Obrázky na stránke
PDF
ePub

6. Et non peribunt in æternum: subaudis, tanquam eis dixerit, Vos peribitis in æternum, quia non estis ex ovibus meis. Non rapiet eas quisquam de manu mea. Intentius accipite: Pater meus quod dedit mihi, majus est omnibus. Quid potest lupus? quid potest fur et latro? Non perdunt nisi ad interitum prædestinatos. De illis autem ovibus, de quibus dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. 11, 19); et, Quos præscivit, ipsos et prædestinavit; quos aulem prædestinavit, ipsos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 29, 30): de ovibus istis nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interficit. Securus est de numero earum, qui pro eis novit quod dedit. Et hoc est quod ait, Non rapiet eas quisquam de manu mea: et item ad Patrem, Pater meus quod dedit mihi, majus est omnibus. Quid dedit Filio Pater majus omnibus ? Et ipse illi esset unigenitus Filius. Quid est ergo, dedit ? jam erat cui daret, an gignendo dedit? Nam si erat cui daret ut Filius esset, aliquando erat, et Filius non erat: Absit ut aliquando Dominus Christus fuerit, et Filius non fuerit. De nobis hoc dici potest: aliquando filii hominum eramus, filii Dei non eramus. Nos enim filio Dei gratia fecit, illum natura, quia ita natus est. Et non est ut dicas, Non erat antequam natus erat: nunquam enim non natus erat, qui Patri coæternus erat. Qui sapit capiat; qui non capit credat1, nutriatur, et capiet. Verbum Dei semper cum Patre, et semper Verbum: et quia Verbum, ideo Filius. Semper ergo Filius, et semper æqualis. Non enim crescendo, sed nascendo æqualis est, qui semper natus est de Patre Filius, de Deo Deus, de æterno coæternus. Pater autem non de Filio Deus: Filius de Patre Deus; ideo Pater Filio gignendo dedit ut Deus esset, gignendo dedit ut sibi coæternus essel, gignendo dedit ut æqualis esset. Hoc est quod majus est omnibus. Quomodo vita Filius, et habens vitam Filius? Quod habet hoc est: tu aliud es, aliud habes. Verbi gratia, habes sapientiam ; numquid tu es ipsa sapientia? Denique quia non es tu ipse quod habes, si amiseris quod habes, redis ut non habeas et aliquando resumis, aliquando amittis. Quomodo oculus noster non in seipso habet inseparabiliter lucem; aperitur et capit, clauditur et amittit. Non sic est Deus Dei Filius, non sic est Verbum Patris non sic est Verbum quod non sonando transit, sed nascendo manet. Sic habet sapientiam, ut ipse sit sapientia, faciatque sapientes; sic habet vitam, ut sit ipse vita, faciatque viventes. Hoc est quod majus est omnibus. Attendit Joannes ipse evangelista cœlum et terram, volens dicere de Filio Dei; attendit, et transcendit. Cogitavit supra cœlum millia exercitus Angelorum, cogitavit et transcendit universam, sicut aquila nubes, sic sua mente creaturam: transceudit magna omnia, pervenit ad illud quod majus est omnibus; et dixit, In principio erat Verbum (Joan. 1, 1). Sed quia ille cujus est Verbum non est de Verbo, Verbum autem de illo est cujus est Verbum ; ideo ait,

1 Omnes Mss., qui non sapit credat,

2 Sic Mss. At editi, reddis.

Quod dedit mihi Pater, id est, ut sim Verbum ejus, ut sim unigenitus Filius ejus, ut sim splendor lucis ejus, majus est omnibus. Ideo, Nemo rapit, inquit, oves meas de manu mea. Nemo potest rapere de manu Patris mei.

