Obrázky na stránke
PDF
ePub

Lex scripta est, et ipsa contemnitur: ecce tertius dies mortis. Quid restat? Venit et Evangelium, prædicatur regnum cœlorum, diffamatur ubique Christus, minatur gehennam, vitam promittit æternam, et ipsa contemnitur. Transgrediuntur homines Evangelium: ecce quartus dies mortis. Merito jam putet. Numquid et talibus est neganda misericordia? Absit: etiam ad tales Dominus excitandos non dedignatur accedere.

13. Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus; sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Non dixit, Sed et modo rogo te ut resuscites fratrem meum. Unde enim sciebat, si fratri ejus resurgere utile fuerit? Hoc tantum dixit, Scio quia potes, si vis facis utrum enim facias, judicii tui est, non præsumptionis meæ. Sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.

:

14. Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. Hoc ambiguum fuit. Non enim ait, Modo resuscito fratrem tuum; sed, Resurget frater tuus. Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione, in novissima die. De illa resurrectione secura sum, de hac incerta sum. Dicit ei Jesus: Ego sum resurrectio. Dicis, Resurget frater meus in novissima die verum est; sed per quem tunc resurget, potest et modo, quia Ego sum, inquit, resurrectio et vita. Audite, fratres, audite quid dicat. Certe tota exspectatio erat circumstantium ut revivisceret Lazarus, unus mortuus quatriduamus: audiamus, et resurgamus. Quam multi sunt in hoc populo quos premit consuetudinis moles! Forte audiunt me quidam, quibus dicitur, Nolite inebriari vino in quo est luxuria (Ephes. v, 18): dicunt, Non possumus, Forte audiunt me aliqui immundi, lasciviis et flagitiis inquinati, quibus dicitur, Nolite hoc facere, ne perealis et respondent, Non possumus tolli a consuetudine nostra. O Domine, istos resuscita. Ego sum, inquit, resurrectio el vila. Ideo resurrectio, quia vita.

15. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet : el omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Quid est boc ? Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, sicut Lazarus mortuus est, vivet; quia non est Deus mortuorum, sed vivorum. De olim mortuis patribus, hoc est de Abraham, et Isaao, et Jacob, tale responsum Judæis dedit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, non est Deus mortuorum, sed vivorum omnes enim illi vivunt (Matth. xx11, 32, et Luc. xx, 37, 38). Crede ergo ; et si mortuus fueris, vives : si autem non credis ; et cum vivis, mortuus es. Probemus et hoc, quia si non credis, etei vivis, mortuus es. Cuidam Dominus differenti sequi eum, et dicenti, Eam prius sepelire patrem meum : Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos; tu veni, sequere me (Matth. viii, 21, 22). Erat ibi mortuus sepeliendus, erant ibi et mortui mortuum sepulturi: ille mortuus in carne, illi in anima. Unde mors in anima? Quia non est fides. Unde mors in corpore? Quia non est ibi

anim. Ergo animæ tuæ animæ fides est. Qui credit in me, inquit, etiamsi mortuus fuerit in carne, vivet in anima; donec resurgat et caro nunquam postea moritura. Hoc est, Qui credit in me, licet moriatur, vivet. Et omnis qui vivit in carne et credit in me, etsi morietur ad tempus propter mortem carnis, non morietur in æternum propter vitam spiritus, et immortalitatem resurrectionis. Hoc est quod ait, Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? Ait illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti. Quando hoc credidi, credidi quia tu es resurrectio, credidi quia tu es vita; credidi quia qui credit in te, etsi moriatur, vivet; et qui vivit et credit in te, non morietur in

æternum.

16. Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat le. Advertendum est quemadmodum suppressam vocem silentium nuncupavit. Nam quomodo siluit, quæ dixit, Magister adest, et vocat te? Advertendum etiam quemadmodum Evangelista non dixerit ubi vel quando vel quomodo Mariam Dominus vocaverit, ut hoc in verbis Marthæ potius intelligeretur, narrationis brevitate servata.

17. Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum. Nondum enim venerat Jesus in castellum, sed erat adhuc in ille loco ubi occurrerat ei Martha. Judæi igitur qui erant cum illa in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam, quia cito surrexit et exiil, seculi sunt eam dicentes : quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. Quare pertinuit hoc ad Evangelistam narrare? Ut videamus quæ occasio fecerit ut plures ibi essent quando Lazarus resuscitatus est. Putantes enim Judæi propterea illam festinare, ut doloris sui solatium lacrymis quæreret, secuti sunt eam; ut tam grande miraculum quatriduani mortui resurgentis, testes plurimos inveniret.

