibi magis Trinitas unus est Deus? Inde enim nobis charitas venit, de ipso Spiritu sancto, sicut dicit Apostolus: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5). Si ergo charitas Dei diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, multas animas facit unam animam, et multa corda facit unum cor; quanto magis Pater et Filius el Spiritus sanctus, Deus unus, lumen unum, unumque principium ?

6. Audiamus ergo principium quod loquitur nobis. Mulla, inquit, habeo loqui de vobis et judicare. Meministis quod ait: Ego non judico quemquam (Joan. viii, 15): ecce modo dicit, Mulla habeo de vobis loqui et judicare. Sed aliud est, non judico; aliud, habeo judicare. Non judico, dixit ad præsens; venerat enim ut salvaret mundum, non ut judicaret mundum (Id. x11, 47): quod autem dicit, Multa habeo de vobis loqui et judicare, judicium futurum dicit. Ideo enim ascendit, ut veniat judicare vivos el mortuos. Nemo justius judicabit, quam qui injuste judicatus est. Multa, inquit, habeo de vobis loqui et judicare: sed qui me misil, verax est. Videte quemadmodum Patri det gloriam æqualis Filius. Exemplum enim nobis præbet, et tanquam in cordibus nostris loquitur: O homo fidelis, si Evangelium meum audis, dicit tibi Dominus Deus tuus, ubi ego in principio Verbum Deus apud Deum, æqualis Patri, coæternus gignenti de gloriam ei cujus sum Filius; quomodo tu superbus es adversus cum cujus servus es?

7. Multa habeo, inquit, de vobis loqui et judicare : sed qui me misit, verax est: tanquam diceret, Ideo verum judico, quia Filius veracis veritas sum. Paterverax Filius veritas, quid putamus esse amplius? Co

gitemus si possimus, quid est amplius, verax an verilas. De quibusdam quæramus Pius homo plus est, an pietas? Sed plus est ipsa pietas: pius enim a pietate, non pietas a pio. Potest enim esse pietas, etsi ille qui pius erat, factus est impius. Ipse perdidit pietatem, pietati nihil abstulit. Quid item pulcher et pulchritudo? Plus est pulchritudo quam pulcher: pulchritudo enim facit pulchrum, non pulcher facit pulchritudinem? Castus et castitas? Castitas plane plus est quam castus. Si enim castitas non esset, unde esset iste castus, non haberet si autem noluerit esse castus, castitas integra perseverat. Si ergo plus pietas quam pius, plus pulchritudo quam pulcher, plus castitas quam castus; numquid dicturi sumus plus veritas quam verax? Si hoc dixerimus, Filium incipiemus dicere Patre majorem. Ait enim apertissime ipse Dominus: Ego sum, via et veritas, et vila (Joan. XIV, 6). Ergo si Filius veritas; Pater quid, nisi quod ait ipsa veritas, Qui me misit, verax est? Filius veritas, Pater verax: quid plus sit quæro, sed æqualitatem invenio. Verax enim Pater non ab ea veritate verax est cujus partem cepit, sed quam totam genuit.