7. De manu mea, et de manu Patris mei : quid est hoc, Nemo rapit de manu mea, et, Nemo rapit de manu Patris mei? Utrum una manus est Patris et Filii, an forte ipse Filius manus est Patris sui ? Si manum intelligamus potestatem, una est Patris et Filii potestas; quia una est divinitas: si autem manum intelligamus, sicut dictum est per prophetam, Et brachium Domini cuirevelatum est (Isa. LIII, 1), manus Patris ipse est Filius. Quod non ita dictum est, tanquam Deus habeat humanam formam,et quasi corporis membra; sed quod per ipsum facta sunt omnia. Nam solent et homines dicere manus suas esse alios homines, per quos faciunt quod volunt. Aliquando et ipsum opus hominis, manus hominis dicitur quod fit per manum : sicut dicitur quisque agnoscere manum suam, cum id quod scripsit agnoscit. Cum ergo multis modis etiam hominis dicatur manus, qui proprie manum habet in sui corporis membris; quanto magis non uno modo intelligendum est cum legitur manus Dei, cui forma corporis nulla est? Ac per hoc melius hoc loco manum Patris et Filii intelligimus potestatem Patris et Filii; ne forte cum hic manum Patris ipsum Filium dictum acceperimus, incipiat carnalis cogitatio etiam ipsius Filii quærere Filium, quem similiter credat Christi manum. Ergo Nemo rapit de manu Patris mei; hoc est, Nemo rapit mihi.

8. Sed ne forte adhuc titubes, audi quid sequitur: Ego et Pater unum sumus. Huc usque Judæi tolerare potuerunt audierunt, Ego et Pater unum sumus, et non pertulerunt; et more suo duri, ad lapides cucurrerunt. Tulerunt lapides, ut lapidarent eum. Dominus quia non patiebatur quod nolebat pati, et non est passus nisi quod voluit pati, adhuc eos lapidare cupientes alloquitur. « Sustulerunt lapides Judæi, ut lapidarent illum. Respondit eis Jesus Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod corum opus me lapidatis? Et illi responderunt : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. » Ad illud hoc responderunt quod dixerat, Ego et Pater unum sumus. Ecce Judæi intellexerunt quod non intelligunt Ariani. Ideo enim irati sunt, quoniam senserunt non posse dici, Ego et Paler unum sumus, nisi ubi æqualitas est Patris et Filii.

9. Dominus autem videte quid responderit tardis. Vidit eos non ferre splendorem veritatis, et eum temperavit in verbis. Nonne scriptum est in Lege vestra, id est, vobis data, quia ego dixi, Dii estis ? Deus dicit per Prophetam in Psalmo hominibus: Ego dixi, Dii estis (Psal. LXXXI, 6). Et Legem appellavit Dominus generaliter omnes illas Scripturas: quamvis alibi specialiter dicat Legem, a Prophetis eam distinguens ; sicuti est, Lex et prophetæ usque ad Joannem (Luc. xvi, 16); et, In his duobus præceptis tota Lex pendet ex Prophetæ

(Matth. xxII, 40). Aliquando autem in tria distribuit
easdem Scripturas, ubi ait: Oportebat impleri omnia
quæ scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me
(Luc. xxiv, 44). Nunc vero Psalmos etiam Legis no-
mine nuncupavit, ubi scriptum est: Ego dixi, Dii
estis. Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est,
et non potest solvi Scriptura: quem Pater sanctificavit
et misit in mundum, vos dicitis, Quia blasphemas ; quia
dixi, Filius Dei sum? Si sermo Dei factus est ad ho-
mines ut dicerentur dii, ipsum Verbum Dei quod est
apud Deum, quomodo non est Deus ? Si per sermonem
Dei fiunt homines dii, si participando fiunt dii, unde
participant non est Deus? Si lumina illuminata dii
sunt, lumen quod illuminat non est Deus? Si cale-
facti quodammodo igne salutari dii efficiuntur, unde
calefiunt non est Deus? Accedis ad lumen et illumi-
naris, et inter filios Dei numeraris ; si recedis a lu-
mine, obscuraris, et in tenebris computaris: illud
tamen lumen nec accedit ad se, quia non recedit a se.
Si ergo vos deos facit sermo Dei, quomodo non est
Deus Verbum Dei? Pater ergo sanctificavit Filium
suum, et misit in mundum. Forte aliquis dicat: Si
Pater eum sanctificavit, ergo aliquando non erat san-
clus? Sic sanctificavit, quomodo genuit. Ut enim
sanctus esset, gignendo ei dedit, quia sanctum eum
genuit. Nam si quod sanctificatur, ante non erat
sanctum ; quomodo dicimus Deo Patri, Sanctificetur
nomen tuum (Matth. vi, 9) ?