18. Maria autem cum venisset ubi erat Jesus, videns eum cecidit ad pedes ejus, et dixil ei: Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus. Jesus ergo ut vidit eam plorantem, et Judæos qui cum illa erant plorantes, fremuit spiritu, el turbavit semetipsum, et dixit: Ubi posuistis eum? Nescio quid nobis insinuavit fremendo spiritu, et turbando seipsum. Quis enim eum posset, nisi se ipse, turbare? Itaque, fratres mei, primo hic attendite potestatem, et sic inquirite, significationem. Turbaris tu nolens; turbatus est Christus, quia voluit. Esurivit Jesus, verum est, sed quia voluit; dormivit Jesus, verum est, sed quia voluit; contristatus est Jesus, verum est, sed quia voluit; mortuus est Jesus, verum est, sed quia voluit: in illius potestate erat sic vel sic affici, vel non affici. Verbum enim animam suscepit at carnem, totius hominis sibi coaptans in personæ unitate naturam. Nam et anima Apostoli Verbo illustrata est, anima Petri Verbo illustrata est, anima Pauli, aliorum Apostolorum, sanctorum Prophetarum Verbo illustratæ sunt animæ: sed de nulla dictum est, Verbum caro faclum est (Joan. 1, 14); de nulla dictum est, Ego et Pater, unum sumus (ld. x, 30). Anima et

caro Christi cum Verbo Dei una persona est, unus Christus est. Ac per hoc ubi summa potestas esi, secundum voluntatis nutum tractatur infirmitas 1: hoc est, turbavit semetipsum.

19. Dixi potestatem, attendite significationem. Magnus reus est, quem mortis quatriduum et illa significat sepultura. Quid est ergo quod turbat semetipsum Christus, nisi ut significet tibi quomodo tubari tu debeas, cum tanta mole peccati gravaris et premeris? Attendisti enim te, vidisti te reum, computasti tibi : Illud feci, et pepercit mihi Deus; illud commisi, et distulit me; Evangelium audivi, et contempsi; baptizatussum, et iterum ad eadem revolutus sum: quid facio? quo eo ? unde evado ? Quando ista dicis, jam fremit Christus; quia fides fremit. In voce frementis apparet spes resurgentis. Si ipsa fides intus, ibi est Christus fre mens si fides in nobis, Christus in nobis. Quid enim aliud ait Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. 111, 17)? Ergo fides tua de Christo, Christus est in corde tuo. Ilinc est illud quod dormiebat in navi: et cum periclitarentur discipuli, jam imminente naufragio accesserunt ad eum, et excitaverunt eum surrexit Christus, imperavit ventis et fluctibus, et facta est tranquillitas magna (Matth. vill, 24-26). Sic et tu: intrant venti cor tuum, utique ubi navigas, ubi hanc vitam tanquam procellosum et periculosum pelagus transis; intrant venti,movent fluctus, turbant navim. Qui sunt venti? Audisti convicium, irasceris; convicium ventus est, iracundia fluctus est: periclitaris, disponis respondere, disponis maledictum maledicto reddere, jam navis propinquat naufragio ; excita Christum dormientem. Ideo enim fluctuas, et mala pro malis reddere præparas, quia Christus dormit in navi. In corde enim tuo somnus Christi, oblivio fidei. Nam si excites Christum, id est recolas fidem, quid tibi dicit tanquam vigilans Christus in corde tuo? Ego audivi, Dæmonium habes (Joan. VII, 20), et pro eis oravi: audit Dominus, et patitur; audit servus, et indignatur ! Sed vindicari vis. Quid enim ? ego jam sum vindicatus? Cum tibi hæc loquitur fides tua, quasi imperatur ventis et fluctibus, et fit tranquillitas magna. Quomodo ergo hoc est excitare Christum in navi, excitare fidem; sic in corde hominis quem premit magna moles et consuetudo peccati, in corde hominis transgressoris etiam sancti Evangelii, contemptoris pœnarum æternarum, fremat Christus, increpet se homo. Audi adhuc : flevit Christus, fleat se homo. Quare enim flevit Christus, nisi quia flere hominem docuit ? Quare fremuit et turbavit semetipsum, nisi quia fides hominis sibi merito displicentis fremere quodammodo debet in accusatione malorum operum, ut violentiæ pœnitendi cedat consuetudo peccandi ? 20. Et dixit: Ubi posuistis eum? Scisti quia mortuus sit, et ubi sit sepultus ignoras? Et ista significatio est, quia sic perditum hominem quasi nescit Deus. Non ausus sum dicere, Nescit: quid enim ille nescit ? Sed quasi nescit. Unde hoc probamus? Dominum audi di

