Obrázky na stránke
PDF
ePub

et hic, quia tu me misisti; ut noverimus quantum pertinet ad Patris et Filii inseparabilem charitatem, hoc nos modo credere quod tendimus credendo cognoscere. Si autem diceret, Ut cognoscant quia tu me misisti tantumdem valeret quantum hoc quod ait, Ut cognoscat mundus. Ipsi sunt enim mundus, non permanens inimicus, qualis est mundus damnationi prædestinatus; sed ex inimico amicus effectus, prop. ter quem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Ideo dixit, Ego in eis, et tu in me: tanquam dicerel, Ego in eis ad quos misisti me; et tu in me, mundum reconcilians tibi per me.

:

5. Propterea sequitur etiam illud quod ait, EL dilexisti eos sicut et me dilexisti. In Filio quippe nos Pater diligit, quia in ipso nos elegit ante constitutionem mundi (Ephes. 1, 4). Qui enim diligit Unigenitum, profecto diligit et membra ejus quæ adoptavit in eum per eum. Nec ideo pares sumus unigenito Filio per quem creati et recreati sumus; quia dictum est, Dilexisli eos sicut el me. Neque enim semper æqualitatem significat, qui dicit, Sicut illud, ita et illud sed aliquando tantum, Quia est illud, est et illud; aut, Quia est illud, ut sit et illud. Quis enim dixerit eo prorsus modo in mundum a Christo Apostolos missos, quomodo est ipse missus a Patre? Ut enim alias taceam differentias, quas commemorare longum est, missi sunt certe illi cum jam homines essent; missus est autem ipse ut homo esset : et tamen superius ait, Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum (Joan. xvII, 18); tanquam diceret, Quia misisti me, misi eos. Ita et hoc loco, Dilexisti eos, inquit, sicut me dilexisti; quod nihil aliud est quam, Dilexisti eos, quoniam et me dilexisti. Non enim membra Filii non diligeret qui diligit Filium; aut alia causa est diligendi membra ejus, nisi quia diligit eum. Sed diligit Filium secundum divinitatem, quia genuit illum æqualem sibi; diligit eum etiam secundum id quod homo est, quia ipsum unigenitum Verbum caro factum est, et propter Verbum est ei chara Verbi caro: nos autem diligit, quoniam sumus ejus membra quem diligit; et hoc ut essemus, propter hoc nos dilexit antequam

essemus.

6. Quapropter incomprehensibilis est dilectio qua diligit Deus, neque mutabilis. Non enim ex quo ei reconciliati sumus per sanguinem Filii ejus, nos cœpit diligere; sed ante mundi constitutionem dilexit nos, ut cum ejus Unigenito etiam nos filii ejus essemus, priusquam omnino aliquid essemus. Quod ergo reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, non sic audiatur, non sic accipiatur, quasi ideo nos recon. ciliaverit ei Filius, ut jam inciperet amare quos oderat; sicut reconciliatur inimicus inimico, ut deinde sint amici, et invicem diligant qui oderant invicem : sed jam nos diligenti reconciliati sumus ei, cum quo propter peccatum inimicitias habebamus. Quod utrum verum dicam, attestetur Apostolus: Commendat,

In editis, reconciliati. At vero Mss., recreati.