[ocr errors]

ut non haberent. Et quia sic volebant apprehendere, quid eis fecit? Exiil de manibus eorum. Non eum apprehenderunt, quia manus fidei non habuerunt. Verbum caro factum est: sed non erat Verbo magnum, ejicere carnem suam de manibus carnis. Mente Verbum apprehendere, hoc est Christum recte apprehendere. 12. Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi Joannes baptizans primum, et mansit ibi. Et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum? Meministis vobis dictum de Joanne, quia lucerna erat, et diei testimonium perhibebat (Joan. v, 35, 33). Quid ergo isti apud se dixerunt, Joannes signum fecit nullum ? Nullum, inquiunt, miraculum ostendit Joannes : non dæmonia fugavit, non expulit febrem, non cæcos illuminavit, non mortuos suscitavit, non tot millia hominum de quinque vel septem panibus pavit, non supra mare ambulavit, non ventis et fluctibus imperavit; nihil horum fecit Joannes : ct totum quidquid dicebat,huic testimonium perhibebat. Per lucernam veniamus ad diem. Joannes nullum signum fecit. Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Ecce qui apprehenderunt, non quomodo Judæi. Judæi volebant apprehendere discedentem, apprehenderunt isti permanentem. Denique quid sequitur? Et multi crediderunt in eum.

TRACTATUS XLIX.

Ab eo quod legitur, Erat autem quidam languens, Lazarus; usque ad id, Abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Cap. x1, . 1-54.

10. Si non facio opera Patris mei, nolile mihi credere si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis el credatis quia in me est Pater, el ego in illo. Non sic dicit Filius, in me est Pater, el ego in illo, quomodo possunt homines dicere. Si enim bene cogitemus, in Deo sumus; et si bene vivamus, Deus in nobis est: fideles participantes ejus gratiam, illuminati ab ipso, in illo sumus, et ipse in nobis. Sed non sic unigenitus Filius: ille in Patre, et Pater in illo, tanquam æqualis in eo cui est æqualis. Denique nos aliquando possumus dicere, la Deo sumus, at Deus in nobis: Ego et Deus unum sumus, numquid possumus dicere? In Deo es, quia Deus te continet; Deus est in te, quia templum Dei factus es sed numquid quia in Deo es, et Deus est in te, potes dicere, Qui me videt, Deum videt: quomodo Unigenitus dixit, Qui me vidit, vidit et Patrem ( Joan. XIV, 9); et, Ego et Paler unum sumus? Agnosce proprium Domini, et munus servi. Proprium Domini, est æqualitas Patris: munus servi, est participatio quia Dominus Jesus mortuos suscitavit : sufficit tibi

Salvatoris.

[blocks in formation]

1. Inter omnia miracula quæ fecit Dominus noster Jesus Christus, Lazari resurrectio præcipue prædicatur. Sed si attendamus quis fecerit, delectari debemus potius quam mirari. Ille suscitavit hominem, qui fecit hominem ipse enim est Unicus Patris, per quem, sicut nostis, facta sunt omnia. Si ergo per illum facta sunt omnia, quid mirum est si resurrexit unus per illum, cum tot quotidie nascantur per illum ? Plus est homines creare quam resuscitare. Dignatus est tamen el creare et resuscitare; creare omnes, resuscitare quosdam. Nam cum multa fecisset Dominus Jesus, non omnia scripta sunt; sicut idem ipse sanctus Joannes evangelista testatur multa Dominus Christum et dixisse et fecisse quæ scripta non sunt (Joan. xx, 30) electo sunt autem quæ scriberentur, quæ saluti credentium sufficere videbantur. Audisti enim