In uno Ms. et apud Alcuinum, turbatur infirmitas.
Particula, si, abest a Mss. plerisque.

cturum in judicio, Non novi vos; discedile a me (Matth. VII, 22). Quid est, Non novi vos? Non vos video in luce mea, non vos video in illa justitia quam novi. Sic et hic tanquam nesciens talem peccatorem, dixit, Ubi posuislis eum? Talis est vox Dei in paradiso posteaquam homo peccavit, Adam, ubi es (Gen. 111, 9) ? Dicunt ei: Domine, veni, el vide. Quid est, vide? Miserere. Videt enim Dominus, quando miseretur. Unde illi dicitur, Vide humilitatem meam, et laborem meum, el dimille omnia peccata mea (Psal. xxiv, 18).

21. Lacrymatus est Jesus. Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum. Quid est, amabat eum ? Non veni vocare justos, sed peccatores in pœnitentiam (Matth. ix, 13). Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic qui aperuit oculos cæci, facere ut et hic non moreretur? Qui noluit facere ut non moreretur, plus est quod facturus est, ut mortuus suscitetur.

22. Jesus ergo rursus fremens in semetipso, venit ad monumentum. Fremat et in te, si disponis reviviscere. Omni homini dicitur. qui premitur pessima consuetudine Venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. Mortuus sub lapide, reus sub lege. Scitis enim quia Lex quæ data est Judæis, in lapide scripta est (Exod. xxx1, 18). Omnes autem rei sub lege sunt: bene viventes cum lege sunt. Justo lex posita non est (I Tim. 1, 9). Quid est ergo, Lapidem removete? Gratiam prædicate. Apostolus enim Paulus miniatrum se dicit Novi Testamenti, non litteræ, sed spiritus: nam littera, inquit, occidit, spiritus vivificat (II Cor. 11, 6). Littera occidens, quasi lapis est premens. Removete, inquit, lapidem. Removete Legis pondus; gratiam prædicate. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit omnia Scriptura sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. 11, 21 et 22). Ergo removele lapidem.

23. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fetel; quatriduanus enim est. Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? Quid est, videbis gloriam Dei? Quia et putentem et quatriduanum resuscitat. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. 111, 23): et, Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Id. v, 20).

24. Tulerunt ergo lapidem. Jesus autem elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me: ego autem sciebam quia semper me audis; sed propter populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti. Hæc cum dixisset, magna voce clamavit. Fremuit, lacrymavit, voce magna clamavit. Quam difficile surgit, quem moles malæ consuetudinis premit ! Sed tamen surgit: occulta gratia intus vivificatur; surgit post vocem magnam. Quid est factum ? Voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Et stalim prodiil qui fuerat mortuus, ligatus manus et pedes institis2; et facies illius sudario erat ligata. Quomodo processit li

Editi, non littera, sed spiritu. At Mss., non litteræ sed spiritus, genitivo casu, juxta græcum, ou grammutos, alla pneumalos.

2 Abest a Mss., institis.

gatis pedibus miraris, et non miraris quia surrexit quatriduanus? In utroque potentia Domini erat, non vires mortui. Processit, et adhuc ligatus est: adhuc involutus, tamen jam foras processit. Quid significat? Quando contemnis, mortuus jaces; et si tanta quanta dixi contemnis, sepultus jaces: quando confiteris, procedis. Quid est enim procedere, nisi ab occultis velut exeundo manifestari? Sed ut confitearis, Deus facit magna voce clamando, id est, magna gratia vocando. Ideo cum processisset mortuus adhuc ligatus, confitens et adhuc reus; ut solverentur peccata ejus, ministris hoc dixit Dominus: Solvite illum, el sinile abire. Quid est, Solvite, et sinite abire ? Quæ solveritis in terra, soluta erunt et in cœlo (Matth. xvi, 19).

