Obrázky na stránke
PDF
ePub

tatus est, ut peccata auferat; et peccatum in illo non est. Et quid prodest nobis quia venit sine peccato ? Omnis quid non peccat, in ipso manet: es omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. Jam ista diximus, quia sicut secundum quamdam similitudinem, non secundum æqualitatem, dici solet. Qui facit peccatum, de diabolo est; quia ab initio diabolus peccat. Et hoc diximus, quia neminem creavit diabolus, neque genuit; sed imitatores ejus tanquam ex illo nascuntur. In hoc manifestatus est Filius Dei, ut solva opera diabolit (Joan. II, 4-8). Ergo ut solvat peccata 1ille qui non habet peccatum. Deinde sequitur: Omnis qui natus est ex Deo, non facit peccatum, quia semen ejus in ipso manet; et non potest peccare, quia ex Deo natus est. Fortiter instrinxit. Fortassis secundum quoddam peccatum dixit, non peccat, non secundum omne peccatum : ut quod ait, Qui natus est ex Deo, non peccat, certum quoddam peccatum intelligas, quod non potest admittere homo qui ex Deo natus est : et tale peccatum est illud, ut si quisquam illud admiserit, confirmet cætera ; si quis autem hoc non admiserit, solvat cætera. Quod est hoc peccatum ? Facere contra mandatum. Quod est mandatum ? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Id. xш, 34). Intendite. Hoc mandatum Christi dilectio vocatur per hanc dilectionem peccata solvuntur. Hæc si non teneatur, et grave peccatum est, et radix omnium peccatorum.

[ocr errors]

3. Intendite, fratres; protulimus aliquid in quo bene intelligentibus soluta est quæstio. Sed numquid cum celerioribus tantum ambulamus viam ? Et qui tardius ambulant, non sunt relinquendi. Versemus hoc quibus possumus verbis, ut ad omnes perveniat. Puto enim, fratres, quia omnis homo sollicitus est pro anima sua, qui non sine causa intrat Ecclesiam, qui non temporalia quærit in Ecclesia, qui non propterea intrat ut transigat negotia sæcularia; sed ideo intrat, ut aliquid sibi æternum promissum teneat, quo perveniat: necesse est cogitet quemadmodum ambulet in via, ne remaneat, ne retro eat, ne aberret, ne claudicando non perveniat. Qui ergo sollicitus est, tardus sit, velox sit, non recedat de via. Hoc ergo dixi, quia qui natus est ex Deo, non peccal, fortassis secundum quoddam peccatum voluit intelligi: nam erit contrarium illi loco, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Sic ergo potest solvi quæstio. Est quoddam peccatum quod non potest admittere ille qui natus est ex Deo; et quo non admisso solvuntur cætera, quo admisso confirmantur cætera. Quod est hoc peccatum ? Facere contra mandatum Christi, contra testamentum novum. Quod est mandatum novum ? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Qui facit contra chariritatem et contra dilectionem fraternam, non audeat

Editi addunt hic vocem, venit; quæ abest ab omnibus Mss.

Er. Lugd. Ven. Lov,, necesse est ergo cogitet. M.

gloriari, et dicere natum se esse ex Deo : qui autem in dilectione fraterna constitutus est, certa sunt peccata quæ non potest admittere, et hoc maxime ne oderit fratrem. Et quid de cæteris peccatis facit, unde dictum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est? Audiat securitatem de alio loco Scripturæ: Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. iv, 8).

