Obrázky na stránke
PDF
ePub

Denique continuo solvit ipse quæstionem, et cur hoc dixerit, explanavit. Omnia, inquit, quæcumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Quid vultis amplius? Ergo de Patre accipit Spiritus sanctus, unde accipit Filius; quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus sanctus. Qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat, Pater solus est. Quomodo autem dixerit unigenitus Filius, Omnia quæ habet Pater, mea sunt (quia utique non sic quemadmodum dictum est illi Filio non unigenito,sed ex duobus majori, Tu mecum es semper, et omnia mea tua sunt [Luc. xv, 31]); eo loco, si Dominus voluerit, diligenti consideratione tractabitur, ubi dicit Unigenitus Patri, El mea omnia tua sunt, et ina mea sunt (Joan. xvii, 10): ut hic iste sermo claudatur; quoniam quæ sequuntur, aliud poscunt, quo disserantur, exordium.

TRACTATUS CI.

De eo quod Dominus dicit, Modicum et jam non videbitis me; usque ad id, Et in illo die me non rogabitis quidquam. Cap. xvi, y, 16-23.

1. Hæc Domini verba ubi ait, Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem, ita obscura erant discipulis, antequam id quod dicit impletum esset, ut quærentes inter se quid esset quod diceret, omnino se faterentur nescire. Sequitur enim Evangelium : Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem, Quid est hoc quod dicit nobis, Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, et quia vado ad Patrem? Dicebant ergo, Quid est hoc quod dicit, Modicum? Nescimus quid loquitur. Hoc enim est quod eos movebat, quia dixit, Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Nam in præcedentibus quia non dixerat, Modicum, sed dixerat, Ad Patrem vado, et jam non videbitis me (Joan. XVI, 10); tanquam aperte illis visus est locutus, nec inter se de hoc aliquid quæsierunt. Nunc ergo quod illis tunc obscurum fuit, et mox manifestatum est, jam nobis utique manifestum est: post paululum enim passus est, et non viderunt eum; rursus, post paululum resurrexit, et viderunt eum. Illud autem quod ait, Jam non videbitis me, quia isto verbo, id est, jam, hoc intelligi voluit quod eum ulterius non viderent; ibi exposuimus quomodo accipiendum sit, ubi dixit, De justitia arguet mundum Spiritus sanctus, quia ad Patrem vado, el jam non videbitis me (Supra, Tract. 95): quia scilicet mortalem Christum ulterius non viderent.

2. Cognovit autem Jesus, sicut sequens Evangelista dicit, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos, quia dixi, Modicum et non videbitis me, et iterum modicum el videbitis me. Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos; mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra in gaudium erit. Et hoc sic accipi potest, quia contristati sunt discipuli de morte Domini, et confestim de resurrectione lætati: mundus autem, quo nomine 1 Sic Mss. At editi, vertetur in gaudium.

.

significati sunt inimici a quibus Christus occisus est, tunc utique lætati sunt occiso Christo, quando sunt discipuli contristati. Mundi quippe nomine, malitia potest mundi hujus intelligi, id est hominum mundi hujus amicorum. Unde Jacobus apostolus in Epistola sua dicit, Quicumque voluerit amicus esse hujus sæculi inimicus Dei constituitur (Jacobi iv, 4): quibus inimicitiis Dei factum est ut nec ejus Unigenito parceretur. 3. Deinde subjungit, et dicit: Mulier cum parit, tristitium habet, quia venit hora ejus; cum aulem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum : et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Nec ista similitudo ad intelligendum videtur esse difficilis; quoniam comparatio ejus in promptu est, eodem ipso exponente cur dicta sit. Parturitio quippe tristitiæ, partus autem gaudio comparatur; quod tunc majus esse consuevit, quando non puella, sed puer nascitur. Quod vero ait, Gaudium vestrum nemo tollet a vobis, quia gaudium eorum est ipse Jesus, significatum est quod ait Apostolus, Christus surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. vi, 9).