8. Video planius esse dicendum. Et certe ne vos diu teneam, hodie huc usque tractetur: cum finiero quod volo dicere, adjuvante Deo, sermo claudatur. Hoc ideo dixi, ut intentos vos facerem. Omnis anima quoniam res est mutabilis, et quamvis magna creatura, tamen creatura; quamvis corpore melior, tamen facla: omnis ergo anima quoniam mutabilis est, hoc est, modo credit, modo non credit; modo vult, modo non vult; modo adultera est, modo casta: modo bona, modo mala; mutabilis est: Deus autem hoc est quod est ; ideo proprium nomen sibi tenuit, Ego sum qui sum (Exod. 11, 14). Hoc est Filius, dicendo, Nisi credideritis quia ego sum: ad hoc pertinet et, Tu quis es? Principium (Joan. vIII, 24-25). Deus igitur incommutabilis est, anima mutabilis. Quando capit anima ex Deo unde sit bona, participando fit bona: quomodo tuus oculus participando videt. Nam lumine subtracto non videt, cujus particeps factus videt. Quia ergo anima participando fit bona, si mutata cœperit esse mala, bonitas manet cujus erat particeps bona. Bonitatis enim cujusdam particeps facta est cum bona esset ; qua mutata in pejus, integra bonitas permanet. Si recedat anima et mala fiat, non minuitur bonitas; si revertatur et bona fiat, non crescit bonitas. Factus est oculus tuus particeps lucis hujus, et vides : clausus est? hanc lucem non minuisti: apertus est? hanc lucem non auxisti. Hac date similitudine, fratres, intelligite quia si pia est anima, est pietas apud Deum, cujus fit particeps anima; si est casta anima, est castitas apud Deum, cujus est particeps anima; si est bona anima, est bonitas apud Deum, cujus est particeps anima; si est verax anima, est veritas apud Deum, cujus est particeps anima. Cujus particeps si non fuerit anima, omnis homo mendax (Psal. cxv, 11) si omnis homo mendax, nullus homo de suo verax. Pater autem verax, de suo est verax; quia genuit veritatem. Aliud est. Verax est homo iste, quia

jam percepit veritatem; aliud est, Verax Deus, quia genuit veritatem. Ecce quomodo verax est Deus, non participando, sed generando veritatem. Video vos intellexisse et gaudeo: sufficiat vobis hodie; cætera quando Domino placuerit, sicut donaverit, exponemus. TRACTATUS XL.

Ab eo loco, Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis; usque ad id, Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Cap. vIII, . 28-32. 1. De sancto Evangelio secundum Joannem, quod gestare nos videtis in manibus, jam multa audivit Charitas vestra, quæ Deo donante sicut potuimus disputavimus, commendantes vobis maxime istum evangelistam de Domini divinitate, secundum quam æqualis est Patri et Filius unicus Dei, loqui elegisse, el propterea aquila comparatum : nulla quippe avis volare altius perhibetur. Proinde quæ ex ordine subsequuntur, sicut ea Dominus tractare donaverit, intentissime audite.

2. Locuti sumus vobis de præcedenti lectione, insinuantes quomodo intelligatur Pater verax, Filius veritas. Cum autem dixisset Dominus Jesus, Verax est qui me misit (Joan. vín, 26), non intellexerunt Judæi quod de Patre illis diceret. Et ait illis quod modo cum legeretur audistis: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, el a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor. Quid est hoc? Nihil enim aliud videtur dixisse, nisi eos post passionem suam cognituros quis esset. Procul dubio ergo videbat ibi aliquos, quos ipse noverat, quos ipse cum cæteris sanctis suis ante constitutionem mundi præsciendo elegerat, post passionem suam esse credituros. Ipsi sunt illi quos assidue commendamus, et ad imitationem cum magna exhortatione proponimus. Misso enim desuper Spiritu sancto post Domini passionem et resurrectionem et ascensionem, cum miracula fierent in ejus nomine, quem tanquam mortuum persequentes Judæi contempserant, compuncti sunt corde; et qui sævientes occiderunt, mutati crediderunt; et quem sanguinem sæviendo fuderunt, credendo biberunt: illa tria millia, et illa quinque millia Judæorum (Act. 11, 37, 41. et iv, 4), quos ibi videbat, quando dicebat, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Tanquam dicens, Differo cognitionem vestram, ut impleam passionem meam : ordine vestro cognoscetis qui sim. Non quia omnes tunc erant credituri ex iis qui audiebant, id est, post passionem Domini nam paulo post dicit, Hæc eo loquente, mulli crediderunt in eum, et nondum exaltatus erat Filius hominis. Exaltationem quippe dicit passionis, non glorificationis; crucis, non cœlo: quia est ibi exaltatus est, quando pependit in ligno. Sed illa exaltatio humiliatio fuit. Tunc enim factus est obediens usque ad mortem crucis (Philipp. 11, 8). Hoc oportebat impleri per eorum manus qui postea fuerant credituri, quibus dicit, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Quare hoc, 1 Editi, verso. Mss., vestro.