4. Charitatem ergo commendamus; charitatem commendat hæc Epistola. Post resurrectionem Dominus quid aliud interrogavit Petrum, nisi, Amas me? Et parum fuit semel interrogare; et iterum nihil aliud, et tertio nihil aliud. Cum jam tertio ille tædio afficeretur, quasi non sibi crederet, quomodo qui nesciret quid in illo ageretur; tamen et primo, et secundo, et tertio hoc interrogavit. Ter negavit timor, ter confessus est amor (Joan. xx1, 15-17). Ecce amat Petrus Dominum. Quid præstaturus Domino? Non enim et ipse non turbatus est in illo psalmo, Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ? Qui enim dicebat hæc in Psalmo, attendebat quanta sibi essent præstita a Deo ; et quærebat quid retribueret Deo, et non inveniebat. Quidquid enim retribuere volueris, ab ipso accepisti ut reddas. Et quid invenit ut retribuat? Quod, ut diximus, fratres,ab ipso acceperat, hoc invenit quod retribueret. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. cxv, 12, 13). Quis enim illi dederat calicem salutarem nisi ille cui volebat retribure ? Accipere autem calicem salutarem, et invocare nomen Domini, hocest satiari charitate; et ita satiari, ut non solum non oderis fratrem, sed paratus sis mori pro fratre. Perfecta ista charitas est, ut paratus sis mori pro fratre. Hanc ipse Dominus in se exhibuit, mortuus pro omnibus, orans pro eis a quibus crucifigebatur, et dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Sed si solus hoc fecit, non erat magister, si discipulos non habebat. Secuti discipuli hoc fecerunt. Lapidabatur Stephanus, et genu fixo ait: Domine, ne statuas illis hoc delictum (Act. vii, 59). Amabat a quibus occidebatur, quia et pro ipsis moriebatur. Audi et apostolum Paulum: Et ipse, inquit. impendar pro animabus vestris (II Cor. x11, 15). Inter illos enim erat pro quibus Stephanus deprecabatur, quando eorum manibus moriebatur. Perfecta ergo charitas hæc est. Si quis tantam habuerit charitatem, ut paratus sit pro fratribus etiam mori, perfecta est in illo charitas. Sed numquid mox utnascitur, jam prorsus perfecta est ? Ut perficiatur, nascitur: cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita roboratur; cum fuerit roborata, perficitur: cum ad perfectionem venerit, quid dicit ? Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Optabam dissolvi et esse cum Christo; multo enim magis optimum manere in carne necessarium propter vos (Philipp. 1, 21-24). Propter eos volebat vivere, pro quibus paratus erat mori.

5. Et ut noveritis quia ipsa est perfecta charitas, quam non violat, et in quam non peccat qui natus est ex Deo; hoc Dominus dicit Petro: Petre, amas me? Et ille: Amo. Non ait, Si amas me, obsequere mihi.

Quando enim erat Dominus in carne mortali, esurivit, sitivit: eo tempore quo esuriebat et sitiebat, susceptus est hospitio ; ministrarunt illi qui habuerunt, de substantia sua, sicut legimus in Evangelio (Luc. VIII, 3). Suscepit eum hospitio Zacchæus: salvus factus est a morbo, suscepto medico. Quo morbo? Avaritiæ. Erat enim ditissimus, et princeps publicanorum. Attendite sanatum a morbo avaritiæ. Dimidium, inquit, bonorum meorum do pauperibus; et si cui aliquid tuli, quadruplum reddam (Id. xix, 6-8). Ideo servavit alterum dimidium, non quo frueretur, sed unde debita solveret. Suscepit ergo tunc medicum hospitio, quia erat infirmitas carnis in Do. mino, cui hoc obsequium præberent homines: et hoc, quia voluit præstare obsequentibus; obsequentibus enim proderat, non illi. Cui enim Angeli ministrabant, horum obsequium requirebat? Nec Elias servus illius hoc necessarium habebat aliquando, cui panem et carnem per corvum mittebat; et tamen ut vidua religiosa benediceretur, mittitur servus Dei, pascitur a vidua quem Deus in secreto pascebat (III Reg. xv11, 4-9). Verumtamen quanquam de his servis Dei sibi præstent, qui eorum indigentiam considerant, propter illam mercedem a Domino in Evangelio manifestissime positam, Qui suscipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; et qui suscipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet ; et qui dederit calicem aquæ frigidæ uni ex his minimis tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. x, 41 et 42) quamvis ergo sibi præstent qui hoc faciunt, tamen nec hoc poterat præberi ascensuro in cœlum. Quid illi poterat retribuere Petrus, qui amabat illum ? Audi quid: Pasce oves meas; id est, Fac pro fratribus quod pro te feci. Omnes sanguine meo redemi nolite dubitare mori pro veritatis confessione, ut cæteri vos imitentur.