4. Hucusque in isto Evangelii capitulo, unde hodie disputamus, velut facili intellectu omnia cucurrerunt: acrior necessaria est in his quæ sequuntur intentio. Quid est enim quod ait, El in illo die me non rogabilis quidquam? Hoc verbum quod est rogare, non solum petere, verum etiam interrogare significat; et græcum Evangelium, unde hoc translatum est, tale habet verbum quod utrumque possit intelligi, ut hæc ambiguitas nec inde solvatur (a): quanquam etsi solveretur, non ideo nulla quæstio remaneret. Dominum etenim Christum, postquam resurrexit, et interrogatum legimus et rogatum. Nam interrogatus est a discipulis ascensurus in cœlum, quando præsentaretur, et quando regnum esset Israel (Act. 1, 6): cum vero jam esset in cœlo, rogatus est a sancto Stephano, ut spiritum ejus acciperet (Id. vii, 58). Et quis audeat vel cogitare vel dicere, in cœlo sedentem Christum rogandum non esse, et in terra manentem rogatum fuisse rogandum non esse immortalem, rogari debuisse mortalem? Imo, charissimi, rogemus eum, ut nodum quæstionis hujus ipse dissolvat, lucendo in cordibus nostris ad videnda quæ dicit.

5. Puto enim quod ait, Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, non ad illud tempus esse referendum quo resurrexit, eisque suam carnem cernendam tangendam. que monstravit (Joan. xx, 27): sed potius ad illud unde jam dixerat, Qui diligit me, diligetur a Patre meo; el ego diligam eum, et manifestabo meipsum illi (ld. xiv, 21). Jam quippe resurrexerat, jam se illis in carne monstraverat, jam sedebat ad dexteram Patris, quando dicebat idem ipse apostolus Joannes, cujus est hoc Evangelium, in Epistola sua : Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid (a) Græc., rôlesele.

erimus scimus quia cum manifestatum fueril, similes ei erimus, quoniam videbimus eum siculi est (I Joan. 111, 2). Ista visio non vitæ hujus est, sed futuræ ; non temporalis, sed æterna 1. Hæc est autem vita æterna, dicente ipsa vita, ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvii, 3). De hac visione et cognitione dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem nunc scio ex parte, tunc aulem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. xIII, 12 et 13). Hunc totius laboris sui fructum Ecclesia nunc parturit desiderando, tunc est paritura cernendo nunc parturit gemendo, tunc paritura lætando; nunc parturit orando, tunc paritura laudando. Et ideo masculum; quoniam ad istum fructum contemplationis cuncta officia referuntur actionis. Solus est enim liber; quia propter se appetitur, et non refertur ad aliud. Huic servit actio: ad hunc enim refertur quidquid bene agitur, quia propter hunc agitur; ipse autem non propter aliud, sed propter semetipsum tenetur et habetur. Ibi ergo finis qui sufficit nobis. Eternus igitur erit: neque enim nobis sufficit finis, nisi cujus nullus est finis. Hoc inspiratum erat Philippo quando dixit; Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. In qua ostensione se promisit et Filius dicens: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. xiv, 8, 10)? De hoc itaque quod sufficit nobis, rectissime audimus, Gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

6. De hoc etiam quæ superius dicta sunt, melius existimo intelligi, Modicum et jam non videbitis me, et ilerum modicum et videbitis me. Modicum est enim hoc totum spatium quo præsens pervolat sæculum: unde dicit idem ipse evangelista in Epistola sua, Novissima hora est (I Joan. 11, 18). Ideo namque addidit, quia vado ad Patrem, quod ad priorem sententiam referendum est, ubi ait, Modicum et jum non videbitis me; non ad posteriorem ubi ait, et iterum modicum et videbitis me. Eundo quippe ad Patrem, facturus erat ut eum non viderent. Ac per hoc non ideo dictum est, quia fuerat moriturus, et donec resurgeret, ab eorum aspectibus recessurus; sed quod esset iturus ad Patrem, quod fecit posteaquam resurrexit, et cum eis per quadraginta dies conversatus ascendit in cœlum (Act. 1, 3, 9). Illis ergo ait, Modicum et jam non videbitis me, qui eum corporaliter tunc videbant, quia iturus erat ad Patrem, et eum deinceps mortalem visuri non erant, qualem cum ista loqueretur videbant. Quod vero addidit, et iterum modicum et videbitis me, universæ promisit Ecclesiæ: sicut universæ promisit, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem sæculi (Matth. xxvIII, 20). Non tardat Dominus promissum modicum, et videbimus eum, ubi jam nihil rogemus, nihil interrogemus; quia nihil desiderandum remanebit, nihil quærendum latebit. Hoc modicum longum nobis videtur, quoniam adhuc agitur : cum finitum fuerit, tunc sentiemus quam modicum fuerit. Non ergo sit gaudium nostrum quale habet mundus, de quo dictum est, Mundus autem gaudebit : 1 Tres Mss., non temporalis, sed æternæ.

