Obrázky na stránke
PDF

56. [Ib. vi, {]. Nihil autem sic probat spiritualem virum, quam peccati alieni tractatio, cum liberationem ejus potius quam insultationem, potiusque auxilia quam convicia meditatur, et quantum facultas tribuitur suscipit. Et ideo dicit: Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi. Deinde ne sibi quisque videaturinstruere, etiam cum proterveexagitat irridetque peccantem, aut superbe tanquam insanabilem detestatur, in spiritu, inquit, mansuetudinis, intendens teipsum, ne et tutenteris. Nihil enim ad misericordiam sic inclinat, quam proprii periculi cogitatio. Ita eos nec deesse voluit fratrum correptioni, nec studere certamini. Multi enim homines cum a somno excitantur, litigare volunt; aut rursus dormire, cum litigare prohibentur. Pax igitur et dilectio, communis periculi cogitatione, in corde serventur ': modus autem sermonis, sive acrius, sive blandius proferatur, sicut salus ejus quem corrigis postulare videtur, moderandus est. Nam et alio loco dicit : Servum autem Domini litigare non oportet ; sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem. Et ne quisquam ex eo putet cessandum sibi esse a correptione erroris alterius, vide quid adjungat : In modestia,inquit,corripientem diversa sententies (II Tim. 11, 24-25). Quomodo in modestia, quomodo corripiens tem, nisi cum lenitatem corde retinemus, et aliquam medicamentiacrimoniam verbo correptionis aspergimus?Nec aliter accipiendum video quod in eadem Epistola positum est: Praedica verbum, insta opportune, importune ; argue, hortare, increpa in omni longanimitate et doctrina (Id. iv, 2). Importunitas enim opportunitati utique contraria est: neque omnino ullum medicamentum sanat, nisi quod opportune adhibueris.Quanquam ergo et sic possit distingui, Instaopportune, ut alius sit sensus, Importune argue, deinde cætera contexantur, Hortare. increpa cum omni longanimitate et doctrina : ut tunc opportunus sentiaris, cuminstas ædificando; cum autem destruis arguendo, non cures etiamsi importunus videaris, si hoc est talibus importunum : ita duo quæ sequuntur, ad duo superiora possunt singillatim referri, Hortare cum opportune instas, increpa cum importune arguis; deinde cætera duo similiter, sed converso ordine, referuntur, Cumomni longanimitate, ad sustinendas indignationes eorum quos destruis; et doctrina, ad instruenda eorum studia quos ædificas : tamen etiamsi illo usitatiore modo distinguatur, Insta opportune ; quod si hoc modo non proficis, importune : ita intelligendum est, ut tu opportunitatem omnino non deseras, et sic accipias quod dictum est, importune, ut illi videaris importunus, qui non libenter audit quæ dicuntur in eum; tu tamen scias hoc illi esse opportunum, et dilectionem curamque sanitatis ejus animo teneas mansueto, et modesto, et fraterno. Multi enim postea cogitantes quæ audierint, et quam justa audierint, ipsi se gravius et severius arguerunt; et quamvis perturbatiores a medico viderentur abscedere, paulatim verbi

'. Am.Er., et communis periculi cogitatio in corde reseretur. Sic etiam Mss. uno tantum excepto.

vigore in medullas penetrante, sanati sunt : quod non fieret, si semper exspectaremus periclitantem putrescentibus membris, quando eum liberet aut uri aut secari. Quod nec ipsi corporis medici attendunt, qui terrenæ mercedis intuitu curant. Quotus enim quisque reperitur, quiferrum eorumautignem non ligatus expertus sit ? cum et illi rariores sintqui volentes ligati fuerinl. Plures enim resistentes, et mori se malle clamantes, quam illo curari modo, vix lingua ipsaeorum relicta libera omnibus mem. bris constrinxerunt ; neque ad suum, neque ad reluctantis, sed ad ipsius artis arbitrium : quorum tamen vocibus conviciisque dolentium nec commovetur curantis animus, nec quiescit manus. Medicinæ autem coelestis ministri, aut per odiorum trabem cernere stipulam in oculo fratris valunt(Matlh. v11, 3), aut tolerabilius mortem videre peccantis, quam verbum indignantis audire : quod non ita accidisset, si tam sanum animum curando alterius animo adhiberemus, quam sanis manibus illimedici aliena membra pertractant.