inquit, dilectionem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. v, 8, 9). Habebat itaque ille erga nos charitatem, etiam cum inimicitias adversum eum exercentes operaremur iniquitatem: et tamen ei verissime dictum est, Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem (Psal. v, 7). Proinde miro et divino modo et quando nos oderat, diligebat: oderat enim nos, quales ipse non fecerat; et quia iniquitas nostra opus ejus non omni ex parte consumpserat, noverat simul in unoquoque nostrum et odisse quod feceramus, et amare quod fecerat. Et hoc quidem in omnibus intelligi potest de illo, cui veraciter dicitur, Nihil odisti eorum quæ fecisti (Sap. x1, 25). Non enim quodcumque odisset esse voluisset, aut omnino esset quod omnipotens esse noluisset, nisi et in eo quod odit, esset etiam quod amaret. Merito quippe odit, et velut a regula suæ artis alienum improbat vitium : amat lamen suum etiam in vitiosis vel sanatione be. neficium, vel damnatione judicium '. Ita Deus, et nihil odit eorum quæ fecit: naturarum enim, non vitiorum conditor, mala quæ odit, ipse non fecit; el de malis eisdem vel sanando ea per misericordiam, vel ordinando per judicium, bona sunt ipsa quæ facit. Cum igitur eorum quæ fecit nihil oderit, quis digne possit eloqui, quantum diligat membra Unigeniti sui ; et quanto amplius ipsum Unigenitum, in quo condita sunt omnia visibilia et invisibilia, quæ in suis generibus ordinata ordinatissime diligit? Membra quippe Unigeniti ad Angelorum sanctorum æqualitatem gratiæ suæ largitate perducit: Unigenitus autem cum sit Dominus omnium, procul dubio est Dominus Angelorum, natura qua Deus est, non Angelis, sed Patri potius æqualis; gratia vero qua homo est, quomodo non excedit excellentiam cujuslibet angeli, cum sit una persona carnis et Verbi?

7. Quanquam non desint qui etiam nos Angelis præferant; quia pro nobis, inquiunt, non pro Angelis mortuus est Christus. Id quid est aliud, quam de impietate velle gloriari? Etenim Christus, sicut ait Apostolus, juxta tempus pro impiis mortuus est (Rom. v, 6). Hic ergo non meritum nostrum, sed Dei misericordia commendatur. Nam quale est ideo se velle laudari, quia vitio suo tam detestabiliter ægrotavit, ut non posset aliter quam medici morte sanari? Non est hæc nostrorum gloria meritorum, sed medicina morborum. An ideo nos præferimus Angelis, quia cum et angeli peccaverint, nihil eis tale unde sanarentur impensum est? Quasi aliquid eis vel parvum fuerit impensum, et nobis amplius. Quod si et hoc factum esset, adhuc quæri posset utrum ideo fuisset factum, quod steteramus excellentius, an quod desperatius jacebamus. Cum vero noverimus bonorum omnium Creatorem reparandis angelis malis nihil gratiæ contulisse, cur non potius intelligimus quod tanto damnabilior eorum judicata sit culpa, quanto erat natura sublimior? Tanto enim minus quam nos

Sic Mss. Editi vero: Sanationis beneficium, vel damna tionis judicium.

peccrre debuerunt, quanto meliores nobis fuerunt. Nunc autem in offendendo Creatorem tanto exsecrabilius beneficio ejus ingrati exstiterunt, quanto beneficentius sunt creati; nec eis satis fuit desertores esse illius, nisi et nostri fierent deceptores. Hoc itaque nobis magnum bonum conferet, qui dilexit nos sicut dilexit Christum, ut propter ipsum cujus membra nos esse voluit, æquales Angelis sanctis simus (Luc. xx, 36), quibus et natura inferiores conditi sumus, et peccato indigniores facti, qui eorum fieri qualescumque sociis deberemus.

TRACTATUS CXI.

De eo quod Dominus dicit, Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; usque ad id, Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Cap. xvII, ỳ. 24-26.

1. In magnam spem Dominus Jesus suos erigit, qua major omnino esse non possit. Audite, et estote in spe gaudentes, propter quod vita ista non amanda, sed toleranda sit, ut esse possitis in ejus tribulatione patentes (Rom. x11, 12). Audite, inquam, et quo spes nostra levetur attendite. Christus Jesus dicit, Filius Dei unigenitus qui Patri coæternus et æqualis est, dicit; qui propter nos homo factus est, sed sicut omnis homo mendax (Psal. cxv, 11) non factus est, dicit; via, vita, veritas dicit (Joan. xiv, 6); qui mundum vicit (Id. xvi, 33), de his quibus vicit, dicit. Audite, credite, sperate, desiderate quod dicit: Pater, inquit, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum. Qui sunt isti quos ait a Patre datos sibi ? Nonne illi de quibus alio loco dicit, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum (ld. v1, 44) ? Jam quomodo ea quæ fieri dicit a Patre, factat el ipse cum Patre, si quid in hoc Evangelio profecimus, novimus. Ipsi sunt ergo quos a Patre accepit, quos et ipse elegit de mundo, atque elegit ut jam non sint de mundo, sicut non est et ipse de mundo: ut sint tamen etiam ipsi mundus credens et cognoscens quod Christus a Deo Patre sit missus, ut mundus ex mundo liberaretur, ne mundus Deo reconciliandus cum mundo inimicissimo damnaretur. Sic enim ait in hujus orationis exordio Dedisti ei potestatem omnis carnis, id est omnis hominis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam æternam (Id. xvII, 2). Ubi ostendit potestatem se quidem omnis hominis accepisse, ut liberet quos voJuerit, damnet quos voluerit, qui vivos et mortuos judicabit; sed eos sibi esse datos, quibus omnibus det vitam æternam. Sic enim ait: Ut omne quod dedisti eis, det eis vitam æternam. Proinde non ei dati sunt, quibus vitam non dabit æternam : quamvis et ipsorum potestas data sit, cui potestas dala est omnis carnis, id est omnis hominis. Ita mundus reconciliatus ex ini. mico liberabitur mundo, cum in illum exserit potestatem suam, ut eum in mortem mittat æternam ; hunc autem facit suum, cui vitam donet æternam. Quapropter omnibus prorsus ovibus suis bonus pastor, omnibus membris suis magnum caput promisit hoc præmium, ut ubi ipse est, et nos cum illo simus: nec poterit nisi ieri quod omnipotenti Patri se velle

[ocr errors]

dixit omnipotens Filius. Ibi est enim et Spiritus sanctus pariter æternus, pariter Deus, Spiritus unus duorum, et substantia voluntatis amborum. Nam illud quod dixisse legitur propinquante passione, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Mahti. xxvi, 39), quasi alia Patris, alia Filii sit voluntas aut fuerit, sonus est nostræ infirmitatis, quamvis fidelis, quam in se caput nostrum transfiguravit, quando etiam peccata nostra portavit. Unam vero esse Patris el Filii voluntatem, quorum etiam Spiritus unus est, quo adjuncto cognoscimus Trinitatem, etsi intelligere nondum permittit infirmitas, credat pietas.

2. Sed quoniam quibus promiserit et quam firma sit ipsa promissio, pro sermonis brevitate jam diximus; hoc ipsum quantum valemus, quid sit quod dignatus est promittere videamus, quos dedisti mihi, inquit, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Quantum attinet ad creaturam in qua factus est ex semine David secundum carnem (Rom. 1, 3), nec ipse adhuc erat ubi futurus erat: sed eo modo dicere potuit, ubi ego sum, quo intelligeremus quod cito fuerat ascensurus in cœlum, ut jam ibi esse se diceret ubi fuerat mox futurus. Potuit et in illo modo, quo ante jam dixerat loquens ad Nicodemum, Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui in cœlo est (Joan. 11, 13). Nam et ibi non dixit, Erit; sed, est, propter unitatem personæ, in qua et Deus homo est, et homo Deus. In cœlo ergo nos futuros esse promisit: illo enim forma servi levata est, quam sumpsit ex Virgine, et ad Patris dexteram collocata. Propter spem tanti hujus boni et Apostolus ait : Deus autem qui dives est in misericordia, propter mullam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi jacti; et simul excitavit, et simul sedere fecit in cœlestibus in Christo Jesu (Ephes. 11, 4-6). Hoc ergo potest intelligi dixisse Dominus, Ut ubi ego sum, el illi sint mecum. Et ipse quidem de se dixit quod ibi jam esset; de nobis autem velle se dixit ut essemus ibi cum illo, non quod jam essemus ostendit. Apostolus autem quod Dominus velle se dixit ut fieret, tanquam factum fuerit est locutus. Non enim ait, Excitaturus est, et in cœlesti. bus sedere facturus; sed, excitavit, et sedere in cœlestibus fecit: quia non inaniter sed fideliterjam deputat factum quod futurum esse non dubitat. Quod vero attinet ad formam Dei in qua æqualis est Patri, si secundum eam velimus intelligere quod dictum est, Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; abscedat ab animo omnis imaginum corporalium cogitatio: quidquid menti occurrerit longum, latum, crassum, qualibet luce corporea coloratum, per quælibet locorum spatia vel finita, vel infinita diffusum, ab his omnibus, quantum potest, aciem suæ contemplationis vel intentionis avertat. Et non inquiratur æqualis Patri Filius ubi sit, quoniam nemo invenit ubi non sit. Sed qui vult quærere, quærat potius ut cum illo sit; non ubique sicut ille, sed ubicumque esse potuerit. Qui enim homini pœnaliter pendenti, et salubriter confitenti ait, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. xx111, 43) ;

secundum id quod homo eral, anima ejus ipso die futura fuerat in inferno, caro in sepulcro; secundum autem id quod Deus erat, utique et in paradiso erat. Et ideo latronis anima a pristinis facinoribus absoluta, et illius munere jam beata, quamvis ubique sicut ille esse non poterat ; tamen etiam ipso die cum illo in paradiso esse poterat, unde ille qui ubique semper est, non recesserat. Propterea nimirum non eis satis fuit dicere, Volo ul ubi ego sum, et illi sint; sed addidit, mecum. Esse enim cum illo, magnum bonum est. Nam et miseri esse possunt ubi est ille, quoniam qui. cumque ubicumque fuerint, est et ille: sed beati soli sunt cum illo, quia beati esse non poterunt nisi ex illo. Annon Deo veraciter dictum est, Si ascendero in cælum, tu ibi es ; et si descendero in infernum, ades (Psal. cxxxviii, 8)? aut vero Christus non est Dei Sapientia, quæ attingit ubique propter suam munditiam (Sap. VII, 24)? Sed lux lucet in tenebris, nec eam tenebræ comprehendunt (Joan. 1, 5). Ac per hoc, ut de re visibili, quamvis longe dissimili, qualecumque sumamus exemplum, sicut cæcus etiamsi ibi sit ubi lux est, non est tamen ipse cum luce, sed absens est a præsente; ita infidelis atque impius, aut etiamsi fidelis et pius, nondum tamen ad intuendum lumen sapientiæ idoneus, etiamsi esse nusquam possit ubi non sit et Christus, non est tamen ipse cum Christo, duntaxat per speciem. Nam hominem pie fidelem, non est dubitandumc um Christo esse per fidem: propter quod dicit, Qui non est mecum, adversum me est (Maith. XII, 30). Sed cum Patri Deo dicebat, Quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum; de specie illa omnino dicebat, in qua videbimus eum sicuti est (I Joan. 111, 2).

3. Nemo serenissimum sensum nubilosa contradictione perturbet; consequentia perhibeant testimonium præcedentibus verbis. Nempe cum dixisset, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, continuo secutus adjunxit, Ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Ut videant, dixit; non, ut credant. Fidei merces est ista, non fides. Si enim fides in Epistola ad Hebræos recte definita est, Convictio rerum quæ non videntur (Hebr. x1, 1); cur non merces fidei definiatur, Visio rerum quæ creditæ sperabantur? Cum viderimus enim claritatem quam dedit Pater Filio, etiamsi eam dici hoc loco intelligamus, non quam Pater æquali Filio gignens eum dedit, sed quam facto hominis filio' dedit ei post mortem crucis: quando ergo videbimus illam Filii claritatem, profecto tunc fiet judicium vivorum atque mortuorum,tunc tolleretur impius,ne videat claritatern Domini (Isai. xxvi, 10); quam, nisi illam qua Deus est? Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8): nec mundicordes sunt impii, propterea non videbunt. Tunc ibunt ipsi in supplicium æternum ; sic enim tolletur impius me videat claritatem Domini: justi autem ibunt in vitam æternam (ld. xxv, 46). Et quæ est vita æterna? Ut cognoscant, inquit, te solum verum Deum, et quem mi

Er. Lugd. et Ven., facto homini filio. M.

sisti Jesum Christum (Joan. xvi, 3) : non utique sicut eum cognoverunt qui licet non mundicordes, tamen in forma servi clarificata judicantem videre potuerunt; sed sicut cognoscendus est a mundis corde solus verus Deus, cum Patre et Spiritu sancto Filius, quia ipsa Trinitas est solus verus Deus. Si ergo secundum id quod Filius Dei Deus est Patri æqualis atque coæternus; accipiamus hoc dictum, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, in Patre cum Christo erimus; sed ille sicut ille, nos sicut nos, ubicumque corpore fuerimus. Si enim loca dicenda sunt, et quibus non corpora continentur, et locus est cuique rei ubi est; locus Christi æternus uhi semper est, ipse Pater est, et locus Patris Filius est; quia, Ego, inquit, in Patre, et Pater in me est (ld. xiv, 10); et in hac oratione, Sicut tu Pater, inquit, in me, et ego in te et locus noster ipsi sunt, quia sequitur, Ut et ipsi in nobis unum sint (Jd. xvii, 21): et nos locus Dei sumus, quoniam templum ejus sumus ;sicut orat pro nobis qui mortuus est pro nobis, vivitque pro nobis, ut in ipsis unum simus; quia factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV, 3), quæ nos sumus. Sed quis idoneus loca ista, vel quæ sunt in locis istis, sine spatiosis capacitatibus et sine corporeis molibus cogitare? Non parum tamen proficitur, si saltem quidquid tale oculo cordis occurrit, negatur, respuitur, improbatur: et lux quædam in qua ista neganda, respuenda, improbanda cernuntur, sicut potuerit, cogitatur; et quam sit certa cognoscitur, et amatur, ut inde surgatur, atque ad interiora tendatur: quæ cum penetrare mens invalida, et minus quam illa sunt, pura, nequiverit; non sine amoris gemitu et desiderii lacrymis inde pcllatur; et patienter ferat quamdiu fide mundatur, atque ut illic habitare valeat, sanctis moribus præparatur 1.

4. Quomodo ergo non erimus cun Christo ubi est, quando in Patre cum illo erimus in quo est? Neque hine Apostolus nobis, quamvis nondum rem tenentibus, sed tamen spem gerentibus, tacuit. Ait enim : Si resurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Mortui enim estis, inquit, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ecce interim fide ac spe vita nostra ubi Christus est, cum illo est; quia cum Christo in Deo est. Ecce velut jam factum est quod oravit ut fieret, dicens, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum: sed nunc per fidem. Quando autem fiet per speciem ? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. 111, 1-4). Tune apparebimus quod tunc erimus ; quia tunc apparebit non inaniter nos id credidisse ac sperasse antequam essemus, faciet hoc cui Filius cum dixisset,Ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, continuo subjunxit, Quia dilexisti me ante constitutionem mundi. In illo enim dilexit et

1 Præparetur, juxta Er. Lugd. Ven. Lov. M.

2 Plerique editi hic inter se discrepant. Sic legit Er.: Facial hoc Filius qui cum dixisset. Lov., antequam essemus facti: cui Filius cum dixisset. Lugd. et Ven., quod antequam essemus. Fecit cui Filius cum dixisset. M.

nos ante constitutionem mundi, et tunc prædestinavit quod in fine facturus est mundi.

5. Pater, inquit, juste, mundus te non cognovit, Quia justus es, ideo te non cognovit. Mundus quippe ille damnationi prædestinatus merito non cognovit. mundus vero quem per Christum reconciliavit sibi, non merito, sod gratia cognovit. Quid est enim cum cognoscere, nisi vita æterna? quam mundo damnato utique non dedit, reconciliato dedit. Propterea itaque mundus non cognovit, quia justus es, et meritis ejus, ut non cognosceret, tribuisti: et propterea mundus reconciliatus cognovit, quia misericors es, et ut cognosceret non ei merito, sed gratia subvenisti. Denique sequitur, Ego autem te cognovi. Ipse fons gratiæ est Deus natura, homo autem de Spiritu sancto et Virgine ineffabili gratia: denique propter ipsum, quia gratia Dei per Jesum Christum est Dominum nostrum, Et hi cognoverunt, inquit, quia tu me misisti. Ipse est mundus reconciliatus. Sed quia tu me misisti, ideo cognoverunt : ergo gratia cognoverunt.

6. El notum feci eis, inquit, nomen tuum, el notum faciam. Notum feci per fidem, notum faciam per speciem notum feci cum fine peregrinantibus, notum faciam sine fine regnantibus. Ut dilectio, inquit, quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Non est usitata locutio, dilectio quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis: usitate quippe diceretur, dilectio qua dilexisti me. De græco quidem ista translata est: sed sunt similes et latinæ; sicut dicimus, Fidelem servitutem servivit, strenuam militiam militavit; cum dici debuisse videatur, Fideli servitute servivit, strenua militia militavit. Qualis autem ista locutio est, dilectio quam dilexisti me; tali et Apostolus usus est, Bonum certamen certavi (II Tim. iv, 7) : non ait, bono certamine, quod usitatius et tanquam rectius diceretur. Quomodo autem dilectio quam dilexit Pater Filium, est et in nobis, nisi quia membra ejus sumus, et in illo diligimur, cum ipse diligitur totus, id est caput et corpus? Ideo subjunxit, et ego in ipsis; tanquam diceret, quoniam ego sum et in ipsis. Aliter enim est in nobis tanquam in templo suo; aliter autem quia et nos ipse sumus, cum secundum id quod ut caput nostrum esset, homo factus est, corpus ejus sumus. Finita est Salvatoris oratio, incipit passio: ergo el iste sermo finiatur, ut de passione quod ipse donaverit, aliis sermonibus disputetur.

TRACTATUS CXII.

In id quod sequitur, Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis, etc.; usque ad id, Comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. Cap. xvIII, *. 1–12.

1. Terminato magno prolixoque sermone quem post cœnam Dominus, fundendo pro nobis proximus sanguini, ad discipulos habuit qui cum illo tunc erant, adjuncta oratione quam direxit ad Patrem, deinceps ejus passionem Joannes evangelista sic orsus est : <«<< Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem PATROL. XXXV.

introivit ipse et discipuli ejus. Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum; quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. » Hoc quod narrat ingressum Dominum cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum ejus illa finita esset oratio, de cujus verbis ait, Hæc cum dixisset Jesus: sed alia quædam sunt interposita quæ ab isto prætermissa apud alios evangelistas leguntur; sicut apud hunc inveniuntur multa quæ illi similiter in sua narratione tacuerunt. Quomodo autem inter se omnes conveniant, nec veritati quæ per alium promitur, ab alio repugnetur, quisquis nosse desiderat, non in his sermonibus, sed in aliis laboriosis litteris quærat (a); nec stando et audiendo, sed potius sedendo et legendo, vel legenti aurem mentemque intentissimam præbendo, illa condiscat. Credat tamen antequam sciat, sive id etiam scire in hac vita possit, sive per aliqua impedimenta non possit; nihil ab aliquo evangelista esse conscriptum, quantum ad hos attinet quos in auctoritatem canonicam recepit Ecclesia, quod vel ipsius vel alterius non minus veraci narrationi possit esse contrarium. Nunc itaque hujus beati Joannis narrationem, ut suscepimus tractandam, sine aliorum comparatione videamus, in eis quæ manifesta sunt non immorantes; ut hoc ubi opus est, causa poscente faciamus.Non ergo sic accipiamus quod ait, Hæc cum dixisset Jesus,egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli ejus, tanquam continuo post illa verba in illum hortum fuerit ingressus: sed ad hoc valeat quod dictum est, Hæc cum dixisset Jesus, ut non eum ante opinemur ingressum, quam illa verba finiret.