nec tamen in hujus desiderii parturitione sine gaudio tristes simus, sed sicut ait Apostolus, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12); quia et ipsa parturiens, cui comparati sumus, plus gaudet de mox futura prole, quod tristis est de præsenti dolore. Sed hujus sermonis iste sit finis: babent enim quætionem molestissimam quæ sequuntur, nec brevitate coarctanda sunt, ut possint commodius, si Dominus voluerit, explicari.

TRACTATUS CII.

De eo quod Dominus ait, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis ; usque ad id, Iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Cap. xvi, †. 23-28.

1. Domini verba nunc ista tractanda sunt, Amen, amen dico vobis, siquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Jam dictum est in superioribus hujus dominici sermonis partibus, propter eos qui nonnulla petunt a Patre in Christi nomine, nec accipiunt, non peti in nomine Salvatoris quidquid petitur contra rationem salutis (Supra, Tract. 75). Non enim sonum litterarum ac syllabarum, sed quod sonus ipse significat, et quod eo sono recte ac veraciter intelligitur, hoc accipiendus est dicere cum dicit, in nomine meo. Unde qui hoc sentit de Christo quod non est de unico Dei Filio sentiendum, non petit in ejus nomine, etiamsi non taceat litteris ac syllabis Christum; quoniam in ejus nomine petit, quem cogitat cum petit.Qui vero quod est de illo sentiendum sentit, ipse in ejus nomine petit; et accipit quod petit, si non contra suam salutem sempiternam petit. Accipit autem quando debet accipere. Quædam enim non negantur, sed ut congruo dentur tempore differuntur. Ita sane intelligendum est quod ait, dabil vobis, ut ea beneficia significata sciantur his verbis, quæ ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur quippe omnes sancti pro seipsis, non autem pro omnibus exaudiuntur vel amicis vel inimicis suis, vel quibuslibet aliis : quia non utcumque dictum est, dabil; sed dabit vobis.

2. Usque modo, inquit, non pelistis quidquam in nomine meo. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Hoc quod dicit gaudium plenum, profecto non carnale, sed spirituale gaudium est : et quando tantum erit, ut aliquid ei jam non sit addendum, procul dubio tunc erit plenum. Quidquid ergo petitur quod pertineat ad hoc gaudium consequendum, hoc est in nomine Christi petendum, si divinam intelligimus gratiam, si vere beatam poscimus vitam. Quidquid autem aliud petitur, nihil petitur: non quia nulla omnino res est, sed quia in tantæ rei comparatione quidquid aliud concupiscitur, nihil est. Neque enim prorsus nulla res est homo, de quo ait Apostolus: Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit (Galat. vi, 3). In comparatione quippe spiritualis hominis, qui scit gratia Dei se esse quod est, quisquis vana præsumit, nihil est. Etiam sic ergo recte intelligi potest, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; ut hoc quod ait, si quid, non quodlibet intelligatur, sed aliquid quod non in beatæ vitæ com

oaratione sit nihil. Et quod sequitur, Usque modo non petistis quidquam in nomine meo, duobus modis intelligi potest: vel quia non in nomine meo petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est cognovistis; vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis. Ut igitur in ejus nomine non nihil, sed gaudium plenum petant (quoniam si aliquid aliud petunt, idem aliquid nihil est), exhortatur dicens, Petile, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum: id est, hoc in nomine meo petite, ut gaudium vestrum sit plenum, et accipietis. Isto enim bono in pelendo perseverantes sanctos suos nequaquam misericordia divina fraudabit.