ut scias quia si vellet, omnes mortuos suscitaret. Et hoc quidem sibi ad finem sæculi reservavit. Nam quem audistis magno miraculo quatriduanum mortuum suscitasse de sepulcro, veniet hora, sicut ipse ait, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus et procedent. Resuscitavit putentem, sed tamen in cadavere putente adhuc erat forma membrorum ille in novissimo die ad unam vocem cineres est restituturus in carnem. Sed opportebat ut modo aliqua faceret, quibus datis velut suæ virtutis indiciis credamus in eum, et ad illam resurrectionem præ

paremur, quæ erit ad vitam, non ad judicium. Ita quippe ait: Veniet hora quondo omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus et procedent qui bene fecerunt, ad resurrectionem vitæ ; qui male egerunt, ad resurrectionem judicii (Joan. v, 28, 29).

2. Tres tamen mortuos a Domino resuscitatos in Evangelio legimus, et forte non frustra. Domini quippe facta non sunt tantummodo facta, sed signa. Si ergo signa sunt, præter id quod mira sunt, aliquid profecto significant: quorum factorum significationem invenire, aliquanto est operosius, quam ea legere vel audire. Admirantes audiebamus, tanquam magni miraculi spectaculo ante nostros oculos constituto, cum Evangelium legeretur, quemadmodum revixerit, Lazarus. Si attendamus mirabiliora opera Christi, omnis qui credit, resurgit (a): si attendamus omnes, et intelligamus detestabiliores mortes, omnis qui peccat moritur. Sed mortem carnis omnis homo timet, mortem animæ pauci. Pro morte carnis quæ sine dubio quandoque ventura est, curant omnes ne veniat inde est quod laborant. Laborat ne moriatur homo moriturus, et non laborat ne peccet homo in æternum victurus. Et cum laborat ne moriatur, sine causa laborat: id enim agit ut multum mors differatur, non ut evadatur: si autem peccare nolit, non laborabit, et vivet in æternum. O si possemus excitare homines, et cum ipsis pariter excitari, ut tales essemus amatores vitæ permanentis, quales sunt homines amatores vitæ fugientis ! Quid non facit homo sub mortis periculo constitutus? Gladio impendente cervicibus, prodiderunt homines quidquid sibi, unde viverent, reservabant. Quis non continuo prodidit ne percuteretur ? Et post proditionem fortasse percussus est. Quis non, ut viveret, continuo perdere voluit unde viveret, eligens vitam mendicantem quam celerem mortem? Cui dictum est, Naviga ne moriaris; et distulit? Cui dictum est, Labora ne moriaris; et piger fuit? Levia Deus jubet, ut in æternum vivamus; et obedire negligimus. Non tibi Deus dicit, Perde quidquid habes, ut vivas exiguo tempore in labore sollicitus; sed, Da pauperi unde habes, ut vivas semper sine labore securus. Accusant nos amatores vitæ temporalis, quam nec cum volunt, nec quamdiu volunt habent et nos invicem non accusamus, tam pigri, tam tepidi ad capessendam vitam æternam, quam si voluerimus habebimus, cum habuerimus non amittemus; hanc autem mortem quam timemus, etiamsi noluerimus habebimus.

3. Si ergo Dominus magna sua gratia, et magna sua misericordia animas suscitat, ne moriamur in æternum; bene intelligimus tres illos mortuos quos in corporibus suscitavit, aliquid significare et figurare de resurrectionibus animarum quæ fiunt per fidem: resuscitavit filiam archisynagogi adhuc in domo jacentem (Marc. v, 41, 42); resuscitavit juvenem filiu m viduæ extra portas civitatis elatum (Luc. vit,

(a) Forte legendum sic: mirabiliore opere Christi omnis qui credit resurgit. Et infra: detestabiliore morte omnis qui peccat moritur.