25. Multi ergo ex Judæis qui venerant ad Mariam el viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum : quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus. Non omnes ex Judæis qui convenerant ad Mariam, crediderunt, sed tamen multi. Quidam vero ex eis, sive ex Judæis qui convenerant, sive ex eis qui crediderant, abierunt ad Pharisæos, el dixerunt eis quæ fecit Jesus: sive annuntiando, ut et ipsi crederent; sive potius prodendo, ut sævirent. Sed quomodolibet et a quibuslibet, ad Pharisæos ista perlata sunt.

26. Collegerunt pontifices et Pharisæi concilium, et dicebant: Quid facimus? Nec tamen dicebant, Credamus. Plus enim perditi homines cogitabant quomodo nocerent ut perderent, quam quomodo sibi consulerent ne perirent: et tamen timebant, et quasi consulebant. Dicebant enim : Quid facimus ? Quia hic homo multa signa facit : si dimittimus eum sic, omnes credent in eum ; et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Temporalia perdere timuerunt, et vitam æternam non cogitaverunt; ac sic utrumque amiserunt. Nam et Romani post Domini passionem et glorificationem, tulerunt eis et locum et gentem, expugnando et transferendo : et illud eos sequitur quod alibi dictum est, Filii autem regni hujus ibunt in tenebras exteriores (Id. viii, 12). Hoc autem timuerunt, ne si omnes in Christum crederent, nemo remaneret qui adversus Romanos civitatem Dei templumque defenderet; quoniam contra ipsum templum, et contra suas paternas leges doctrinam Christi esse sentiebant.

27. Unus autem ex ipsis Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis quía expedit nobis 1 ut unus moriatur homo pro populo, et non lota gens pereat. Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit. Hic docemur etiam per homines malos prophetiæ Spiritum futura prædicere: quod tamen Evangelista divino tribuit sacramento, quia pontifex fuit, id est, summus sacerdos. Potest autem movere quomodo dicatur pontifex anni illius, cum Deus unum constituerit summum sacerdotem, cui mortuo unus succederet. Sed intelligendum est, per ambitiones et contentiones inter Judæos postea constitutum ut plures essent, et per annos singulos vicibus ministrarent.

1 Editi, vobis. Mss. vero, nobis ; favente græco, émin.

Nam et de Zacharia hoc dicitur: Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini (Luc. 1, 9,9). Hinc apparet plures eos fuisse, et vices suas habuisse: nam incensum non licebat ponere nisi summo sacerdoti (Exod. xxx, 7). Et forte etiam unum annum plures administrabant, quibus alio anno alii succedebant, ex quibus sorte exibat quis, ut incensum poneret. Quid est ergo quod prophetavit Caiphas? Quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. Hoc Evangelista addidit: nam Caiphas de sola gente Judæorum prophetavit, in qua erant oves de quibus ait ipse Dominus, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel (Matth. xv, 24). Sed noverat Evangelista esse alias oves, quæ non erant de hoc ovili, quas oportebat adduci, ut esset unum ovile et unus pastor (Joan. x, 16). Hæc autem secundum prædestinationem dicta sunt: nam neque oves ejus, nec filii Dei adhuc erant, qui non. dum crediderant.

28. Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. Jesus ergo jam non palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Non quia potentia ejus defecerat, in qua utique si vellet, et palam Judæis conversaretur, et nihil ei facerent; sed in hominis infirmitate vivendi exemplum discipulis demonstrabat, in quo appareret non esse peccatum, si fideles ejus qui sunt membra ejus, oculis persequentium se subtraherent, et furorem sceleratorum latendo potius devitarent, quam se offerendo magis accenderent.

TRACTATUS L.

Ab eo loco, Proximum erat Pascha Judæorum; usque ad id, Multi propter illum abibant, et credebant in Jesum. Cap. x1, . 55, 56, et cap. xu, . 1-11.

1. Hesternam lectionem sancti Evangelii, de qua locuti sumus quod Domínus dedit, hodierna sequitur, de qua locuturi sumus quod Dominus dabit. Quædam in Scripturis tam manifesta sunt, ut potius auditorem quam expositorem desiderent: in eis nos immorari non oportet, ut necessariis in quibus immorandum est, tempus sufficiat.