3. Hæc, inquit, in proverbiis loculus sum vobis: venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, se palum de Patre meo annuntiabo vobis. Possem dicere hanc de qua loquitur horam, futurum oportere sæculum intelligi, ubi videbimus palam, quod beatus Paulus dicit facie ad faciem; ut quod ait, Hæc in proverbiis locutus sum vobis, hoc sit quod ab eodem apostolo dictum est, Videmus nunc per speculum in ænigmate (I Cor. xi, 12): annuntiabo autem vobis, quia per Filium Pater videbitur, juxta illud quod alibi ait, Neque Patrem quis cognoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. x1, 27). Sed istum sensum videtur impedire quod sequitur: Illo die in nomine meo petetis. In futuro enim sæculo cum pervenerimus ad regnum, ubi similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (1 Joan. 111, 2), quid petituri sumus, quando satiabitur in bonis desiderium nostrum (Psal. cn, 5)? Unde et in alio psalmo dicitur : Satiabor cum manisfestabitur gloria tua (Psal. xvi, 15). Petitio namque alicujus est indigentiæ, quæ ibi nulla erit ubi hæc satietas erit.

4. Relinquitur itaque, quantum sapere valeo, ut intelligatur Jesus discipulos suos de carnalibus vel animalibus se spirituales promisisse facturum, quamvis nondum tales quales erimus, quando spirituale etiam corpus habebimus; sed qualis erat qui dicebat, << Sapientiam loquimur inter perfectos » (I Cor. 11, 6); et, «< Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus » (ld. 11, 1); et, Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis ; quæ et loquimur, non in sapientiæ humanæ doctis verbis, sed doctis Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. Animalis autem homo non percipit quæ sunt Spiritus Dei. Non itaque percipiens quæ sunt Spiritus Dei homo animalis, sic audit quæcumque audit de Dei natura, ut aliud quam corpus cogitare non possit, quamlibet amplissimum vel immensum, quamlibet lucidum ac speciosum, corpus tamen : ideo proverbia illi sunt quæcumque dicta sapientiæ de incorporea immutabili quæ substantia; non quod ea tanquam proverbia deputat, sed quia sic cogitat, quomodo qui proverbia solent audire neque intelligere. Cum vero spiritualis

Er., docti Spiritu a spiritualibus. Lugd. et Ven., docti Spiritu spiritualibus. M.

PATROL. XXXV.

cœperit omnia dijudicare, ipse autem a nemine dijudicari (I Cor. 11, 12-15), etiamsi in hac vita adhuc velut per speculum ex parte, perspicit tamen non ullo corporis sensu, non ulla imaginaria cogitatione quæ capit aut fingit qualium cumque similitudines corporum, sed mentis certissima intelligentia, Deum non corpus esse, sed spiritum : ita palam de Patre annuntiante Filio, ut ejusdem substantiæ conspiciatur et ipse qui annuntiat. Tunc in ejus nomine petunt qui petunt; quia in sono ejus nominis non aliud quam res ipsa est quæ hoc nomine vocatur, intelligunt, nec animi vanitate vel infirmitate confingunt tanquam in alio loco Patrem, in alio Filium ante Patrem stantem, et pro nobis rogantem, spatia sua quæque amborum occupantibus molibus, et Verbum ad eum cujus est Verbum facere verba pro nobis, intervallo interpositio inter os loquentis et auriculas audientis; et alia talia quæ sibi animales, iidemque carnales in cordibus fabricantur. Quidquid enim tale spiritualibus de Deo cogitantibus ex corporum consuetudine occurrit, negando atque respuendo, tanquam importunas muscas, ab interioribus oculis abigunt; et sinceritati ejus lucis acquiescunt, qua teste ac judice has ipsas imagines corporum suis internis aspectibus irruentes, falsas omnino esse convincunt. Hi possunt utcumque cogitare Dominum nostrum Jesum Christum in quantum homo est, pro nobis interpellare Patrem ; in quantum autem Deus est, nos exaudire cum Patre. Quod eum significasse arbitror ubi ait, Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. Ad hoc quippe intuendum quomodo non rogat Patrem Filius, sed simul exaudiunt rogantes Pater et Filius, nonnisi spiritualis oculus mentis ascendit.

5. Ipse enim Pater, inquit, amat vos, quia vos me amastis. Ideo amat ille, quia nos amamus ; an potius, quia ille amat, ideo nos amamus? Ex Epistola sua evangelista idem ipse respondeat: Nos diligimus, inquit, quia prior ipse dilexit nos (I Joan. iv, 10). Hinc ergo factum est ut diligeremus, quia dilecti sumus. Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut esset in nobis unde placeremus. Non enim amaremus Filium, nisi amaremus et Patrem. Amat nos Pater, quia nos amamus Filium; cum a Patre et Filio acceperimus ut et Patrem amemus et Filium diffundit enim charitatem in cordibus nostris amborum Spiritus (Rom. v, 5), per quem Spiritum et Patrem amamus et Filium, et quem Spiritum cum Patre amamus et Filio. Amorem itaque nostrum pium quo colimus Deum, fecit Deus, et vidit quia bonum est, ideo quippe amavit ipse quod fecit. Sed in nobis non faceret quod amaret, nisi antequam id faceret, nos amarel.