6. Sed hæc, ut diximus, fratres, perfecta charitas est; qui natus est ex Deo, habet illam. Intendat Charitas vestra, videte quid dicam. Ecce accepit Sacramentum nativitatis homo baptizatus; Sacramentum habet,et magnum Sacramentum, divinum, sanctum, ineffabile. Considera quale : ut novum hominem faciat dimissione omnium peccatorum. Attendat tamen in cor, si perfectum est ibi, quod factum est in corpore: videat si habet charitatem, et tunc dicat, Natus sum ex Deo. Si autem non habet, characterem quidem impositum habet, sed desertor vagatur. Habeat charitatem; aliter non se dicat natum ex Deo. Sed habeo, inquit, sacramentum. Audi Apostolum: Si sciam omnia sacramenta, et habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. x111, 2).

7. Hoc, si meministis, commendavimus, cum istam Epistolam legere inciperemus, nihil in ea nobis sic commendari, quomodo charitatem. Et si videtur alia et alia dicere, illuc facit reditum ; et ad ipsam charitatem omnia vult referre quæcumque dixerit. Videamus si ethic hoc facit. Attende: Omnis qui natus est ex Deo, non facit peccatum. Quærimus quod peccatum : quia si omne intellexeris, contrarius erit illi

loco, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo dicat quod peccatum, doceat nos; ne forte ego temere dixerim peccatum hoc esse violationem charitatis, quia supra dixit, Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebræ excæcaverunt oculos ejus (I Joan. 11, 11). Sed forte dixit aliquid in posterioribus, et nominavit charitatem 1. Videte quia circuitus ille verborum hunchabet finem, hunc habet exitum. Omnis qui natus est ex Deo, non peccat; quia semen ejus in ipso manet. Semen Dei, id est, verbum Dei: unde dicit Apostolus, Per Evangelium ego vos genui (I Cor. iv, 15). Et non potest peccare, quia ex Deo natus est. Dicat hoc, videamus in quo non potest peccare. In hoc manifestati sunt filii Dei et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est a Deo, et qui non diligit fratrem suum. Certe jam manifestum est unde dicat, Et qui non diligit, inquit, fratrem suum. Dilectio ergo sola discernit inter filios Dei et filios diaboli. Signent se omnes signo crucis Christi; respondeant omnes, Amen; cantent omnes, Alleluia; baptizentur omnes, intrent Ecclesias, faciant parietes basilicarum : non discernuntur filii Dei a filiis diaboli, nisi charitate. Qui habent charitatem, nati sunt ex Deo : qui non habent, non sunt nati ex Deo. Magnum indicium, magna discretio. Quidquid vis habe; hoc soium non habeas, nihil tibi prodest: alia si non habeas, hoc habe, et implesti Legem. Qui enim diligitalterum, Legem implevit, ait Apostolus: et, Plenitudo Legis charitas (Rom. x, 8, 10). Puto istam margaritam esse illam quam homo negotiator quæsisse describitur in Evangelio, qui invenit unam margaritam,et vendidit omnia quæ habebat,et emit eam (Matth. XII, 46). Hæc est margarita pretiosa, charitas, sine qua nihil tibi prodest quodcumque habueris: quam si solam habeas, sufficit tibi. Modo cum fide vides, tunc cum specie videbis. Si enim amamuscum non videmus,quomodo amplecte mur cum viderimus? Sed ubi nos debemus exercere? In amore fraterno. Potes mihi dicere, Non vidi Deum; numquid potes mihi dicere, Non vidi hominem? Dilige fratrem. Si enim fratrem quem vides dilexeris, simul videbis et Deum; quia videbis ipsam charitatem, et intus inhabitat Deus.

8. Qui non est justus, non est ex Deo ; et qui non diligit fratrem suum.Quia hæc est annuntiatio : vide quomodo confirmat : Quia hæc est annuntiatio quam audivimus ab initio, ut diligamus invicem. Manifestavit nobis inde se dicere: contra hoc mandatum quisquis facit, in peccato illo est scelerato, in quod incidunt qui non nascuntur ex Deo. Non sicut Cain qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et cujus rei gratia occidit? Quia opera ejus maligna fuerunt, fratris vero ejus justa. Ergo ubi est invidia, amor fraternus esse non potest. Intendat Charitas vestra. Qui invidet,non amat. Peccatum diaboli est in illo; quia et diabolus invidendo dejecit. Cecidit enim, et invidit stanti. Non ideo voluit dejicere ut ipse staret, sed ne solus caderet, Tenete in animo ex hoc quod subjecit, invidiam

1 Quatuor Mss., et non nominavil charitatem.

non posse esse in charitate. Habes aperte cum lau daretur ipsa charitas, Charitas non æmulatur (I Cor. XII, 4). Non fuit charitas in Cain; et nisi esset charitas in Abel, non acciperet Deus sacrificium ejus. Cum enim ambo obtulissent, ille de fructibus terræ, ille de fetibus ovium; quid putatis, fratres, quia Deus fructus terræ neglexit, et fetus ovium dilexit? Non intendit Deus ad manus1; sed in corde vidit: et quem vidit cum charitate offerre, ipsius sacrificium respexit; quem vidit cum invidia offerre, ab ipsius sacrificio oculos avertit. Opera ergo bona Abel non dicit nisi charitatem opera mala Cain non dicit nisi odium fraternum. Parum est quia odit fratrem suum, et invidit operibus bonis ; quia imitari noluit, necare voluit.Et hinc apparuitjustus Dei. Hinc ergo discernuntur homines, fratres mei. Nemo attendat linguas, sed facta et cor1. Sinon bene faciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat. Tentationibus probantur homines.

9. Nolite minari, fratres, si odit nos3 mundus. Numquid sæpe vobis dicendum est quid est mundus? Non cœlum, non terra, necista opera quæ Deus fecit ; sed dilectores mundi. Ista sæpe dicendo quibusdam onerosus sum:sed usque adeo non frustra dico, ut aliqui interrogentur an dixerim, et non respondeant. Ergo vel inculcando hæreat aliquid in cordibus audientium. Quid est mundus? Mundus est, quando in malo ponitur, dilectores mundi: mundus quando in laude ponitur, cœlum et terra est, et quæ in his opera Dei; unde dicitur, Et mundus per eum factus est (Jɔan. 1, 10). Item mundus est plenitudo terræ, sicut dixit ipse Joannes, Non solum autem nostrorum peccatorum propitiator est, sed et totius mundi (1Joan. 11,2). Mundidicit omnium fidelium per orbem sparsorum. Mundus autem in malo, amatores mundi sunt. Qui amant mundum, fratrem amare non possunt.

19. Si odit nos mundus: nos scimus. Quid nos scimus? Quia transivimus de morte ad vitam. Unde scimus? Quia diligimus fratres. Nemo interroget hominem; redeat unusquisque ad cor suum: si ibi invenerit charitatem fraternam, securus sit, quia transiit a morte ad vitam. Jam in dextera est: non attendat quia modo gloria ejus occulta est; cum venerit Dominus, tunc apparebit in gloria. Viget enim, sed adhuc in hieme; viget radix, sed quasi aridi sunt rami: intus est medulla quæ viget, intus sunt folia arborum, intus fructus; sed æstatem exspectant. Ergo nos scimus quia transivimus de morte ad vitam, quia diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Ne putetis, fratres, leve esse, odisse aut non diligere, audite quod sequitur: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Jam ergo si cotemnebat quisquam odium fraternum, numquid et homicidium in corde suo contempturus est? Non movet manus ad occidendum hominem, homicida jam tenetur a Domino; vivit ille, et iste jam interfector judicatur. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet vitam æternam in se manentem.

Am. Bad. Er. et quinque Mss., ad munus.
Decem Mss., sed facta. Cor sinon bene faciat.
Sic Mss. At sacra Biblia, humâs, vos.

11. In hoc cognoscimus dilectionem. Perfectionem dilectionis dicit, perfectionem illam quam commendavimus. In hoc cognoscimus dilectionem, quia ille pronobis animam suam posuit : et nos debemus animas pro fratribus ponere. Ecce unde veniebat, Petre,amas me? pasce oves meas. Nam ut noveritis quia sic ab eo pasci volebat oves suas, ut animam suam pro ovibus poneret; hoc illi continuo dixit, « Cum juvenis esses, præcingebas te, et ibas quo volebas; cum autem fueris senior, alius te præcinget, et tollet te quo tu non vis. Hoc autem dixit, » ait Evangelista, « significans qua morte clarificaturus erat Deum >> (Joan. XXI, 15-19): ut cui dixerat, Pasce oves meas. » doceret eum ponere animam pro ovibus suis.

[ocr errors]

12. Unde incipit charitas, fratres ? Modicum attendite quo perficiatur audistis ; ipsum finem et modum ipsum et Dominus in Evangelio commendavit: Majorem charitatem nemo habet, ait, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Id. xv, 13). Perfectionem ergo ejus ostendit in Evangelio, et hic commendata est ejus perfectio: sed interrogatis vos, et dicitis vobis, Quando possumus habere istam charitatem? Noli cito de te desperare forte nata est, sed nondum perfecta est; nutri eam, ne effocetur. Sed dicturus es mihi, Et unde novi? Quo enim perficiatur audivimus; unde incipiat audiamus. Sequitur, et dicit : Qui autem habuerit facultates mundi, et viderit fratrem suum esurientem, et clauserit vi• scera sua ab eo: quomodo poterit dilectio Dei manere in eo? Ecce unde incipit charitas. Si nondum es idoneus mori pro fratre, jam idoneus esto dare de tuis facultatibus fratri. Jam percutiat viscera tua charitas, ut non de jactantia facias, sed de intimo adipe misericordiæ; ut consideres illum in egestate positum. Si enim superflua non potes dare fratri tuo, animam tuam potes ponere pro fratre ? Jacet pecunia in sinu tuo, quam tibi fures possunt auferre; et si illam non auferent fures, moriendo illam deseres, etiam site illa viventem non deserat : : quid inde facturus es? Esurit frater tuus, in necessitate positus est fortassis suspenditur, a creditore angustatur; non habetipse, habes tu: frater tuus est, simul empti estis, unum est pretium vestrum, ambo sanguine Christi redemptiestis: vide si misereris, si habes facultates mundi. Quid ad me pertinet, forte dicis? Ego daturus sum pecuniam meam, ne ille molestiam patiatur ? Si hoc tibi responderit cor tuum, dilectio Patris non in te manet. Si dilectio Patris non in te manet, non es natus ex Deo. Quomodo te gloriaris esse christianum? Nomen habes, et facta non habes. Si autem nomen secutum fuerit opus, dicat te quisquam paganum, tu factis ostende te christianum. Nam si factis non ostendis te christianum, omnes te christianum vocent, quid tibi prodest nomen,ubi res non invenitur ? « Qui autem habuerit facultates mundi, et viderit fratrem suum egentem, et clauserit viscera sua ab eo ; quomodo potest dilectio Dei manere in eo? » Et sequitur: «Filioli, non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate. >>

13. Puto manifestatum esse vobis magnum et nes

cessarium secretum et sacramentum, fratres mei. Quid valeat charitas, omnis Scriptura commendat; sed nescio si alicubi amplius quam in ista Epistola commendetur. Rogamus vos et obsecramus in Domino, ut et illa quæ audistis memoria teneatis ; et ad ea quæ adhuc dicenda snnt, donec finiatur ipsa Epistola, intenti veniatis, intenti audiatis. Aperite autem cor ad semina bono: exstirpate spinas, ne effocetur in vobis quod seminatur, sed potius crescat seges; et gaudeat agricola,et horreum vobis præparet tanquam frumentis, non ignem tanquam paleis.

TRACTATUS VI.