1

nisi ut nemo desperaret in quocumque scelere male sibi conscius, quando videbat eis donari homicidium qui occiderant Christum ?

3. Hos ergo in illa turba agnoscens Dominus, dixit, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscelis quia ego sum. Jam nostis quid sit sum; nec assidue repetendum est, ne pariat res tanta fastidium. Recolite illud, Ego sum qui sum, et Qui est, misit me (Exod. III, 14); et agnoscetis, quid dictum sit, Tunc scietis quia ego sum: sed et, Pater est, et Spiritus sanctus est. Ad ipsum esse pertinet tota Trinitas. Sed quia Dominus sicut Filius loquebatur, ne forte in eo quod dixit, Tunc cognoscetis quia ego sum, subintraret error Sabellianorum, hoc est Patripassianorum, quem vobis errorem commendavi non tenendum, sed cavendum, eorum scilicet qui dixerunt, Ipse est Pater, ipse est Filius; duo sunt nomina, sed res una : propter istum ergo cavendum errorem cum dixisset Dominus, Tunc cognoscelis quia ego sum; ne ipse intelligeretur Pater, continuo subjunxit. Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor. Jam gaudere cœperat sabellianus, erroris sui occasione comperta : statim ut se tanquam in obscuro extulit, sequentis sententiæ luce confusus est. Putaveras eum esse Patrem, quia dixit, Ego sum: audi quia Filius est, Et a meipso facio nihil. Quid est, A meipso facio nihil? A meipso non sum Filius enim de Patre est Deus; Pater autem non est de Filio Deus: Filius est Deus de Deo; Pater autem Deus, sed non de Deo: Filius est lumen de lumine; Pater autem lumen, sed non de lumine: Filius est, sed est de quo est; Pater autem est, sed non est de quo est.

4. Quod ergo addidit, Sicut docuit me Pater, hæc loquor; nemini vestrum obrepat cogitatio carnalis, fratres mei. Non enim potest humana infirmitas cogitare, nisi quod consuevit facere vel audire. Nolite ergo vobis quasi duos homines ante oculos ponere, unum patrem, alterum filium, et loquentem patrem ad filium sicut facis tu, quando verba aliqua dicis filio tuo, monens eum et instruens eum quomodo loquatur, ut quæcumque audivit a te, commendet memoriæ; cum commendaverit memoriæ, proferat el lingua, distinguat per sonos, inferat auribus alienis quod percepit in suis. Nolite ita cogitare, ne in corde vestro idola fabricetis. Humanam formam, humanorum lineamenta membrorum, figuram carnis humanæ, sensus istos conspicuos, staturam motusque corporis, linguæ officium, distinctiones sonorum, nolite in illa Trinitate cogitare, nisi quod pertinet ad formam servi, quam accepit unigenitus Filius, cum Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. 1, 14). Ibi non te perhibeo, humana infirmitas, cogitare quod nosti; imo etiam compello. Si fides in te vera est, talem Christum cogita: sed ex Maria virgine, non de Deo Patre talem cogita. Infans fuit, crevit ut homo, ambulavit ut homo, esurivit, sitivit ut homo, dormivit ut homo, postremo passus ut homo, suspensus in ligno, occisus, sepultus ut homo; in eadem forma resurrexit, in eadem forma ante oculos discipulo