6. Et credidistis, inquit, quia a Deo exivi. Exivi a Patre el veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Plane credidimus. Neque enim propterea debet incredibile videri, quia sic ad mundum

1 Lov. non habent particulam, que; cum hæc tamen Vox ad sensum requiratur, et reperiatur inMss.

(Soixante.)

veniens exiit a Patre, ut non desereret Patrem; el sic vadit ad Patrem relicto mundo, ut non deserat mundum. Exiit enim a Patre, quia de Patre est in mundum venit, quia mundo suum corpus ostendit quod de Virgine assumpsit. Reliquit mundum corporali discessione, perrexit ad Patrem hominis ascensione, nec mundum deseruit præsentiæ gubernatione. TRACTATUS CIII.

De eo quod sequitur, Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris; usque ad id, Sed confidite, ego vici mundum. Cap. xvi, . 29-33.

1. Quales erant discipuli Christi, quando cum eis ante passionem loquebatur magna cum parvis, sed sicut oportebat ut magna dicerentur et parvis, quia nondum accepto Spiritu sancto, quemadmodum eum post ejus resurrectionem vel ipso insufflante, vel desuper acceperunt, humana magis quam divina sapiebant, multis judiciis per totum Evangelium declaratur : unde et hoc est quod in ista lectione dixerunt. Ait enim Evangelista: «< Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis : nunc scimus quia nosti omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi. >> Ipse Dominus paulo ante dixerat, « Hæc in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis. Quomodo ergo isti dicunt, Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis? Numquid hora jam venerat, qua non jam in proverbiiis se promiserat locuturum? Prorsus quod nondum illa hora venisset, continuatio verborum ejus ostendit, quæ ista sese habet: Hæc, inquit, in proverbiis locutus sum vobis : venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis. Illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis ; ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia ego a Deo exivi. Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem » (Joan. xvi, 25-28). Cum per hæc omnia verba adhuc illam promittat horam qua non jam in proverbiis loquetur, sed palam de Patre annuntiabit eis ; in qua hora dicit eos in suo nomine petituros, nec se Patrem de illis rogaturum, eo quod ipse Pater amet eos, quia et ipsi amaverunt Christum, et crediderunt quod a Patre exierit et venerit in mundum, iterum relicturus mundumet iturus ad Patrem cum ergo adhuc promittatur hora illa in qua sine proverbiis locuturus est, cur isti dicunt, Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis; nisi quia illa quæ scit ipse non intelligentibus esse proverbia, illi usque adeo non intelligunt, ut nec saltem non se intelligere intelligant? Parvuli enim erant, et nondum spiritualiter dijudicabant, quæ de rebus non ad corpus, sed ad spiritum pertinentibus audiebant.

2. Denique de ipsa eorum ætate adhuc secundum, interiorem hominem parva et infirma eos admonens « Respondit eis Jesus: Modo creditis? Ecce venit hore, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis. Et non sum solus,