14, 15); resuscitavit Lazarum sepultum quatriduanum. Intueatur quisque animam suam: si peccat, moritur; peccatum ; mors est animæ. Sed aliquando in cogitatione peccatur. Delectavit quod malum est, consensisti, peccasti; consensio illa occidit te : sed intus est mors, quia cogitatum malum nondum processit in factum. Talem animam resuscitare se significans Dominus, resuscitavit illam puellam quæ nondum erat foras elata, sed in domo mortua jacebat, quasi peccatum latebat. Si autem non solum malæ delectationi consensisti, sed etiam ipsum malum fecisti; quasi mortuum extra portam extulisti: jam foris es, et mortuus elatus es. Tamen et ipsum Dominus resuscitavit, et reddidit viduæ matri suæ. Si peccasti, poeniteat te : et resuscitat te Dominus, et reddet Ecclesiæ matri tuæ. Tertius mortuus est Lazarus. Est genus mortis immane, mala consuetudo appellatur. Aliud est enim peccare, aliud peccandi consuetudinem facere. Qui peccat et continuo corrigitur, cito reviviscit: quia nondum est implicatus con. suetudine, non est sepultus. Qui autem peccare consuevit, sepultus est, et bene de illo dicitur, fetet : incipit enim habere pessimam famam, tanquam odorem teterrimum. Tales sunt omnes assueti sceleribus, perditi moribus. Dicis ei, Noli, facere. Quando te audit quem terra sic premit, et tabe corrumpitur, et molo consuetudinis prægravat ur? Nec ad ipsum lamen resuscitandum minor fuit virtus Christi. Novimus, vidimus, quotidie videmus homines, pessima consuetudine permutata vivere melius, quam vivunt qui reprehendebant. Detestabaris hominem: ecce ipsa soror Lazari (si tamen ipsa est quæ pedes Domini unxit unguento, et tersit capillis suis quoslaverat lacrymis) melius suscitata est quam frater ejus : de magna malæ consuetudinis mole est liberata. Erat enim famosa peccatrix et de illa dictum est, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. 37-47). Videmus multos, novimus multo nemo desperet, nemo de se præsumat. Et desperare malum est, et de se præsumere. Sic noli desperare, ut eligas de quo debeas præsumere.

4. Ergo et Lazarum Dominus suscitavit. Audistis qualem, id est, quid significet Lazari resurrectio. Legamus itaque jam ; et quoniam multa in hac lectione manifesta sunt, expositionem in singulis non quæramus, ut necessaria pertractemus. Erat autem quidam languens, Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Martha sororum ejus 1. In superiore lectione meministis quod Dominus exiit de manibus eorum qui lapidare illum voluerant, et discessit trans Jordanem ubi Joannes baptizabat (Joan. x, 39, 40). Ibi ergo Domino constituto, infirmabatur in Bethania Lazarus, quod castellum erat proximum Jerosolymis.

5. Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersil pedes ejus capillis suis, cujus frater Lazarus infirmabalur. Miserunt ergo sorores ejus ad eum, dicentes. Jam intelligimus quo miserunt, ubi erat Do

1 In omnibus Mss. omittitur, sororum ejus.
(a) Conf. lib. 1, de Sermone Domini in monte, n. 35.

minus: quoniam absens erat, trans Jordanem scilicet. Miserunt ad Dominum, nuntiantes quod ægrotaret frater earum : ut si dignaretur veniret, et eum ab ægritudine liberaret. Ille distulit sanare, non posset resuscitare. Quid ergo renuntiaverunt sorores ejus? Domine, ecce quem amas imfirmatur. Non dixerunt, Veni amanti enim tantummodo nuntiandum fuit. Non ausæ sunt dicere, Veni, et sana: non aus sunt dicere, Ibi jube, et hic fiet. Cur enim non et istæ, si fides illius Centurionis inde laudatur ? Ait enim Non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. vIII, 8, 10). Nihil horum istæ, sed tantummodo, Domine, ecce quam amas infirmatur. Sufficit ut noveris ; non enim amas, et deseris. Dicit aliquis: Quomodo per Lazarum peccator significabatur, et a Domino sic amabatur? Audiat eum dicentem, Non veni vocare justos, sed peccatores (ld. ix, 13). Si enim peccatores Deus non amaret, de cœlo ad terras non descen⚫ deret.