2. Proximum ergo erat Pascha Judæorum. Illum diem festum Judæi cruentem habere Domini sanguine voluerunt. Illo die festo occisus est Agnus, qui nobis eumdem diem festum suo sanguine consecravit. Consilium erat inter Judæos de occidendo Jesu: ille qui de cœlo venerat pati, propinquare voluit loco passionis, quia imminebat hora passionis. Ascenderunt ergo mulli Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. Hoc faciebant Judæi secundum præceptum Domini, per sanctum Moysen in Lege mandatum, ut die festo quod Pascha erat, omnes undique convenirent, et illius diei celebratione sanctificarentur. Sed illa celebratio umbra erat futuri. Quid

est, umbra futuri? Prophetia Christi venturi, prophetia pro nobis illo die passuri: ut transiret umbra, et lux veniret; ut transiret significatio, et veritas teneretur. Habebant ergo Judæi Pascha in umbra, nos in luce. Quid enim opus erat ut eis Dominus præcipere per ipsum festum diem ovem occidere, nisi quia ille erat de quo prophetatum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7). Sanguine occisi pecoris Judæorum postes signati sunt; sanguine Christi frontes nostræ signantur. Et illa signatio, quia erat significatio, dicta est a domibus signatis exterminatorem prohibere (Exod. x11, 22, 23): signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum recipiat Salvatorem. Quare hoc dixi ?Quia multi postes habent signatos,et intus non manet habitator: facile habent in fronte signum Christi, et corde non recipiunt verbum Christi. Ideo dixi, fratres, quod repeto, signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum habeat Christum habitatorem. Hæc dixi, ne quis forte cogitaret quid sibi vellent ista festa Judæorum. Venit ergo Dominus tanquam ad victimam, ut verum Pascha nos haberemus, cum ejus passionem tanquam ovis immolationem celebraremus.

3. Quærebant ergo Jesum sed male. Beati enim qui quærunt Jesum, sed bene. Illi quærebant Jesum, ut nec ipsi haberent eum, nec nos sed ab ipsis abscedentem suscepimus nos. Reprehenduntur qui quærunt, laudantur qui quærunt: animus enim quærentis aut laudem invenit, aut damnationem. Habes enim et in Psalmis, Confundantur et reverentur, qui quærunt animam meam (Psal. xxxix, 15): isti sunt qui male quærebant. Alio autem loco dicit: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI, 5). Culpantur qui quærebant, culpantur qui non quærebant. Ergo quæramus Christum ut habeamus; quæramus ut teneamus, sed non ut occidamus: nam et illi ideo quærebant ut tenerent, sed ut cito non haberent. Quærebant ergo, et loquebantur inter se : Quid putatis, quia non venit ad diem festum?

4. Dederant autem pontifices et Pharisæi mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. Nos indicemus modo Judæis, ubi sit Christus. Utinam velint audire et apprehendere quicumque sunt ex semine illorum, qui dederant mandatum ut indicaretur eis ubi esset Christus. Veniant ad Ecclesiam, audiant ubi sit Christus, et apprehendant eum. A nobis audiant, ex Evangelio audiant. Occisus est a parentibus eorum, sepultus est, resurrexit, a discipulis agnitus, ante oculos eorum ascendit in cœlum, ibi sedet ad dexteram Patris; qui judicatus est, venturus est judex: audiant, et teneant. Respondent: Quomodo tenebo absentem ; quomodo in cœlum manum mittam, ut ibi sedentem teneam? Fidem mitte, et tenuisti. Parentes tui tenuerunt carne, tu tene corde; quoniam Christus absens etiam præsens est. Nisi præsens esset, a nobis ipsis teneri non pos

2

1 Sic Mss. At editi, non ideo quærebant.

2 Editi: Quem tenebo absentem? Aliquot Mss. : Quomodo tenebo?

set. Sed quoniam verum est, quod ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 20); et abiit, et hic est; et rediit, et nos non deserit corpus enim suum intulit cœlo, majestatem non abstulit mundo.

5. Jesus ergo ante sex dies Pascha venit Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Jesus. Fecerunt autem ei ibi cœnam, et Martha ministrabat: Lazarus vero unus erat ex discumbentibus. Ne putarent homines phantasma esse factum, quia mortuus resurrexit, unus erat ex recumbentibus; vivebat, loquebatur, epulabatur: veritas ostendebatur, infidelitas Judæorum confundebatur. Discumbebat ergo Dominus cum Lazaro et cæteris, ministrabat Martha una ex sororibus Lazari.