quia Pater mecum est. » Paulo ante dixerat, «< Relinquo mundum, et vado ad Patrem ; » nunc dicit, << Pater mecum est. » Quis vadit ad eum qui cum illo est? Sed hoc intelligenti est verbum, non intelligenti proverbium sic tamen quod modo a parvulis non intelligitur, utcumque sugitur; et eis etiam si non præbet, quia nondum eum capiunt, solidum cibum, saltem lacteum non denegat alimentum. Ex hoc alimento est, quod sciebant eum nosse omnia, nec opus ei esse ut eum quis interroget: quod quidem cur dixerint, quæri polest. Videtur enim potius fuisse dicendum, Non opus est tibi ut quemquam interroges ; non, ut quis le interroget. Dixerunt quippe, Scimus quia nosti omnia: et utique qui novit omnia, magis a nescientibus interrogari solet, ut interrogantes audiant quod volunt, ab eo qui novit omnia; non ipse interrogare, tanquam volens aliquid scire, qui novit omnia. Quid sibi ergo vult, quod ei quem sciebant nosse omnia, cum dicere debuisse videantur, Non opus est tibi ut quemquam interroges, dicendum potius putaverunt, Non opus est tibi ut quis te interroget ? Quid quod utrumque legimus factum, et interrogasse scilicet Dominum, et interrogatum fuisse? Sed hoc cito solvitur: quia hoc non ei, sed illis potius opus erat quos interrogabat, vel a quibus interrogabatur. Neque enim aliquos ille interrogabat, ut ab eis aliquid disceret, sed eos potius ut doceret. Et qui interrogahant eum, volentes ab eo aliquid discere, illi profecto id opus erat, ut scirent aliqua ab illo qui noverat omnia. Nimirum ergo propterea non opus erat ut eum quis interrogaret. Quoniam nos quando interrogamur ab eis qui volunt aliquid a nobis scire, ex ipsis interrogationibus eorum cognoscimus quid velint discere ; opus est ergo nobis ab eis interrogari, quos docere aliquid volumus, nt inquisitiones eorum quibus respondendum est noverimus ; illi autem ne id quidem opus erat, qui omnia noverat; nec opus habebat quod ab eo quisque scire vellet, per ejus interrogationem cognoscere, quia prius quam interrogaretur, interrogaturi noverat voluntatem. Sed ideo se patiebatur interrogari, ut vel eis qui tunc aderant, vel qui hæc sive dicta fuerant audituri, sive scripta lecturi, quales essent, a quibus interrogabatur, ostenderet; eoque modo nossemus vel quibus non circum veniretur fraudibus, vel quibus apud eum proficeretur accessibus. Prævidere autem cogitationes hominum, et ideo non opus habere ut eum quis interrogaret, magnum Deo non erat, se magnum parvulis erat qui ei dicebant, In hoc credimus quia a Deo existi. Multo autem majus erat, ad quod intelligendum eos volebat extendi et crescere, quod cum illi dixissent, verumque dixissent, a Deo existi, ait ille, Pater mecum est; ne sic a Patre Filium cogitarent exisse, ut putarent etiam recessisse.

3. Deinde sermonem istum magnum prolixumque concludens: Hæc, inquit, locutus sum vobis ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis ; sed confidite, ego vici mundum. Illud initium fuerat habi

tura ista pressura, de quo superius ut eos ostenderet parvulos, quibus adhuc non intelligentibus et aliud pro alio sentientibus, proverbia quodammodo essent quæcumque magna et divina dixisset, ait, Modo creditis? Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria. Ecce initium pressuræ, sed non eo modo perseveraturæ. Quod enim adjunxit, el me solum relinquatis, non vult eos tales esse in consequenti pressura, quam post ejus ascensionem in mundo fuerant habituri, ut relinquant eum ; sed ut in illo pacem habeant permanentes in eo. Non enim quando comprehensus est, tantummodo carne sua ejus carnem, verum etiam mente reliquerunt fidem. Ad hoc pertinet quod ait, Modo creditis? Ecce venit hora, ut dispergamini in propria, et me relinquatis: tanquam diceret, Tunc ita perturbabimini, ut cham quod modo creditis, relinquatis. Venerunt enim ad tantam desperationem, et suæ pristinæ fidei, ut ita dixerim, mortem, quanta apparuit in illo Cleopha, qui post ejus resurrectionem cum illo se loqui nesciens, et quid ei contigerit narrans, Nos, inquit, sperabamus quod ipse fuerat redempturus Israel (Luc. XXIV, 21). Ecce quomodo eum reliquerant, deserendo etiam ipsam fidem qua in eum ante crediderant. in ea vero pressura quam post ejus glorificationem accepto Spiritu sancto pertulerunt, non eum reliquerunt et quamvis fugerent de civitate in civitatem, ab ipso non refugerunt; sed ut habentes pressuram in mundo, in illo pacem tenerent, non ab ipso refugæ fuerunt, sed ipsum potius refugium habuerunt. Dato quippe illis Spiritu sancto, factum est in eis quod nunc dictum est eis, Confidite, ego vici mundum. Confiderunt, et vicerunt. In quo, nisi in illo? Non enim vicisset ille mundum, si ejus membra vinceret mundus. Unde ait Apostolus, Gratias Deo, qui dat nobis victoriam; continuoque subjecit, per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. xv, 57): qui dixerat suis, Confidite, ego vici mundum.