In illud, Et in hoc cognoscimus quia ex veritate sumus; usque ad id, Et hic est Antichristus de quo audistis, etc. Cap. ш, V. 19-24, et cap. iv, V. 1-3.

1. Si meministis, fratres, hesterno nos clausisse sermonem ad istam sententiam, quæ sine dubio manere debuitet debet in corde vestro, quia ipsam novissimam audistis: « Filioli, non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate. » Deinde sequitur: «< Etin hoc cognoscimus quia ex veritate sumus, et coram ipso persuademus cordi nostro : quia si male senserit cor nostrum, major est Deus corde nostro, et novit omnia. » Dixerat, « Non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate: » quæritur a nobis, in quo opere et in qua veritate agnoscitur qui diligit Deum, vel qui diligit fratrem suum. Jam superius dixerat quousque charitas perficiatur; quod et Dominus in Evangelio ait, Majorem hac nemo habet charitatem, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. xv, 13): et iste hoc dixerat, Sicut ille animam suam pro nobis posuit, debemus et nos animas pro fratribus ponere. Hæc est perfectio charitatis; et major omnino non potest inveniri. Sed quia non in omnibus perfecta est, et desperare non debet in quo perfecta non est, si jam nata est quæ perficiatur : et utique si nata est, nutrienda est, et quibusdam suis nutrimentis ad perfectionem propriam perducenda. Quæsivimus inchoationem charitatis unde incipiat, et ibi continuo invenimus: Si quis habet facultates mundi, et viderit fratrem suum egentem, et clauserit viscera sua adversus eum ; quomodo dilectio Patris manet in illo (I Joan. 111, 16, 17)? Ergo hic incipit ista charitas, fratres, ut de suis superfluis tribuat egenti, in angustiis aliquibus constituto; ex eo quod sibi abundat secundum tempus, a tribulatione temporali liberet fratrem. Hinc exordium est charitatis. Hanc ita cœptam, si verbo Dei et spe futuræ vitæ nutrieris, pervenies ad illam perfectionem, ut paratus sis animam tuam ponere pro fratribus tuis.

2. Sed quia multa talia fiunt ab his qui alia quærunt, et qui fratres non amant; revocemur ad testimonium conscientiæ. Unde probamus quia talia multa fiunt ab his qui fratres non amant? Quam multi se in hæresibus et schismatibus martyres dicunt! Videntur sibi animam ponere pro fratribus suis. Si

pro fratribus animam ponerent, non se ab universa fraternitate separarent. Item quam multi sunt qui jactantiæ causa multa tribuunt, multa donant ; et non ibi quærunt nisi laudem humanam et gloriam popularem, plenam ventis, nulla stabilitate solidatam! Quia ergo sunt tales, ubi probanda erit charitas fraterna? quia voluit illam probari, et ait admonens : Filioli, non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate. Quærimus, In quo opere, in qua veritate? Potest esse manifestius opus, quam tribuere pauperibus? Multi hoc jactantia faciunt, non dilectione. Potest esse majus opus, quam mori pro fratribus ? Et hoc multi volunt putari se facere,jactantia nominis comparandi, non visceribus dilectionis. Restat ut ille diligat fratrem, qui ante Deum ubi solus videt, cordi suo persuadet, et interrogat cor suum an vere propter fratrum dilectionem hoc faciat; et perhibet illi testimonium oculus qui penetrat cor, quo homo attendere non potest. Ideo Paulus apostolus, quia paratus erat mori pro fratribus, et dicebat, Ipse impendar pro animabus vestris (II Cor. xi, 15): tamen quia Deus hoc videbat in corde ipsius, non homines quibus loquebatur, ait illis, Mihi autem minimum est ut a vobis dijudicer, aut ab humano die (1 Cor. iv, 3). Et ostendi etiam ipse quodam loco quia solent ista fieri inani jactantia,non firmamento charitatis : ait enim cum de ipsius charitatis commendatione loqueretur,Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (ld. xu, 3). Potest enim quisquam hoc facere sine charitate? Potest. Nam qui non habent charitatem, diviserunt unitatem (a). Quærite ibi, et videbitis multos multa tribuere pauperibus; videbitis alios paratos ad suscipiendam mortem, ita ut desistente persecutore, seipsos præcipitent isti sine dubio sine charitate hoc faciunt. Revocemur ergo ad conscientiam,de qua dicit Apostolus: Nam gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ (II Cor. 1, 12). Revocemur ad conscientiam, de qua idem dicit: Opus tautem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero (Galat. vi, 4). Opus ergo suum probet unusquisque nostrum, utrum de vena charitatis emanet, utrum de radice dilectionis rami bonorum operum pullulent. Opus autem suum probet unusquisque, ait, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero non quando illi perhibet testimonium lingua aliena, sed quando perhibet conscientia propria.

3. Hoc ergo hic commendat. In hoc cognoscimus quia ex veritate sumus, quando opere et veritate, non verbis et lingua tantum diligimus: et coram ipso persuademus cordi nostro, Quid est, coram ipso? Ubi ipse videt. Unde ipse Dominus in Evangelio: Cavete, inquit, facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cœlis est. Et quid est, Nesciat sinistra lua quid faciat dextera tua (Matth. vi, 1, 3) : nisi quia dextera, pura conscientia est; sinistra, mundi cupiditas? Multi per cupiditatem mundi

(a) Donatistæ.

multa mira faciunt; sinistra operatur, non dextra. Dextra debet operari, et nesciente sinistra, ut nec misceat se cupiditas sæculi, quando aliquid boni dilectione operamur. Et ubi hoc cognoscimus? Ante Deum es, interroga cor tuum: vide quid fecisti, et quid ibi appetisti; salutem tuam, an laudem hominum ventosam. Intus vide: nam homo judicare non potest quem videre non potest. Si persuademus cordi nostro, coram ipso persuadeamus. Quia si male sentiat cor nostrum, id est, accuset nos intus, quia non eo animo facimus quod faciendum sit; major est Deus corde nostro, et novit omnia. Cor tuum abscondis ab homine; a Deo absconde si potes. Quomodo abscondes ab eo, cui dictum est a peccatore quodam timente et confitente: Quo ibo a spi, ritu tuo? et a facie tua quo fugiam ? Quærebat qua fugeret, ut evaderet judicium Dei, et non inveniebat. Ubi enim non est Deus? Si ascendero, inquit, n cœlum, ibi es: si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7); Quo iturus es? quo fugies? Vis audire consilium? Si vis ab illo fugere, ad ipsum fuge. Ad ipsum fuge confitendo, non ab ipso latendo : latere enim non potes, sed confiteri potes. Dic illi, Refugium meum es lu (Psal. xxx1, 7) ; et nutriatur in te dilectio, quæ sola perducit ad vitam. Perhibeat tibi testimonium conscientia tua, quia ex Deo est. Si ex Deo est, noli illam velle ante homines jactare; quia nec laudes hominum te levant in cœlum, nec vituperationes inde te deponunt. Ille videat qui coronat; ille sit testis quo judice coronaris. Major est Deus corde nostro, et novit omnia.

4. Dilectissimi, si cor non male senserit, fiduciam habemus ad Deum. Quid est, cor non male senserit ? Verum nobis responderit, quia diligimus, et germana dilectio est in nobis: non ficta, sed sincera; salutem fraternam quærens, nullum emolumentum exspectans a fratre, nisi salutem ipsius. Fiduciam habemus ad Deum ; et quidquid postulaverimus, accipiemus ab eo, quia mandata ejus servamus. Ideo non in conspectu hominum, sed ubi ipse Deus videt in corde. Fiduciam ergo habemus ad Deum; et quidquid postulaverimus, ab eo accipiemus: sed, quia man. data ejus servamus. Quæ sunt mandata ejus? Numquid semper repetendum est? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. xIII, 34). Ipsam charitatem loquitur, ipsam commendat. Quisquis ergo habuerit charitatem fraternam, et coram Deo habuerit, ubi Deus videt, corque ejus interrogatum sub justo examine, non ei aliud responderit, quam germanamibiesse radicem charitatis, unde boni fructus existant; habet fiduciam apud Deum, et quidquid postulaverit, ab eo accipiet, quia mandata ejus servat.

3. Occurrit quæstio quædam, quia non ille autille homo, aut tu aut ego, qui si pe tiero aliquid a Domino Deo nostro, et non accepero, facile de me potest dicere unusquisque, Non habet charitatem ; et de quolibet homine hujus temporis facile dici potest; et sentiat quis quod vult bomo de homine: majorem quæstionem non faciunt, nisi illi viri, quos sanctos constat fuisse cum scriberent, et modo esse cum

Deo. Quis habet charitatem, si eam Paulus non habebat, qui dicebat, Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est; non augustamini in nobis (II Cor. vi, 11, 12); qui dicebat, Impendar pro animabus vestris (Id. xu, 15): et tanta gratia in illo erat, ut manifestaretur eum habere charitatem? Invenimus eum tamen petisse, et non accepisse. Quid dicimus, fratres? Quæstio est; intenti estote ad Deum. Magna etista quæstio est. Quomodo de peccato ubi dictum est, Quinatus est ex Deo, non peccat (I Joan. 11, 9); invenimus hoc esse peccatum violare charitatem, et hoc proprie designatum esse in hoc loco: sic et nunc quærimus quid dixerit. Sienim verba attendas, planum videtur; si exempla, obscurum est. Verbis his nihil est planius: « Et quidquid postulaverimus, accipiemus ab eo; quia mandata ejus servamus, et quæ placent illi, in conspectu ejus facimus. Quidquid postulaverimus, «< ait, «accipiemus ab eo. » Angustavit vehementer. Quia et ibi angustaret, si diceret omne peccatum: sed ideo invenimus locum exponendi, quia de certo peccato dixit, non de omni; sed de quodam peccato, quod omnis qui ex Deo natus est, non facit et invenimus ipsum quoddam peccatum violationem esse charitatis. Et habemus exemplum de Evangelio manifestum, quando ait Dominus, Si non venissem, peccatum non haberent (Joan. xv, 22). Quid ergo? ad innocentes Judæos venerat, quia sic loquitur? Ergo si ipse non veniret, peccatum non haberent? Præsentia ergo medici fecit ægrotum, febrem non abstulit? Quis hoc vel demens dicat? Ille non venit nisi curare et sanare ægrotos. Quare ergo dixit, Sinon venissem, peccatum non haberent, nisi quia certum quoddam peccatum voluit intelligi? Quoddam enim peccatum non haberent Judæi. Quod peccatum? Quo in eum non crediderunt, quo præsentem contempserunt. Sicut ergo ibi peccatum dixit, et non est consequens ut omne peccatum intelligamus, sed certum peccatum: sic et hic non omne peccatum, ne contrarius sit illi loco ubi ait, Si dixerimus quia peccalum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1,8); sed certum quoddam peccatum, id est, violationem charitatis. Hic autem plus nos constrinxit: Si petierimus, dixit, si nos non accusaverit cor nostrum, et renuntiaverit in conspectu Dei quia vera dilectio est in nobis; quidquid postulaverimus, ab eo accipiemus.

6. Jam ergo dixi Charitati vestræ, fratres, nemo attendat ad nos. Quid enim sumus nos? Aut quid estis vos? Quid, nisi Ecclesia Dei, quæ nota est omnibus? Et si illi placet, in illa sumus; et qui dilectione in illa manemus, ibi perseveremus, si volumus ostendere dilectionem quam habemus. Verumtamen de apostolo Paulo quid mali sensuri sumus ? Ipse non diligebat fratres? Apud ipsum non erat testimonium conscientiæ ejus in conspectu Dei? Non erat in Paulo radix illa charitatis, unde omnes boni fructus procedebant? Quis hoc demens dixerit? Ubi ergo invenimus petisse Apostolum et non accepisse? Ait ipse: In magnitudine revelationum ne extollar, da

« PredošláPokračovať »