6. Maria vero, altera soror Lazari, accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus, et domus impleta est ex odore unguenti. Factum audivimns, mysterium requiramus. Quæcumque anima fidelis vis esse, cum Maria unge pedes Domini pretioso unguento. Unguentum illud justitia fuit, ideo libra fuit: erat autem unguentum nardi pistici pretiosi. Quod ait, pistici, locum aliquem credere debemus, unde hoc erat unguentum pretiosum nec tamen hoc vacat, et sacramento optime consonat. Пletic græce, fides dicitur. Quærebas operari justitiam : justus ex fide vivit (Rom. 1, 17). Unge pedes Jesu bene vivendo dominica sectare vestigia. Capillis terge si habes superflua, da pauperibus, et Domini pedes tersisti; capilli enim superflua corporis videntur. Habes quod agas de superfluis tuis tibi superflua sunt, sed Domini pedibus necessaria. Forte in terra Domini pedes indigent. De quibus enim nisi de membris suis in fine dicturus est, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. xxv, 40)? Superflua vestra impendistis, sed pedibus meis obsecuti estis.

7. Domus autem impleta est odore; mundus impletus est fama bona: nam odor bonus, fama bona est. Qui male vivunt et Christiani vocantur, injuriam Christo faciunt de qualibus dictum est quod per eos nomen Domini blasphematur (Rom. 11, 24). Si per tales nomen Dei blasphematur, per bonos nomen Domini laudatur. Audi Apostolum : Christi bonus odor sumus, inquit, in omni loco. Dicitur et in Canticis canticorum: Unguentum effusum nomen tuum (Cant. 1, 2). Ad Apostolum revoca intentionem Christi, inquit, bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt; aliis sumus odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem : et ad hæc quis idoneus (11 Cor. 11, 14-16)? Occasionem nobis præbet præsens lectio sancti Evangelii de odore isto ita loqui, ut et a nobis sufficienter dicatur, et a vobis diligenter audiatur, Apostolo ipso ita dicente, Et ad hæc quis idoneus ? Ergo ut inde nos conemur loqui, numquid idonei sumus, aut vos audire hæc idonei estis? Nos quidem idonei non sumus; sed idoneus est ille qui per nos dignetur dicere quod vobis prosit audire. Ecce Apo1 In quatuor Mss., dignatur.

1

stolus bonus odor est, sicut dicit ipse: sed ipse bonus odor aliis est odor vitæ in vitam, aliis autem odor mortis in mortem; tamen bonus odor. Numquid enim ait, Aliis sumus bonus odor ad vitam, aliis malus odor ad mortem ? Bonum odorem se dixit, non malum; et eumdem bonum odorem aliis ad vitam dixit, aliis ad mortem. Felices qui bono odore vivunt: quid autem infelicius illis qui bono odore moriuntur?

8. Et quis est, ait aliquis, quem bonus odor occidit? Hoc est quod ait Apostolus, Et ad hæc quis idoneus? Quomodo ea facit Deus miris modis, ut bono odore et boni vivant, et mali moriantur; quomodo sit, quantum Dominus inspirare dignatur (nam fortasse ibi lateat altior intellectus, qui a me non potest penetrari); tamen quousque penetrare potui, vobis non debet denegari. Paulum apostolum bene agentem, bene viventem, justitiam verbo prædicantem, opere demonstrantem, doctorem mirabilem, fidelem dispensatorem, fama usquequaque disseminabat: quidam diligebant, quidam invidebant. Nam ipse quodam loco ait de quibusdam, quod non caste, sed per invidiam Christum annuntiarent; existimantes, inquit, tribulationem suscitare vinculis meis. Sed quid ait? Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. 1, 17, 18). Annuntiant qui me amant, annuntiant qui mihi invident; illi bono odore vivunt, et illi bono odore moriuntur : tamen utrisque prædicantibus nomen Christi annuntietur, odore optimo mundus impleatur. Amasti bene agentem, vixisti bono odore invidisti bene agenti, mortuus es bono odore. Numquid quia mori voluisti, ideo odorem illum malum esse fecisti? Noli invidere, et non te occidet bonus odor.