rum ascendit in cœlum, in eadem forma venturus est ad judicium. Angelorum enim vox est in Evangelio expressa: Sic veniet quomodo eum vidistis euntem in cœlum (Act. 1, 11). Quando ergo de forma servi cogitas in Christo, humanam effigiem cogila, si est in te fides quando autem cogitas, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1, 1), pereat de corde tuo omnis humana figuratio: pellatur de cogitationibus tuis quidquid fine corporeo terminatur, quidquid loci spacio continetur, vel quantalibet mole diffunditur; de corde tuo figmentum tale dispereat. Cogita, si potes, pulchritudinem sapientiæ, occurrat tibi pulchritudo justitiæ. Forma est? statura est? color est? Nihil horum est, et tamen est: nam si non esset, nec amaretur, nec merito laudaretur, nec amata nec laudata corde moribusque teneretur: nunc vero fiunt homines sapientes; unde fierent, nisi esset sapientia? Porro autem, o homo, si sapientiam tuam videre carnis oculis non potes, nec tali imaginatione cogitare quali corporalia cogitantur, sapientiæ Dei audes ingerere humani corporis formam?

5. Quid ergo dicimus, fratres? Quomodo locutus est Pater Filio, quoniam Filius ait Sicut docuit me Pater, hæc loquor? Locutus est illi? Quando docuit Pater Filium verba fecit, quomodo tu, quando doces filium tuum, verba facis? Quomodo facit verba Verbo? Quæ verba multa fierent unico Verbo ? Verbum enim Patris aures habuit ad os Patris ? Carnalia sunt ista, pereant de cordibus vestris. Hoc enim dico, ecce si intellexistis quod ego dixi, ego certe locutus sum, et mea verba sonuerunt, sonisque aures pepulcrunt, et per sensum auditus vestri ad cor sententiam perduxerunt, si intellexistis. Facite aliquem audisse latinæ linguæ hominem, tantummodo audisse, nec tamen intellexisse quod dixi: quantum ad strepitum pertinet emissum ex ore meo, sic ejus ille particeps factus est qui non intellexit, quomodo et vos; eum sonum audivit, eædem syllabæ aures ejus percusserunt; sed in corde ipsius nihil genuerunt. Quare? Quia non intellexit. Vos autem si intellexistis, unde intellexistis? Ego ad aurem sonui; numquid ego in corde lumen accendi? Procul dubio si verum est quod dixi, et hoc verum non solum audistis, verum etiam intellexistis; duæ res ibi factæ sunt, discernite illas, auditus et intellectus. Auditus per me factus est, intellectus per quem? Ego ad aurem dixi ut audiretis, ad cor vestrum quis dixit ut intelligeretis? Sine dubio aliquis et ad cor vestrum aliquid dixit, ut non solum strepitus iste verborum percuteret aurem vestram, sed etiam in cor vestrum aliquid descenderet veritatis: dixit aliquis et ad cor vestrum, sed non eum videtis; si intellexistis, fratres, dictum est et cordi vestro. Munus Dei est intelligentia. Quis hoc dixit in corde vestro, si intellexistis? Cui dicit Psalmus, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua (Psal. cxvIII, 73). Verbi gratia, episcopus locutus est. Quid locutus est, aliquis ait? Respondes quid locutus sit, et addis : Verum dixit. Tunc alius qui non intel