6. Audiens autem Jesus, dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei. Talis glorificatio ipsius non ipsum auxit, sed nobis profuit. Hoc ergo ait, non est ad morlem, quia et ipsa mors non erat ad mortem ; sed potius ad miraculum, quo facto crederent homines in Christum, et vitarent veram mortem. Sane videte quemadmodum tanquam ex obliquo Dominus Deum se dixit, propter quosdam qui negant Filium Deum esse. Nam sunt hæretici qui hoc negant, quod Filius Dei sit Deus. Ecce audiant : Infirmitas hæc, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria Dei. Qua gloria ? cujus Dei? Audi quod sequitur: Ut glorificetur Filius Dei. Infirmitas ergo hæc, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Per quam? Per illam infirmitatem.

7. Diligebat autem Jesu Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. Ille languens, illæ tristes, omnes dilecti sed diligebat eos et languentium salvator, imo etiam mortuorum suscitator, et tristium consolator. Et ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. Nuntiaverunt ergo illi; mansit illic ille: tamdiu tempus ductum est, quousque quatriduum compleretur. Non frustra, nisi quia forte, imo quia certe et ipse numerus dierum intimat aliquod sacramentum. Deinde post hæc dicit iterum discipulis suis, Eamus in Jadæum : ubi pene fuerat lapidatus, qui propterea inde discessisse videbatur, ne lapidaretur. Discessit enim ut homo; sed in redeundo quasi oblitus infirmitatem, ostendit potestatem. Eamus, inquit, in Judæam.

8. Deinde hoc dicto, videte quemadmodum discipuli territi fuerint. Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Quid sibi vult ista responsio? Illi dixerunt, Modo te lapidare volebant Judæi, et iterum illuc vadis, ut te lapident? Et Dominus, Nonne duodecim horæ sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hu

sed

jus mundi videt: si autem ambulaverit in nocte, offen dit, quia lux non est in eo. De die quidem locutus est, sed in nostra intelligentia quasi adhuc nox est. Invocemus diem, ut expellat noctem, et cor lumine illustret. Quid enim Dominus dicere voluit ? Quantum mihi videtur, quantum sublucet altitudo profunditasque sententiæ, redarguere voluit illorum dubitationem et infidelitatem. Voluerunt enim consilium dare Domino ne moreretur, qui venerat mori, ne ipsi morerentur. Sic etiam quodam alio loco Petrus sanclus diligens Dominum, sed adhuc non plene intelligens cur venisset, timuit ne moreretur, et vitæ displicuit, id est, ipsi Domino: nam cum indicaret discipulis quod esset Jerosolymis passurus a Judæis, respon dit Petrus inter cæteros, et ait, Absit a te, Domine, propitius libi esto, non fiel istud. Et continuo Dominus, Redi post me, satanas, non enim supis quæ Dei sunt, sed quæ hominum. Et paulo ante confitens Filium Dei laudem meruerat: audierat enim, Beatus es, Simon Bar Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, Pater meus qui in cœlis est (Matth. xvi, 16-23). Cui dixerat, Beatus es; illi dicit, Redi retro, salanas: quia beatus a se non erat, Sed unde? Quia non tibi revelavil caro et sanguis, sed Pater meus qui in cœlis est. Ecce unde beatus, non de tuo, sed de meo. Non quia Pater ego, sed quia omnia quæ habet Pater, mea sunt (Joan. xvi, 15). Si beatus de ipsius Domini; satanas decujus? Ibi dicit: rationem quippe reddidit beatitudinis, ut diceret, Non caro el sanguis tibi revelavit hoc, sed Pater meus qui in cælis est: hæc est causa beatitudinis tuæ. Quod vero dixi, Redi post me, satanas, audi etiam hujus rei causam: Non enim sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominis. Nemo ergo se palpet; de suo satanas est, de Dei beatus est. Quid est enim de suo, nisi de peccato suo? Tolle peccatum, quod est tuum. Justitia, inquit, de meo est 2. Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. iv, 7) ? Cum ergo vellent dare consilium homines Deo, discipuli magistro, servi Domino, ægroti medico; corripuit eos, et ait, Nonne duodecim horæ sunt dier ? Si quis ambulaverit in die, non offendit. Me sequimini, si non vultis offendere: nolite mihi consilium dare, quos a me consilium oportet accipere. Quo ergo pertinet, Nonne duodecim horæ sunt diei? Quia ut diem se esse ostenderet, duodecim discipulos elegit. Si ego sum, inquit, dies, et vos horæ, numquid horæ diei consilium dant? Hora diem sequuntur, non dies horas. Si ergo illi horæ, quid ibi Judas? Et ipse inter duodecim horas? Si hora erat, lucebat ; si lucebat, quomodo diem ad mortem tradebat? Sed Dominus in hoc verbo non ipsum Judam, sed successorem ipsius prævidebat. Juda enim cadente successit Matthias, et duodenarius numerus mansit (Act. 1, 26). Non ergo frustra duodecim discipulos elegit Dominus, nisi quia ipse spiritualis est dies. Sequantur ergo horæ diem, prædicent horæ diem, horæ illustrentur a die, horæ 1 lo sex Mss., quid esset passurus.

2 Hæc est Er. punctuatio in hunc locum : Tolle peccatum quod est tuum, justitia, inquit, de meo est. Lov. post tuum, duo puncta interponunt. M.

[ocr errors]

illuminentur a die, et per horarum prædicationem
credat mundus in diem. Hoc ergo ait de compendio,
Me sequimini, si non vultis offendere.

9. Et post hoc dicit eis: Lazarus amicus noster dor-
mit; sed vado, ut a somno excitem eum. Verum dixit.
Sororibus mortuus erat, Domino dormiebat. Homini-
bus mortuus crat, qui cum suscitare non poterant :
nam Dominus tanta eum facilitate excitabat de sepul-
cro, quanta tu non excitas dormienten de lecto. Ergo
secundum potentiam suam dixit dormientem: quia
et alii mortui dicti sunt in Scripturis sæpe dormientes,
sicut Apostolus dicit, De dormientibus autem nolo vos
ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et cæteri
qui spem non habent (I Thess. vi, 12). Ideo et ipse dor-
mientes appellavit, quia resurrecturos prænuntiavit.
Dormit ergo omnis mortuus, et bonus et malus. Sed
quomodo interest in ipsis qui quotidie dormiunt et
exsurgunt, quid quisque videat in somnis: alii sentiunt
læta somnia, alii torquentia, ita ut evigilans dormire
timeat, ne ad ipsa iterum redeat: sic unusquisque ho-
minum cum causa sua dormit, cum causa sua surgit.
Et interest quali custodia quisque recipiatur, ad judi-
cem postea producendus. Nam et receptiones in cu-
stodia pro meritis causarum adhibentur: alios juben-
tur custodire lictores, humanum et mite officium at-
que civile; alii traduntur optionibus'; alii mittuntur
in carcerem et in ipso carcere non omnes, sed pro
meritis graviorum causarum in ima carceris contru-
duntur. Sicut ergo diversæ custodia agentium in of-
ficio; sic diversæ custodiæ mortuorum, et diversa
merita resurgentium. Receptus est pauper, receptus
est dives: sed ille in sinum Abrahæ; ille ubi sitiret,
et guttam non inveniret (Luc. xvi, 22-24).

10. Habent ergo omnes animæ, ut ex hac occasione instruam Charitatem vestram, habent omnes animæ, cum de sæculo exierint, diversas receptiones suas. Habent gaudium bonæ, male tormenta. Sed cum facta fuerit resurrectio, at bonorum gaudium amplius erit, et malorum tormenta graviora; quando cum corpore torquebuntur. Recepti sunt in pace sancti Patriarchæ, Prophetæ, Apostoli, Martyres, boni fideles; omnes tamen adhuc in fine accepturi sunt quod promisit Deus: promissa enim est resurrectio etiam carnis, mortis consumptio, vita æterna cum Angelis. Hoc omnes simul accepturi sumus: nam requiem quæ continuo post mortem datur, si ea dignus est, tunc accipit quisque cum moritur. Priores acceperunt Patriarchæ videte ex quo requiescunt: posteriores Prophetæ, recentius Apostoli, multo recentiores sancti Martyres, quotidie boni fideles. Et alii in ista requie jam diu sunt 2, alii non tam diu, alii paucioribus annis, alii nec recenti tempore. Cum vero ab hoc