TRACTATUS CIV.

In id quod sequitur, Hæc locutus est Jesus, et sublevati oculis in cœlum dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te. Cap. xvi, ). 1.

1. Ante ista quæ nunc sumus adjuvante Domino tractaturi, dixerat Jesus, Hæc loculus sum vobis, ut in me pacem habeatis : quæ non recentiora paulo superius ab eo dicta, sed omnia debemus accipere, sive quæcumque illis locutus est ex quo eos compit habere discipulos, sive certe ex quo post cœnam exorsus est hunc admirabilem prolixumque sermonem. Talem quippe commemoravit causam cur eis sit locutus, ut ad eum finem rectissime referantur vel omnia quæ locutus est eis, vel ea maxime quæ dixit jam pro eis moriturus, tanquam verba novissima, posteaquam de convivio sancto ille qui eum fuerat traditurus, egressus est. Hanc enim commendavit causam sermonis sui, ut in illo pacem haberent, propter quod totum agitur quod christiani sumus. Hæc enim pax finem

temporis non habebit, sed omnis piæ nostræ intentionis actionisque finis ipsa erit. Propter hanc Sacramentis ejus imbuimur, propter hanc mirabilibus ejus operibus et sermonibus erudimur, propter hanc Spiritus ejus pignus accepimus, propter hanc in eum credimus et speramus, et ejus amore quantum donat accendimur: hac pace in pressuris omnibus consolamur, hæc a pressuris omnibus liberamur: propter hanc omnem tribulationem fortiter sustinemus, ut in hac feliciter sine ulla tribulatione regnemus. Merito ad eam clausit verba, quæ parum intelligentibus discipulis erant proverbia; intellecturis ea quando eis dedisset promissum Spiritum sanctum, de quo superius ait : « Hæc locutus sum vobis, apud vos manens. Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis » (Joan. XIV, 25, 26). Hæc nimirum futura fuerat illa hora, qua se promiserat non jam in proverbiis locuturum, sed palam de Patre annuntiaturum. Eadem quippe ipsius verba, revelante Spiritu sancto, intelligentibus jam non erant futura proverbia. Neque enim loquente in eorum cordibus Spiritu sancto, taciturus erat unigenitus Filius, qui dixit in ea hora palam se illis annuntiaturum esse de Patre, quod eis utique jam intelligentibus non esset proverbium. Sed hoc quoque ipsum, quomodo simul loquantur in suorum spiritualium cordibus et Dei Filius et Spiritus sanctus, imo ipsa Trinitas quæ inseparabiliter operatur, intelligentibus estverbum,non intelligentibus autem proverbium.

2. Cum ergo dixisset propter quid omnia sit locut tus, ut in illo scilicet pacem haberent, in mundo habentes pressuram, exhortatusque fuisset ut in confiderent, quia ipse vicit mundum; eo qui erat illos sermone finito, deinde ad Patrem verba direxit, et orare jam cœpit. Sic enim Evangelista sequitur, dicens: Hæc locutus est Jesus, et sublevatis oculis in colum dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Poterat Dominus Unigenitus et coæternus Patri in forma servi et ex forma servi, si hoc opus esset, orare silentio; sed ita se Patri exhibere voluit precatorum, ut meminisset nostrum se esse doctorem. Proinde eam quam fecit orationem pro nobis, notam fecit et nobis: quoniam tanti magistri non solum ad ipsos sermocinatio, sed etiam pro ipsis ad Patrem oratio, discipulorum est ædificatio. Et si illorum qui hæc dicta aderant audituri, profecto et nostra qui fueramus conscripta lecturi. Quapropter hoc quod ait, Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ostendit omne tempus, et quid quando faceret vel fieri sineret, ab illo esse dispositum qui tempori subditus non est ; quoniam quæ futura erant per singula tempora, in Dei sapientia causas efficientes habent, in qua nulla sunt tempora. Non ergo credatur hæc hora fato urgente venisse, sed Deo potius ordinante. Nec siderea necessitas Christi connexuit passionem absit enim ut sidera mori cogerent siderum conditorem. Non itaque Christum tempus ut mo. retur impegit, sed tempus Christus quo moreretur

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »