Obrázky na stránke
PDF
ePub

onis manus,resurrectionis etiam mortuorum,etjudieii æterni (Hebr. vi, 1 et 2). Ista omnia in Baptismo traduntur,quæ negat esse repetenda, utique in consecrandis fidelibus. Nam in verbi Dei tractatione atque doctrina,non iterum tantum,sed sæpius dicenda sunt, sicut rerum de quibus disseritur opportunitas flagitat.

20. An vero jam illud occurret, ut non jam si quodlibet peccatum sciens admiserit, sed si proprie peccatum in Spiritum sanctum sciens admiserit, tunc non habere veniam judicetur? Quo loco quæri potest utrum scirent Judæi per Spiritum sanctum operari Dominum, quando eum in principe dæmoniorum dæmonia excludere blasphemabant (Matth. x, 34) ? Miror autem quomodo possent in illo Spiritum sanctum cognoscere, cum ipsum Dominum Filium Dei esse nescirent in illa scilicet cæcitate, quæ ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret (Rom. x1, 25). De qua opportunius suo loco,Domino adjuvante atque permittente,tractabitur.Deinde si dijudicatio spirituum illa intelligitur,qua quisque dijudicat utrum in quoquam Spiritus sanctus, an fallacia spiritus operetur; hæc autem dijudicatio certo quodam tempore per Spiritum sanctum fidelibus datur,sicut alio loco idem apostolus dicit (I Cor.xu,10): quomodo poterant infideles Judæi sine isto munere operaretur: ettamen in eis, utjusta poena ferirentur, apertissima indicia. malevolentiæ claruerunt, et cum falsos testes in eum compararunt (Matth. xxvi, 59-60), et submiserunt simulatores qui eum in verbo caperent (Id. xxi, 1517); et cum tremenda mirabilia, quæ in ejus resurrectione facta sunt, eis renuntiarentur, famam falsam disseminare, ac veritatem abscondere, custodum corruptione conati sunt (Id. xxvп, 13); et alia malitiosi et venenosi animi signa in eis, quantum evangelica narratio demonstrat, apparuerunt.

21. Unde jam velut incœpit elucere, eam peccare in Spiritum sanctum, qui operibus quæ per Spiritum sanctum fiunt, malevolo animo contradicit. Quanquam enim nesciat utrum ille si Spiritus sanctus; tamen qui hoc animo est, ut ea opera quibus invidet, malit non esse Spiritus sancti ; non quia mala sunt, sed quia invidet eis, quia ipsi bonitati est contrarius per malitiam suam; recte in Spiritum sanctum peccare judicatur. Verumtamem si ex eo quoque hominum numero, quibus Dominus illud crimen objicit, veniens ad fidem Christi, et pœnitendi cruciatibus edomita invidia salutem cum lacrymis poscens, sicut etiam non nulli eorum fortasse fecerunt; quæro utrum quisquam tanto errore crudescat, ut aut neget eos ad Christi baptismum admitti oportuisse, aut frusta admisos esse contendat? Nam si quis per invidiam opera divina blasphemat, quoniam bonis Dei, hoc est donis Dei malitia sua resistit, in Spiritum sanctum peccare, et propterea spem veniæ non habere existimandus est: attendamus utrum ex eo numero fueri apostolus Paulus. Dicit enim: Qui prius fui blasphemus, et persecutor,et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. 1, 13). An

[ocr errors]

forte ideo non pertinuit ad hoc genus criminis, quia non erat invidus ? Audiamus quid alibi dicat: Fuimus enim, inquit, et nos stulti aliquando et increduli, errantes, servientes voluptatibus et desideriis variis, in malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes (Tit. 111, 3).

22. Si ergo nec Paganis,nec Hebræis, nec hæreticis, aut schismaticis nondum baptizatis, ad baptismum Christi aditus clauditur, ubi condamnata vita priore in melius commutentur quamvis Christianitati et Ecclesiæ Dei adversantes antequam christianis Sacramentis abluerentur, etiam Spiritui sancto quanta potuerunt infestatione restiterint : si etiam hominibus, qui usque ad Sacramentorum perceptionem veritatis scientiam perceperunt, et post hæc lapsi Spiritui sancto restiterunt, ad sanitatem redeuntibus,et pacem Dei pœnitendo quærentibus, auxilium misericordiæ non negatur : si denique de illis ipsis quibus blasphemiam in Spiritum sanctum ab eis prolatam Dominus objecit, si qui resipiscentes ad Dei gratiam confugerunt, sine ulla dubitatione sanati sunt: quid aliud restat, nisi ut peccatum in Spiritum sanctum,quod neque in hoc sæculo,neque in futuro dimitti Dominus dicit, nullum intelligatur nisi perseverantia in nequitia et in malignitate, cum desperatione indulgentiæ Dei? Hoc est enim gratiæ illius et paci resistere, de quibus nobis sermo nunc ortus est. Nam hinc licet advertere, etiam ipsis Judæis, quorum blasphemiam Dominus arguit, non fuisse clausum corrigendi se et pœnitendi locum; quid idem Dominus in ea ipsa reprehensione ait illis: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum (Matth. xII, 31-33). Quod utique nulla ratione diceretur eis, si propter illam blasphemiam jam commutare animum in melius, et recte factorum fructus generare non possent, aut frustra etiam sine peccati sui dimissione generarent.

23. Ergo quia Dominus in Spiritu Dei expellebat dæmonia, cæterosque humanorum corporum morbos languoresque sanabat, non ob aliud nisi ut crederetur dicenti sibi, agite pænitentiam; appropinquavit enim regnum cælorum (Id. 11, 2). Invisibiliter enim peccata dimittuntur cui dimissioni fidem miraculis comparabat : quod in illo paralytico manifestissime ostenditur. Cum enim primo ei donum visibile obtulisset, propter quod venerat; non enim jam venerat Filius hominis utjudicaret sæculum, sed ut servaret sæculum (Joan. 11, 17): cum ergo dixisset, Dimissa sunt tibi peccata; murmuratumque esset a Judæis indignantibus quod eis tantam potestatem sibi arrogasse videretur : Quid est, inquit, facilius dicere, Dimissa sunt tibi peccata; an dicere, Surge et ambula? Utsciatis autem quia potestatem Filius hominis dimittere peccata, (dicit paralytico) Tibi dico, surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Marc. 11, 3-11). Quo facto, et quibus dictis satis declaravit ideo se illa facere in corporibus, ut crederetur animas peccatorum dimissione liberare, id est, ut de potestate visibili potestas invisibilis mereretur fidem. Quia ergo in Spiritu Dei faciebatilla omnia,

2105

EPIST. AD GAL., S. AUG. EXPOSITIONIS LIBER UNUS.

ut gratiam pacemque hominibus largiretur ; gratiam in remissione peccatorum, pacem in reconciliatione Dei (a), a quo separant sola peccata : cum dixissent Judæi quod in Beelzebub ejiceret dæmonia, misericorditer eos voluit admonere, ne verbum dicerent et blasphemiam in Spiritum sanctum (Matth. xi, 22-33), hoc est, ne gratiæ Dei pacique resisterent, quam per Spiritum sanctum donare Dominus venerat. Non quia jam hoc fecerant, quod sibi neque in hoc sæculo, neque in futuro dimitteretur; sed ne desperando de venia, aut quasi de sua justitia præsumendo, et pænitentiam non agendo, aut perseverando in peccatis, hoc facerent: hoc modo enim dicerent verbum, hoc est blasphemiam in Spiritum sanctum, in quo Dominus signa illa propter largiendam gratiam pacemque faciebat, si perseverantia peccatorum ipsi gratiæ pacique resisterent. Verbum enim dicere, non ita videtur hic positum, ut tantummodo illud intelligatur quod per linguam fabricamus, sed quod corde conceptum, etiam opere exprimimus. Sicut enim non confitentur Deum, qui tantum oris sono confitentur, non etiam bonis operibus: nam de his dictum est, Confitentur enim se nosse Deum,factis autem negant(Tit. 1, 16). Ex quo manifestum est dici aliquid factis, sicut manifestum est negari aliquid factis. Et sicut illud quod ait Apostolus,Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. xII, 3); non potest recte intelligi, nisi in factis dicere intelligatur. Non enim hoc in Spiritu sancto dicere putandi sunt, quibus ipse Dominus dicit, Utquid mihi dicitis, Domine, Domine, et non facitis quæ dico vobis (Luc. v1, 46) ? (a) I Retract. cap. 25.