1 In Mss. per b scribitur obtionibus: corrupte; nam optiones Varro, Isidorus aliique putant ab optando dictos,qui nimirum electi essent decurionum administri et adjutores in re militari. lique variis præterea muniis præficiebantur : unde sunt optiones fabricæ, et officii sive carceris, quo postremo significatu hic nominantur: necnon in Comment. super Ephes. cap. 4, inter Ambrosii opera, his verbis : Neque Paulus et Silas tempus distulerunt, quo optionem carceris baptizarent. »

2 Sic plures Mss. At editi, tamdiu sunt ; et paulo infra,

somno evigilabunt, simul omnes quod promissum est accepturi sunt.

11. Lazarus amicus noster dormit; sed vado, ut a somno excilem eum. Dixerunt ergo discipuli: quomodo intellexerunt, sic responderunt: Domine, si dormit, salvus erit. Solet enim esse somnus ægrotantium salutis indicium. Dixerat autem Jesus de morte ejus; illi autem putaverunt quod de dormitione somni diceret. Tunc ergo dixit eis Jesus manifeste. Subobscure enim dixerat, dormit: ait ergo manifeste, Lazarus mortuus est et gaudeo propter vos, ut credatis; quia non eram ibi. Et scio quia mortuus est, et non ibi eram : æger enim, non mortuus, fuerat nuntiatus. Sed quid lateret eum qui creaverat, et ad cujus manus anima morientis exierat? Hoc est quod ait, Gaudeo propter vos, ut credatis; quia non ibi eram : ut jam inciperent admirari, quia Dominus potuit dicere mortuum, quod nec viderat nec audierat. Ubi sane meminisse debemus quod adhuc etiam ipsorum discipulorum qui in eum jam crediderant, miraculis ædificabatur fides: non ut ea quæ non erat, esse inciperet, sed ut ea quæ jam esse cœperal, cresceret; quamvis tali verbo usus sit, quasi tunc credere inciperent. Non enim ait, Gaudeo propter vos, ut fides vestra augeatur, sive firmetur; sed ait, ut credatis: quod intelligendum est, ut amplius robustiusque credatis.

12. Sed eamus ad eum. Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, el moriamur cum illo. Venit itaque Jesus, el invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. De quatuor diebus multa quidem dici possunt, sicut se habent obscura Scripturarum, quæ pro diversitate intelligentium, multos sensus pariunt. Dicamus et nos quid nobis videatur significare mortuus quatriduanus. Quomodo enim in illo cæco intelligimus quodammodo humanum genus, sic forte et in isto mortuo multos intellecturi sumus: diversis enim modis una res significari potest. Homo quando nascitur, jam cum morte nascitur; quia de Adam peccatum trahit. Unde dicit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; el ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12). Ecce habes unum diem mortis, quod homo trahit de mortis propagine. Deinde crescit, incipit accedere ad rationales annos, utlegem sapiat naturalem, quam omnes habent in corde fixam : Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Numquid hoc de paginis discitur, et non in natura ipsa quodammodo legitur? Furtum vis pati? Utique non vis. Ecce lex in corde tuo: Quod non vis pati, facere noli. Et hanc legem transgrediuntur homines: ecce alter dies mortis. Data est Lex etiam divinitus per famulum Dei Moysen: dictum est illic, Non occides; Non mœchaberis; Non falsum testimonium dices; Honora patrem et matrem; Non concupisces rem proximi tui; Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. xx, 12-17). Ecce

alii recenti tempore, omisso nec; pro quo aliquot Mss. habent, in.

1 Juxta Er. Lugd. et Ven. Numquid hoc de Paganis dicitur? M.

« PredošláPokračovať »