lexit: Quid dixit, inquit, aut quid est quod landas? Ambo me audierunt, ambobus ego dixi; sed uniipsorum Deus dixit. Si parva magnis comparare conceditur, quoniam nos ad eum quid sumus? tamen nescio quid incorporaliter et spiritualiter facit in nobis Deus, quod nec sonus est qui aurem percutiat, nec color qui oculis discernatur, nec odor est qui naribus capiatur, nec sapor qui faucibus judicetur, nec durum et molle quod tangendo sentiatur: tamen aliquid est quod sentire facile est, explicare impossibile est. Si ergo Deus, ut dicere cœperam, loquitur in cordibus nostris sine sono, quomodo loquitur Filio suo ? Sic ergo, fratres, sic cogitate, quantum potestis, ut dixi, si licet parva magnis modo aliquo comparare; sic cogitate. Incorporaliter Pater locutus est Filio, quia incorporaliter Pater genuit Filium. Nec eum sic docuit quasi indoctum genuerit: sed hoc est eum docuisse, quod est scientem genuisse ; et hoc est, docuit me Paler, quod est, scientem me genuit Pater. Si enim, quod pauci intelligunt, simplex est natura veritatis; hoc est Filio esse quod nosse. Ab illo ergo habet ut noverit, a quo habet ut sit: non ut prius ab illo esset, et ab illo postea nosset; sed quemadmodum illi gignendo dedit ut esset, sic gignendo dedit ut nosset: quia simplici, ut dictum est, naturæ veritatis esse et nosse non est aliud atque aliud, sed hoc ipsum. 2. Dixit ergo ista Judæis, et addidit: Et qui me misit mecum est. Jam hoc et ante dixerat, sed rem magnam assidue commemorat: misit me, et mecum est. Si ergo tecum est, o Domine, non unus ab alio missus est, sed ambo venistis. Et tamen cum ambo simul sint, unus missus est, alter misit: quoniam missio incarnatio est, et ipsa incarnatio Filii tantum est, non et Patris. Misit itaque Pater Filium, sed non recessit a Filio. Non enim quo misit Filium, non ibi erat Pater. Ubi enim non est qui fecit omnia? ubi non est qui dixit, Cælum et terram ego impleo (Jerem. xxIII, 24)? Sed forte Pater ubique, et Filius non ubique est? Evangelistam audi: In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est (Joan. 1, 10). Ergo, inquit, qui misit me, cujus auctoritate tanquam paterna incarnatus sum, mecum est, non me reliquit. Quare non me reliquit? Non me reliquit, inquit, solum quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. Ipsa est æqualitas zemper, non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio, sine fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per genitum facta sunt tempora.

7. Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum. Utinam et me loquente multi qui aliud sapiebant intelligant, et credant in eum. Quidam enim fortasse sunt in ista multitudine ariani. Non audeo suspicari esse sabellianos qui ipsum Patrem dicunt esse qui Filius est hæresis quippe ista nimis antiqua est, et paulatim eviscerata. Arianorum autem adhuc videtur habere aliquas motiones quasi cadaveris putrescentis; aut certe, ut multum, quasi hominis animam agentis: oportet inde reliquos liberari, sicut inde multi liberati sunt. Et quidem ista civitas eos non habebat; sed posteaquam multi peregrini advenerunt, nonnulli et

ipsi venerunt. Ecce hæc Domino loquente multi Judæi crediderunt in eum ; ecce et me loquente Ariani credant, non in me, sed mecum.

8. Dicebat ergo Dominus ad eos qui crediderant in eum Judæos: Si vos manseritis in verbo meo. Ideo manseritis, quia initiati estis, quia et ibi esse cœpis. tis. Si manseritis, hoc est in fide quæ in vobis esse credentibus cœpit ; quo pervenietis ? Vide quale initium, quo perducit. Amasti fundamentum, culmen attende, et ex ista humilitate aliam celsitudinem quære. Fides enim humilitatem habet: cognitio et immortalitas et æternitas non habet humilitatem, sed celsitudinem ; erectionem, nullam defectionem, æternam stabilita tem, nullam ab inimico expugnationem, nullum deficiendi timorem. Magnum est quod incipit a fide; sed contemnitur. Fundamentum solet etiam in ædificio ab imperitis contemni. Fossa fit grandis, lapides quoquo modo passim mittuntur; nulla ibi expolitio, nulla pulchritudo apparet: quomodo nec in arboris radice, non apparet aliqua pulchritudo; totum tamen quidquid te delectal in arbore, de radice surrexit. Sed vides radicem, et non delectaris; vides arborem et miraris. Stulte, quod miraris, inde surrexit quo non delectaris. Parum aliquid videtur fides credentium, non habes stateram unde appendas. Audi ergo quo perveniat, et dide quanta sit: sicut et ipse Dominus alio loco dicit, Si habueritis fidem sicut granum sinapis (Matth. xvII, 19). Quid humilius, quid vehementius? quid minutius, quid ferventius? Ergo et vos, ait, si manseritis in verbo meo, in quo credidistis, quo perducemini? Vere discipuli mei erilis. Et quid nobis, prodest? Et cognoscelis veritatem.