2106

et illud, Non omnis qui mihi dicit, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum (Matth. vn, 21). Sic etiam qui hoc verbum, quod sine venia vult intelligi Dominus, in Spiritum sanctum dicit, hoc est, qui desperans de gratia et pace quam donat, in peccatis suis perseverandum sibi esse dicit, dicere intelligendus est factis: ut quomodo illi factis Dominum negant, sic isti factis dicant se in mala vita sua et perditis moribus perseveraturos, et ita faciant, hoc est perseverent. Quod si faciunt, quis jam miretur, aut quis non intelligat, et Dominum Jesum Christum per illam comminationem ad pœnitentiam vocasse Judæos, ut eis in se credentibus gratiam pacemque donaret; et huic gratiæ pacique resistentibus, et hoc modo verbum atque blasphemiam in Spiritum sanctum dicentibus, hoc est, in peccatis suis desperata atque impia mentis obstinatione perseverantibus, et adversus Deum sine humilitate confessionis atque pœnitentiæ superbientibus, neque in hoc sæculo, neque in futuro veniam posse concedi ? Quæ si ita sunt, opportunitate tractandi de gratia et pace, quæ nobis est a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo, magna et difficillima eodem ipso Domino largiente quæstio dissoluta est. Quisquis autem adhuc de re tanta diligentiorem considerationem tractationemque desiderat, in Evangelii tractatione atque in verbis Evangelistarum sibi desideranda esse cognoscat : et meminerit nos nunc Epistolam Pauli apostoli ad Romanos suscepisse tractandam, cujus Epistolæ textum consequentem in aliis voluminibus, si Dominus voluerit, vestigabimus, ut hujus jam tandem iste sit modus.

De subsequenti opere, vide lib. 1, cap. 24, Retractationum, a col. 622, verbis, Post hunc librum exposui, usque ad col. 623, verbis, Scripsit Apostolus.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

M.

EPISTOLÆ AD GALATAS
Expositionis liber unusa).

PREFATIO.

1. Causa propter quam scribit Apostolus ad Galatas, hæc est, ut intelligant gratiam Dei id secum agere, ut sub Lege jam non sint. Cum enim prædicata eis esset Evangelii gratia,non defuerunt quidam ex circumcisione, quamvis Christiani nomine, non dum tamen tenentes ipsum gratiæ beneficium, et

adhuc volentes esse sub oneribus Legis, quæ Dominus Deus imposuerat, non justitiæ servientibus, sed peccato, justam scilicet Legem injustis hominibus dando ad demonstranda peccata eorum, non auferenda: non enim aufert peccata nisi gratia fidei, quæ per dilectionem operatur : sub hac ergo gratia jam Galatas constitutos, illi volebant constituere sub one

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Castigatus est (hic liber) ad eosdem codices cum Expositione Epistolæ ad Romanos prætereaque ad alterum
Thuaneum, ad Albinensem, Michaelinum et Sergiensem.
Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas. M.
(a) Scriptus circiter Christi annum 394 scilicet Augustino adhuc presbytero, ex lib. 1 Retract., capp. 23 et 24.

:

ribus Legis, asseverantes nihil eis prodesse Evangelium, nisi circumciderentur, et cæteras carnales Judaici ritus observationes subirent. Etideo Paulum apostolum suspectum habere cœperant, a quo illis Evangelium prædicatum erat, tanquam non tenentem disciplinam cæterorum Apostolorum, qui Gentes cogebant judaizare. Cesserat enim talium hominum scandalis apostolus Petrus,et in simulationem ductus erat, tanquam et ipse hoc sentiret, nihil prodesse Gentibus Evangelium, nisi onera Legis implerent: a qua simulatione idem apostolus Paulus eum revocat, sicut in hac ipsa Epistola docet (Galat. n, 14). Talis quidem quæstio est in Epistola ad Romanos: verumtamen videtur aliquid interesse, quod ibi contentionem ipsam dirimit, litemque componit, quæ inter eos qui ex Judæis, et eos qui ex Gentibus crediderant, orta erat, cum illi tanquam ex meritis operum Legis sibi redditum Evangelii præmium arbitrarentur, quod præmium incircumcisis tanquam immeritis nolebant dari ; illi contra Judæis se præferre gestirent, tanquam interfectoribus Domini: in hac vero Epistola ad eos scribit, qui jam commoti erant auctoritate illorum qui ex Judæis erant, et ad observationes Legis cogebant; cœperant enim eis credere, tanquam Paulus apostolus non vera prædicasset, quod eos circumcidi noluisset. Et ideo sic cœpit: Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gloriam Christi, in aliud Evangelium. Hoc ergo exordio causæ quæstionem breviter insinuavit. Quanquam et ipsa salutatione, cum dicit se apostolum, non ab hominibus, neque per hominem (Id. 1, 6, 1), quod in nulla alia epistola dixisse invenitur, satis ostendit, et illos qui talia persuadebant, non esse a Deo, sed ab hominibus ; et cæteris Apostolis, quantum ad auctoritatem testimonii evangelici pertinet, imparem se haberi non oportere : quandoquidem non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem se apostolum noverit. Singula igitur ab ipso Epistolæ vestibulo, permittente Domino et adjuvante studium nostrum, sic consideranda et tractanda suscepimus.

2. [GALAT. cap. 1, V. 1, 2]. Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit illum a mortuis; et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiis Galatiæ. Qui ab hominibus mittitur, mendax est; qui per hominem mittitur, potest esse verax, quia et Deus verax potest per hominem mittere: qui ergo neque ab hominibus, neque per hominem, sed per Deum mittitur, ab illo verax est, qui etiam per hominem missos veraces facit. Priores ergo Apostoli veraces, qui non ab hominibus, sed a Deo per hominem missi sunt, per Jesum Christum scilicet adhuc mortalem. Verax etiam novissimus Apostolus, qui per Jesum Christum totum jam Deum post resurrectionem ejus missus est (a). Priores sunt cæteri Apostoli per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem : novissimus est Paulus apostolus, per Christum jam

[blocks in formation]

totum Deum, id est, omni ex parte immortalem. Sit ergo testimonii ejus æqualis auctoritas, in cujus honorem implet clarificatio Domini, si quid habebat ordo temporis minus. Ideo enim cum dixisset, Et Deum Patrem, addidit, qui suscitavit illum a mortuis ; ut etiam ex hoc modo breviter jam a clarificato missum se esse commemoraret.

3. [Ib. 1, 3-5.] Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Jesu Christo. Gratia Dei est qua nobis donantur peccata, ut reconciliemur Deo; pax autem, qua reconciliamur Deo. Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eximeret nos de præsenti sæculo maligno. Sæculum præsens malignum propter malignos homines, qui in eo sunt, intelligendum est: sicut dicimus et malignam domum, propter malignos inhabitantes in ea. Secundum voluntatem Dei. et Patris nostri, cui est gloria in sæcula sæculorum, Amen. Quanto igitur magis homines non debent arroganter ad seipsos referre, si quid operantur boni; quando et ipse Dei Filius in Evangelio, non gloriam suam se quærere dixit (Joan. viii, 50), neque voluntatem suam venisse facere, sed voluntatem ejus qui eum misit (Id. vi, 38) ? Quam voluntatem gloriamque Patris nunc commemoravit Apostolus, ut ipse quoque Domini exemplo, a quo missus est, non se quærere gloriam suam significaret, nec facere voluntatem suam significaret. nec facere voluntatem suam in prædicatione Evangelii, sicut paulo post dicit: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. 1, 10).

4. [Ib. 1, 6-9.] Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gloriam Christi, in aliud Evangelium, quod non est aliud. Evangelium enim si aliud est, præter id quod, sive per se, sive per aliquem Dominus dedit;jam nec Evangelium recte dici potest. Vigilanter autem, cum dixisset, transferimini ab eo qui vos vocavit; adjunxit, in gloriam Christi, quam volebant illi evacuare, quasi frustra venerit Christus, sijam circumcisio carnis atque hujusmodi opera Legis tantum valebant, ut perilla homines salvi fierent. Nisi aliqui sunt conturbantes vos, et volentes convertere Evangelium Christi. Non quemadmodum istos conturbant, ita etiam convertunt Evangelium Christi, quia manet firmissimum: sed tamen convertere volunt, qui ab spiritualibus ad carnalia revocant intentionem credentium. Illis enim ad ista conversis, manet Evangelium non conversum. Et ideo cum dixisset, conturbantes vos,non dixit, et convertentes, sed, volentes, inquit, convertere Evangelium Christi, Sed licet nos, aut angelus de cælo vobis evangelizaverit præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Veritas propter seipsam diligenda est, non propter hominem, aut propter angelum, per quem annuntiatur. Qui enim propter annuntiatores diligit eam, potest etiam mendacia diligere, si qua forte ipsi sua protulerint. Sicut prædiximus, et nunc iterum dico, si quis vobis evangelizaverit præterquam quod accepistis, anathema sit. Aut præsens hoc prædixerat, aut quia iteravit quod dixit, propterea voluit dicere, Sicut prædiximus. Tamen ipsa iteratio saluberrime intentionem movet ad firmitatem retinendi eam, quæ sic commendatur, fidem.

5. [lb. 1, 10.] Modo ergo hominibus suadeo, an Deo? aut quæro hominibus placere ? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Nemo Deo suadet, quia manifesta sunt illi omnia: sed hominibus ille bene suadet, qui non se illis placere vult, sed ipsam quam suadet veritatem. Qui enim placet hominibus, non ab ipsis suam gloriam quærens, sed Dei, ut salvi fiant, non jam hominibus, sed Deo placet: aut certe jam cum et Deo placet simul et hominibus, non utique hominibus placet. Aliud est enim placere hominibus, aliud et Deo et hominibus. Item qui hominibus propter veritatem placet, non jam ipse illis, sed veritas placet. Placerem autem dixit quantum in seipso est, quantum ad ejus voluntatem attinet; ac si diceret, placere vellem. Non enim si hoc eo non agente placeat alicui, quasi propter seipsum, et non propter Deum atque Evangelium quod annuntiat, superbiæ ipsius potius, quam errori ejus cui perverse placet, tribuendum est. Iste itaque sensus est: Modo ergo hominibus suadeo, an Deo ? aut quia hominibus suadeo, quæro hominibus placere? Si adhuc hominibus quærerem placere, Christi servus non essem. Jubet enim ille servis suis ut discant ad ipso mites esse et humiles corde (Matth. x1, 29). Quod nullo modo potest qui propter seipsum, id est propter suam quasi privatam et propriam gloriam, placere hominibus quærit. Dicit autem et alibi, Hominibus suademus, Deo autem manifestati sumus (II Cor. v, 11); ut intelligas quod hic ait, Hominibus suadeo, an Deo? non utique Deo, sed hominibus suadendum. Non ergo moveat quod alibi dixit, Sicut et ego omnibus per omnia placeo: addidit enim, Non quærens quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. x, 33). Nulli autem prodest, ut salvus fiat, si homo ei propter seipsum placeat: qui non placet utiliter, nisi cum propter Deum placet, id est, ut Deus placeat et glorificetur, cum dona ejus attenduntur in homine, aut per ministerium hominis accipiuntur; cum autem sic homo placet, non jam homo, sed Deus placet. Utrumque ergo recte dici potest; et, Ego placeo, et, non ego placeo. Si enim adsit bonus intellector, piusque pulsator, patebit utrumque, et nulla inter se repugnantia repellet intrantem.

6. [Ib. 1, 11, 12.] Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem. Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. Evangelium quod secundum hominem est, mendacium est. Omnis enim homo mendax (Psal. cxv,11): quia quidquid veritatis in venitur in homine, non est ab homine, sed a Deo per hominem. Ideo jam quod secundum hominem est, nec Evangelium dicendum est: quale illi afferebant, qui in servitutem ex libertate attrahebant eos quos Deus ex servitute in libertatem vocabat.

7. [lb. 1, 13, 14.] « Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo, quia supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et vastabam illam ; et proficiebam in Judaismo supra multos coetaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. » Si perse

[ocr errors]

quendo et vastando Ecclesiam Dei proficiebat in Judaismo, apparet contrarium esse Judaismum Ecclesiæ Dei, non per illam spiritualem Legem quam acceperunt Judæi, sed per carnalem conversationem servitutis ipsorum. Et si emulator, id est, imitator paternarum suarum traditionum persequebatur Paulus Ecclesiam Dei, paternæ ipsius traditiones contrariæ sunt Ecclesiæ Dei, non autem Legis illius culpa est; Lex enim spiritualis est (Rom. vii, 14), nec carnaliter se cogit intelligi: sed illorum vitium est, qui et illa quæ acceperunt, carnaliter sentiunt, et multa etiam sua tradiderunt, dissolventes, sicut Dominus dicit, mandatum Dei, propter traditiones suas (Matth. xv, 3).

8. [lb. 1, 15-19.] Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de ventre matris meæ, et vocavit per gratiam suam, revelare Filium suum in me, ut annuntiarem eum in Gentibus, continuo non acquievi carni et sanguini. Segregatur quodammodo de ventre matris, quisquis a carnalium parentum consuetudine cæca separatur acquiescit autem carni et sanguini, quisquis carnalibus propinquis et consanguineis suis carnaliter suadentibus assentitur. Neque veni in Jerosolymam ad præcessores meos Apostolos,sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum. Deinde post annos tres, ascendi Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud illum diebus quindecim. Si cum evangelizasset Paulus in Arabia, postea vidit Petrum,non ideo ut peripsum Petrum disceret Evangelium; nam ante eum utique vidisset: sed ut fraternam charitatem etiam corporali notitia cumularet. Alium autem Apostolorum non vidi, nisi Jacobum fratrem Domini. Jacobus Domini frater, vel ex filiis Joseph dealia uxore, vel ex cognatione Mariæ matris ejus debet intelligi.