9. Denique audi et hic ex unguento isto, quomodo aliis erat odor bonus in vitam, aliis odor bonus in mortem. Posteaquam hoc fecit religiosa Maria ad Domini obsequium, continuo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui eum erat traditurus, dixit : Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? Væ tibi, miser! bonus odor occidit te. Quare enim hoc dixerit. Evangelista sanctus aperuit. Putaremus autem et nos, si mens ipsius nobis per Evangelium non proderetur, pauperum cura hoc illum dicere potuisse. Non ita est. Sed quid? Audi testem veracem: Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad illum; sed quia fur erat, et loculos habens, et ea quæ mittebantur portabat. Portabat, an exportabat? Sed ministerio portabat, furlo exportabat (a).

10. Ecce audite quia Judas iste non tunc perversus factus est, quando a Judæis corruptus Dominum tradidit. Plerique enim incuriosi Evangelii, existimant tunc periisse Judam, quando accepit a Judæis pecuniam ut Dominum traderet. Non tunc periit, jam fur erat, et Dominum perditus sequebatur; quia non corde, sed corpore sequebatur. Duodenarium nume

Hic in editis additur, ostendam; quod abest a Mss. 2 Latet, juxta Er. Lugd. Ven. Lov. M. (a) Epist. 108, c. 3, n. 8.

rum Apostolorum implebat, apostolicam beatitudinem non habebat, ad imaginem fuerat duodecimus : quo decedente, et alio succedente, et suppleta est apostolica veritas, et numeri permansit integritas (Act. 1, 26). Quid ergo voluit Dominus noster Jesus Christus, fratres mei, admonere Ecclesiam suam, quando unum perditum inter duodecim habere voluit, nisi ut malos toleremus, nec corpus Christi dividamus? Ecce inter sanctos est Judas, ecce fur est Judas, et, ne contemnas, fur et sacrilegus, non qualiscumque fur fur loculorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, qualiscumque furti et peculatus; peculatus enim dicitur furtum de re publica; et non sic judicatur furtum rei private quomodo publicæ : quanto vehementius judicandus est fur sacrilegus, qui ausus fuerit non undecumque tollere, sed de Ecclesia tollere? Qui aliquid de Ecclesia furatur, Judæ perdito comparatur. Talis erat iste Judas, et tamen cum sanctis discipulis undecim intrabat et exibat. Ad ipsam dominicam cœnam pariter accessit conversari cum eis potuit, eos inquinare non potuit. De uno pane et Petrus et Judas accepit, et tamen quæ pars fideli cum infideli ? Petrus enim accepit ad vitam, Judas ad mortem. Quomodo enim ille odor bonus, sic ille cibus bonus. Sicut ergo odor bonus, ita et cibus bonus, bonos vivificat, malos mortificat. Qui enim manducaverit indiyne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. x1, 29) : judicium sibi, non tibi. Si judicium sibi, non tibi; tolera malum bonus, ut venias ad præmia bonorum, ne mitlaris in pœnam malorum.

11. Exemplum Domini accipite conversantis in terra. Quare habuit loculos cui Angeli ministraverunt, nisi quia Ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? Quare furem admisit, nisi ut ejus Ecclesia fures patienter toleret? Sed ille qui consueverat de loculis pecuniam tollere, non dubitavit accepta pecunia ipsum Dominum vendere. Videamus quid ad ista Dominus respondeat. Videte, fratres non illi ait, Propter furta tua dicis ista. Furem noverat, neo prodebat; sed potius tolerabat, et ad perferendos malos in Ecclesia nobis exemplum patientiæ demonstrabat. Dixit ergo ei Jesus: Sine illam, ut in diem sepulturæ meæ servet illud. Moriturum se denuntiavit.

12. Sed quid est quod sequitur? Pauperes enim semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Intelligimus quidem, Pauperes semper habebitis: quod dixit, verum est. Quando Ecclesia sine pauperibus? Me autem non semper habebitis, quid sibi vult? Quomodo intelligendum est, Me autem non semper habebitis? Nolite expavescere; Judæ dictum est. Quare ergo non dixit, habebis; sed, habebitis? Quia non unus est Judas. Unus malus corpus malorum significat; quomodo Petrus corpus bonorum, imo corpus Ecclesiæ, sed in bonis '. Nam si in Petro non esset

1 Quinque probæ notæ Mss., corpus bonorum,corpus Ecclesiæ, imo corpus Ecclesiam, sed in bonis. Favent alii duo qui habent: Corpus Ecclesiæ, imo corpus Ecclesia, sed,etc. Bad. et Am., corpus Ecclesiæ, imo corpus Ecclesiæ, sed in bonis.

« PredošláPokračovať »