9. Quid promittit credentibus, fratres ? Et cognoscetis veritatem. Quid enim ? non illam cognoverant, quando Dominus loquebatur? si non cognoverant, quomodo crediderunt? Non quia cognoverunt crediderunt, sed ut cognoscerent crediderunt. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quod enim cognituri sumus, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Isai. LXIV, 4; 1 Cor. n, 9). Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? Fides ergo est, quod non vides credere ; veritas, quod credidisti videre: sicut ipse quodam loce ait. Ideo Dominus prius ad faciendam fidem ambulavit in terra. Homo erat, humilis factus erat ; ab omnibus videbatur, nec ab omnibus cognoscebatur; a multis reprobabatur, a turba occidebatur, a paucis. dolebatur: sed tamen et ab eis a quibus dolebatur, nondum sicut erat agnoscebatur. Totum hoc quasi initium est lineamentorum fidei et structuræ futuræ.

quod Dominus ipse attendens quodam loco ait, Qui diligil me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Joan, xiv, 21). Quem qui audiebant, utiquejam videbant; eis tamen, si diligebant, videndum se promittebat. Sic et hic, Cognoscetis veritatem. Quid enim? quod dixisti non est veritas? Veritas est, sed adhuc creditur, nondum videtur. Si maneatur in eo quod creditur, pervenitur ad id quod videatur. Inde

Joannes ipse sanctus avangelista in Epistola sua :
Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, sed nondum ap-
paruit quid erimus. Jam sumus, et aliquid erimus.
Quid plus erimus quam sumus? Audi : Nondum uppa-
ruit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes
ei erimus. Unde? Quoniam videbimus eum sicuti est
(I Joan. 1, 2). Magna promissio; sed merces est fi-
dei. Quæris mercedem, opus præcedat. Si credis,
mercedem exige fidei; si autem non credis, fidei
mercedem qua fronte quæris? Si ergo manseritis in
verbo meo, vere discipuli mei eritis: ut contemplemini
ipsam veritatem sicuti est ; non per verba sonantia,
sed per lucem splendentem, cum satiaverit nos',
quod legitur in Psalmo Signatum est super nos lumen
vultus tui, Domine (Psal. iv, 7). Moneta Dei sumus,
nummus a thesauro oberravimus, Errore detritum
et quod in nobis fuerat impressum; venit qui refor
met, quia ipse formaverat : quærit et ipse nummum
suum; sicut Cæsar nummum suum ; ideo ait, Red-
dile Cæsari quæ Cæsaris sunt, et Deo quæ Dei sunt
(Matth. xx11, 21): Cæsari nummos, Deo vos ipsos.
Tunc ergo exprimetur veritas in nobis.

10. Quid dican Charitati vestræ ? O si cor esset qualitercumque suspirans in illam ineffabilem gloriam ! O si peregrinationem nostram in gemitu sentiremus, et sæculum non amaremus, et ad eum qui nos vocavit, pia mente perpetuo pulsaremus! Desiderium, sinus cordis est; capiemus, si desiderium quantum possumus extendamus. Hoc nobiscum agit Scriptura divina, hoc congregatio populorum, hoc celebratio sacramentorum, hoc baptismus sanctus, hoc cantica laudis Dei, hoc ipsa nostra disputatio, ut hoc desiderium non solum seminetur et germinet, verum etiam in modum tantæ capacitatis augeatur, ut idoneum sit sumere quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Sed amate mecum. Non amat multum nummum, qui amal Deum. Et ego palpavi infirmitatem, non ausus sum dicere, Non amat nummum; sed, non multum amat nummum : quasi amandus sit nummus, sed non multum. O si Deum digne amemus, nummos omnino non amabimus! Erit tibi nummus instrumentum peregrinationis, non irritamentum cupiditatis; quo utaris ad necessitatem, non quo fruaris ad delectationem. Deum ama, si aliquid in te egit quod audis et laudas. Utere mundo, non te capiat mundus. Quod intrasti 2, iter agis, exiturus venisti, non remansurus: iter agis, stabulum est hæc vita. Utere nummo, quomodo viator in stabulo utitur mensa, calice, urceo, lectulo, dimissurus, non permansurus. Si tales fueritis, erigite cor qui potestis, et audite me si tales fueritis, ad ejus promissa venietis. Non enim multum est ad vos, quia magna est manus ejus qui vos vocavit. Vocavit, invocetur; dicatur illi: Vocasti nos, invocamus te; ecce audivimus vocantem, audi invocantes: perduc quo promisisti, perfice quod inchoasti; noli deserere munera tua, noli deserere agrum tuum,