9. [Ib. 1, 20-24.] Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia mentior. Qui dicit, Ecce coram Deo, quia non mentior, jura utique. Et quid sanctius hac ju. ratione? Sed non est contra præceptum juratio quæ a malo est,nonjurantis,sed incredulitatis ejus cuijurare cogitur.Nam hinc intelligitur ita Dominum prohibuisse a jurando, ut quantum in ipso est quisque nonjuret: quod multifaciunt in ore habentes jurationem tanquam magnum aut suave aliquid. Nam utique Apostolus noverat præceptum Domini, et juravit tamen. Non enim audiendi sunt, qui has jurationes esse non putant. Quid enim facient de illa, Quotidie morior,per gloriam vestram, fratres,quam habeo in Christo Jesu Domino nostro (I Cor. xv, 31) ? quam græca exemplaria manifestissimam jurationem esse convincunt (a). Quantum ergo in ipso est, non jurat Apostolus: non enim appetit jurationem cupiditate aut delectatione jurandi. Amplius est enim quam, Est, est ; Non, est ; et ideo a malo est (Matth. v, 37), sed infirmitatis aut incredulitatis eorum qui non aliter moventur ad fidem. Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ. Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judææ, quæ in Christo sunt. Animadvertendum,non in sola Jerosolyma Judæos in Christum credidisse, nec tam paucos fuisse, ut Ecclesiis Gentium miscerentur; sed tam multos, ut ex illis Ecclesiæ fie(a) Vid. lib. 1 de Serm. Dom. in monte, cap.17, n. 54

rent. Tantum autem audientes erant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in memagnificabant Deum. Hoc est quod dicebat, non se placere hominibus, utique per seipsum, sed ut in illo magnificaretur Deus : hoc est quod etiam Dominus dicit, Luceant opera vestra coram hominibus,ut videant bona facta vestra,et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est (Matth. v,16).

10. [Ib. II, 1, 2.] Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Jerosolymam cum Burnaba, assumpto etiam Tito.Tanquam testimoniis pluribus agit,cum etiam istos nominat. Ascendi autem secundum revelationem: ne moveret eos quare vel tunc ascenderit, quo tam diu non ascenderat. Quapropter si ex revelatione ascendit, tunc proderat ut ascenderet. Et exposui illis Evangelium quod prædico in Gentibus;seorsum autem his qui videntur 1.Quod seorsum exposuit Evangelium eis qui eminebant in Ecclesia,cum jam illud exposuisset coram omnibus, non ideo factum est, quod aliqua falsa dixerat, ut seorsum paucioribus vera diceret : sed aliqua tacuerat,quæ adhuc parvuli portare non poterant ; qualibus se ad Corinthios lac dicit dedisse, non escam (I Cor. 111, 2). Falsum enim dicere nihil licet; aliquando autem aliquid veri tacere, utile est. Perfectionem ipsius opus erat ut scirent cæteri Apostoli. Non enim sequebatur ut, si fidelis esset, veramque et rectam teneret fidem, jam etiam apostolus esse deberet. Illud autem quod subjungit, Ne forte id vacuum curro aut cucurri, non ad illos cum quibus seorsum contulit Evangelium, sed ad istos quibus scribit, quasi per interrogationem dictum intelligendum est; ut ex eo appareret non eum iu vacuum currere aut cucurrisse, quia jam etiam attestatione cæterorum nihil ab Evangelii veritate dissentire approbatur.

11. [lb. п, 3-5.] Sed neque Titus qui mecum erat, inquit, cum esset Græcus, compulsus est circumcidi. Quamvis Titus Græcus esset, et nulla eum consuetudo aut cognitio parentum circumcidi cogeret, sicut Timotheum,facile tamen etiam istum circumcidi permisisset Apostolus. Non enim tali circumcisione salutem docebat auferri, sed si in ea constitueretur spes salutis, hoc esse contra salutem ostendebat. Poterat ergo ut superfluam æquo animo tolerare, secundum sententiam quam alibi dixit: Circumcisio nihil est,et præputium nihil est ; sed observatio mandatorum Dei (I Cor. vi, 19). Propter subintroductos autem falsos fratres non est compulsus Titus circumcidi: id est, non ei potuit extorqueri ut circumcideretur, quia illi qui subintroierunt, dicit, proscultare libertatem eorum, vehementer observabant, et cupiebant circumcidi Titum, ut jam circumcisionem, etiam ipsius Pauli attestatione et consensione, tanquam saluti necessariam prædicarent; et sic eos,