2. Sciebat, inquit, et Judas, qui tradebat eum, locum. Ordo verborum est, Sciebat locum qui tradebat eum. Quia frequenter, inquit, Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. Ibi ergo lupus ovina pelle contectus, et inter oves alto Patrisfamilias consilio toleratus, didicit ubi ad tempus exiguum dispergeret gregem, insidiis appetendo pastorem. Judas ergo, inquit, cum accepisset cohortem, et a principibus et Pharisæis ministros, venit illuc cum laternis et facibus et armis. Cohors non Judæorum, sed militum fuit. A præside itaque intelligatur accepta, tanquam ad tenendum reum, servato ordine legitimæ potestatis, ut nullus tenentibus auderet obsistere quanquam et manus tanta fuerat congregata, et sic armata veniebat, ut vel terreret vel etiam repugnaret, si quisquam Christum defendere auderet. Ita quippe ejus abscondebatur potestas, et oblendebatur infirmitas, ut hæc inimicis necessaria viderentur adversus eum, in quem nihil valuisset nisi quod ipse voluisset; bene utens bonus malis, et faciens bona de malis, ad faciendos bonos ex malis et discernendos bonos a malis.

3.« Jesusitaque,» sicut Evangelista secutus adjungit, <«< sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dicit eis : Quem quæritis? Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat (a) Mittit ad suos libros de Consensu Evangelistarum.

(Soixante-une.)

autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis, Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. » Ubi nunc militum cohors, et ministri principum ac Pharisæorum? ubi terror et munimen armorum? Nempe una vox dicentis, Ego sum, tantam turbam odiis ferocem armisque terribilem, sine telo ullo percussit, repulit, stravit. Deus enim latebat in carne; et sempiternus dies ita membris occultabatur humanis, ut laternis et faciebus quæreretur occidendus a tenebris. Ego sum, dicit; et impios dejicit. Quid judicaturus faciet, qui judicandus hoc fecit? Quid regnaturus poterit, qui moriturus hoc potuit ? Et nunc ubique per Evangelium, Ego sum, dicit Christus; et a Judæis exspectatur Antichristus, ut retro redeant, et in terram cadant, quoniam deserentes cœlestia, terrena desiderant. Certe ad comprehendendum Jesum persecutores cum traditore venerunt, quem quærebant invenerunt, audierunt Ego sum: quare non comprehenderunt, sed abierunt retro, et ceciderunt, nisi quia hoc voluit, qui potuit quidquid voluit? Verum si nunquam se ab eis permitterel apprehendi, non quidem illi facerent propter quod venerant, sed nec ipse faceret propter quod venerat. Eum quippe illi occidendum quærebant sæviendo; sed quærebat nos et ipse moriendo. Proinde quia tenere volentibus, nec valentibus, ostendit potestatem suam; jam teneant eum, ut facial de nescientibus voluntatem suam.

4. «<< Iterum ergo eos interrogavit: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. Respondit Jesus: Dixi vobis quia ego sum. Si ergo me quæritis, sinite hos abire. Ut impleretur sermo quem dixit, Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Si me, inquit, « quæritis, sinite hos abire. » Inimicos videt, et hoc faciunt quod jubet; sinunt eos abire, quos non vult perire. Numquid autem non erant postea morituri? Cur ergo si tunc morerentur, perdoret eos, nisi quia nondum sic in eum credebant, quomodo credunt quicunque non pereunt?

5. Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum, el percussit servum principis sacerdotum, et abscidit ejus auriculam dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. Solus hic evangelista etiam nomen hujus servi expressit: sicut Lucas solus, quod ejus auriculam Dominus tetigerit, et sanaverit eum (Luc. xxII, 51). Malchus autem interpretatur Regnaturus. Quid ergo auris pro Domino amputata et a Domino sanata significat, nisi auditum amputata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ (Rom. vII, 6)? Quod cui præstitum fuerit a Christo, quis dubitet regnaturum esse cum Christo? Quod autem servus inventus est, et hoc ad illam pertinet vetustatem quæ in servitutem generat, quod est Agar (Galat. iv, 24). Sed cum accessit sanitas, figurata est et libertas. Factum tamen Petri Dominus improbavit, et progredi ultra prohibuit dicens: Mitte gladium in vaginam. Calicem quem dedi mihit Pater, non bibam illum? In suo

1 Thomas Aquinas in Catena legit hic, inimicos jubet, nec admodum inconcinne. M.

quippe facto ille discipulus magistrum defendere voJuit, non quod significandum est cogitavit. Et ille igitur ad patientiam commonendus fuit, et hoc ad intelligentiam conscribendum. Quod autem a Patre sibi dicit datum calicem passionis, profecto illud est quod ait Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. vii, 31, 32). Verum auctor calicis hujus est etiam ipse qui bibit. Unde idem apostolus item dicit: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. v, 2).

6. Cohors autem et tribunus et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. Comprehenderunt ad quem non accesserunt: quoniam dies ille, illi vero tenebræ permanserunt ; nec audierunt, Accedite ad eum et illuminamini (Psal. xxx11, 6). Si enim sic accederent, non eum manibus accidendum, sed recipiendum corde comprehenderent. Nunc autem quando cum illo modo comprehenderunt, tunc ab illo longius recesserunt : et ligaverunt eum a quo solvi potius velle debuerunt. Et erant fortassis in eis qui tunc imposuerunt Christo vincula sua, atque ab eo postea liberati dixerunt, Disrupisti vincula mea (Psal. cxv, 16) Hæc hodie satis sint; tractabuntur, Deo volente, sermone alio quæ sequuntur.

TRACTATUS CXIII.

Ab eo quod legitur, Et adduxerunt eum ad Annam primum; usque ad id, Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit. Cap. xvin, ỹ. 13-27.

1. Posteaquam persecutores tradente Juda comprehensum Dominum ligaverunt, qui dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. v, 2), et cui Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. vii, 32); ut intelligatur Judas, non laudabilis utilitate traditionis hujus, sed sceleris voluntate damnabilis: Adduxerunt eum, sicut Joannes evangelista narrat, ad Annam primum. Nec tacel causam cur ita factum sit: Erat enim, inquit, socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius. Erat autem, inquit, Caiphas qui consilium dedit Judæis, Quia expedit unum hominem mori pro populo. Merito et Matthæus cum id brevius narrare voluisset, eum ad Caipham ductum fuisse commemorat (Matth. xxvi,57); quia,et ad Annam prius ideo ductus est, quod socer ejus fuerit: ubi intelligendum est hoc eumdem Caipham fieri voluisse.

2. Sequebatur autem, inquit, Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Quisnam iste sit discipulus, non temere affirmandum est, quia tacetur. Solet autem se idem Joannes ita significare, et addere, quem diligebat Jesus (Joan. x111, 23, et xix, 26). Fortassis ergo et hic ipse est quisquis tamen sit, sequentia videamus. «< Discipulus autem ille,» inquit, «< erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis: Petrus autem stabat ad ostium foris. Exiit ergo alius discipulus qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ et introduxit Petrum. Dicit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dici

« PredošláPokračovať »