1 Sic omnes Mss. At editi, cum signaverit nos.

2 Duo Mss.,mundus quem intrasti.Alii totidem,quo intrasti.

germina tua intrent in horreum. Abundant tentationes in mndo; sed major est qui fecit mundum : abundant tentationes; sed non deficit qui in illo spem ponit, in quo defectus nullus est.

11. Ad hoc hortatus sum ista, fratres, quia libertas de qua loquitur Dominus noster Jesus Christus, non hujus temporis est. Videte quid adjunxit: Vere discipuli mei eritis, et cognoscelis veritatem, et veritas liberabit vos. Quid est, liberabit vos? Liberos vos faciet. Denique Judæi carnales, et secundum carnem judicantes, non hi qui crediderant, sed in illa turba qui erant qui non credebant, injuriam sibi factam putaverunt, quia dixit eis, Veritas liberabit vos. Indignati sunt servos se esse significatos. Et vere servi erant et exponit illis quæ sit servitus, et quæ sil futura libertas quam ipse promittit. Sed de hac libertate et de illa servitute nimis longum est ut hodie disputemus.

TRACTATUS XLI.

Rursum in illud, Dicebat autem Jesus ad eos qui crediderunt; usque ad id, Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Cap. vIII, ✈. 31-36.

1. Quod de lectione pristina sequitur, et de sanclo Evangelio hodie nobis recitatum est, tunc distuli dicere, quoniam multa jam dixeram, et de libertate in quam nos vocat gratia Salvatoris, non prætereunter neque negligenter fuerat disserendum : hinc hodie, Domino adjuvante, statuimus loqui vobis. Quibus enim loquebatur Dominus Jesus Christus, Judæi erant, ex magna quidem parte inimici, sed etiam amici ex quadam parte jam facti, et futuri: nam quosdam ibi videbat, sicuti jam diximus, qui post ejus passionem fuerant credituri. Hos intuens dixerat: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscelis quia ego sum (Joan. viii, 28). Erant ibi etiam qui hæc loquente illo continuo crediderunt; ipsis loculus est quod audivimus hodie: Dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderant ei, Judæos: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Manendo eritis: quia enim nunc credentes estis, manendo videntes eritis. Ideo sequitur, Et cognoscetis veritatem. Veritas incommutabilis est. Veritas panis est, mentes reficit nec deficit: mutat vescentem, non ipsa in vescentem mutatur. Ipsa est veritas Verbum Dei, Deus apud Deum unigenitus Filius. Hæc Veritas carne induta est propter nos, ut de Maria virgine nasceretur, et impleretur prophetia, Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12). Hæc ergo Veritas cum Judæis loqueretur, latebat in carne: latebat autem non ut negaretur, sed ut differretur; differretur, ut in carne pateretur; in carne autem pateretur, ut caro peccati redimeretur. Stans itaque conspicuus secundum infirmitatem carnis Dominus noster Jesus Christus, et secundum majestatem divinitatis occultus, dixit ad eos qui ei, cum hæc loqueretur, crediderant, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Qui enim perseve

1 Editi: abundant tempestates in mundo. At Mss., abundant tentationes.

« PredošláPokračovať »