1 Lovanienses codicis Amandiensis auctoritate reponunt, his qui videbantur esse aliquid. Cæteris tamen libris abest, esse aliquid, quo etiam in antiquis Corbeiensibus Bibliis caret Vulgata; atque hæc ibi habet, his qui videbantur,sicque tres Mss.hic at alii octo, necnon Am et Er., his qui videntur. Porro in græco est, lois docousi, id est eis qui eminent in Ecclesia, uti interpretatur Augustinus.

ut ait, in servitutem rédigerent, id est, sub onera Legis servilia revocarent. Quibus se nec ad horam, id est, nec ad tempus cessisse dicit subjectioni, ut veritas Evangelii permaneret ad Gentes.

12. [Ib. 11, 6-9.] Denotabant autem suspectumque haberi volebant invidi apostolum Paulum, quod aliquando persecutor Ecclesiarum fuerit; et ideo dicit, De his autem qui videntur esse aliquid, quales aliquando fuerint, nihil mea interest. Quia et qui videntur esse aliquid, carnalibus hominibus videntur esse aliquid: nam non sunt ipsi aliquid. Et si enim boni ministri Dei sunt, Christus in illis est aliquid, non ipsi per se Nam si ipsi per se essent aliquid, semper fuissent aliquid. Quales aliquando fuerint, id est, quia et ipsi peccatores fuerunt, nihil sua dicit interesse: quia Deus hominis personam non accipit, id est, sine personarum acceptione omnes ad salutem vocavit, non reputans illis delicta eorum. Et ideo absentibus illis qui priores facti erant apostoli, Paulus a Domino perfectus est: ut quando cum eis contulit, nihil esset quod perfectioni ejus adderent; sed potius viderent eumdem Dominum Jesum Christum, qui sine personarum acceptione salvos facit, hoc dedisse Paulo ut ministraret Gentibus, quod etiam Petro dederat ut ministraret Judæis. Non ergo inventi sunt in aliquo dissentire ab illo, ut cum ille se perfectum Evangelium accepisse diceret, illi negarent, et aliquid vellent tanquam imperfecto addere:sed e contrario pro reprehensoribus imperfectionis, approbatores perfectionis fuerunt. Et dederunt dexteras societatis, id est, consenserunt in societatem, et paruerunt voluntati Domini, consentientes ut Paulus et Barnabas irent ad Gentes, ipsi autem in circumcisionem, quæ præputio, id est, Gentibus contraria videtur. Nam etiam sic potest intelligi, quod ait, e contrario, ut ordo iste sit: Mihi enim qui videntur aliquid, nihil apposuerunt1, sed e contrario, ut nos quidem in Gentes iremus, quæ sunt contrariæ circumcisioni, ipsi autem in circumcisionem, consenserunt mihi et Barnabæ; hoc est, dexteras societatis nobis dederunt.

13. Neque in contumeliam præcessorum ejus putet quis ab eo dictum, Qui videntur esse aliquid, quales aliquando fuerint, nihil mea interest. Et illi enim tanquam spirituales viri volebant resisti carnalibus, qui putabant aliquid ipsos esse, et non potius Christum in eis; multumque gaudebant, cum persuaderetur hominibus, et seipsos præcessores Pauli, sicut eumdem Paulum, ex peccatoribus justificatos esse a Domino, qui personam hominis non accipit: quia Dei gloriam quærebant, non suam.Sed quia carnales et superbi homines, si quid de vita ipsorum præterita dicitur, irascuntur, et in contumeliam accipiunt; ex animo suo conjiciunt Apostolus. Petrus autem et Jacobus et Joannes honoratiores in Apostolis erant,quia ipsis tribus se in monte Dominus ostendit in significatione regni sui, cum ante sex dies dixisset: Sunt hic quidam de circumstantibus,qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis in regno Patris sui

1 Am. Er. et Mss. decem, Mihi enim qui videntur, nihil apposuerunt; nec habent, aliquid.

« PredošláPokračovať »