57. Nunquam itaque alieni peccati objurgandi suscipiendum est negotium, nisi cum internis interrogationibus examinantes nostram conscientiam, liquido nobis coram Deo responderimus, dilectione nos facere. Quod si convicium, vel minæ, veletiam persecutiones ejus quem argueris, laceraverintamimum ; si adhuc ille per te sanari posse videbitur, nihil respondeas donec saneris prior: ne forte carnalibus mortibus tuis ad nocendum consentias, et exhibeas linguam tuam arma iniquitatis peccalo (Rom. vi, 13) ad reddendum malum pro malo, aut maledictum pro maledicto (I Petr. iii, 9). Quidquid enim lacerato animo dixeris, punientis est impetus, non charitas corrigentis. Dilige, et dic quod voles: nullo modo maledictum erit quod specie maledicti sonuerit, si memineris senserisque te in gladioverbi Dei, liberatorem hominis esse velle ab obsidione vitiorum. Quod si forte, ut plerumque accidit, d* lectione quidem talem suscipis actionem, et adeam corde dilectionis accedis, sed inter agendum subrepserit aliquid, dum tibi resistitur, quod te auferat ab hominis vitio percutiendo, et ipsi homini facia! infestum; postea te lacrymis lavantem hujusmodi pulverem, multo salubrius meminisse oportebit, quam non debeamus super aliorum superbireP* cata, quandoin ipsa eorum objurgationepeccamu*, cum facilius nos ira peccantis iratos, quam ml* ria misericordes facit.

58. [Ib. vi, 2.] Alter alterius onera portale, el * adimplebitis Legem Christi : Legem utique charitatis. Si autem implet Legem qui diligit proximum, die. ctioque proximi etiam in veteribus Scripturis maume commendatur (Levit. xix, 18), in qua dilectio'° dicit alio loco idem apostolus, recapitulari om"* mandata Legis (Rom. xui, 8, 9): manifestum **' etiam illam Scripturam, quæ priori populodata est; Legem Christi esse, quam venit implere charitate (Matth. v, 17), quæ non implebatur timore. Eadem igitur Scriptura etidem mandatum, cum bonister* mis inhiantes premit servos, Testamentum Wetus;

cum in bona æterna flagrantes erigit liberos, Testamentum Novum vocatur. 59. [Ib. vi, 3-5.] Si enim aliquis, inquit, videtur esse aluquid, cum nihil sit, seipsum seducit. Non enim eum seducunt laudatores ejus, sed ipse potius; quia cum sibi sit ipse præsentior quam illi, mavult se in illis quærere, quam in seipso. Sed quid dicit Apostolus? Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in seipso tantum gloriam habebit, et non in altero, id est, intus in conscientia sua: et non in altero, id est, cum eum alter laudat. Unusquisque enim inquit, proprium onus portabit. Non ergo laudatores nostri minuunt onera conscientiæ nostræ : atque utinam non etiam accumulent, cum plerumque ne illis offensis laus nostra minuatur, aut objurgatione illos curare negligimus, aut jactanter eis aliquid nostrum ostentamus, potius quam constanter ostendimus. Omitto ea quæ fingunt et mentiuntur de se homines propter hominum laudes. Quid enim ista cæcitate tenebrosius, ad obtinendam inanissimam gloriam errorem hominis aucupari, et Deum testem in corde contemmere ? Quasi vero ullo modo comparandus sit error illius qui te bonum putat, errori tuo qui homini de falso bono placere studes, de vero malo displices Deo. 60. [lb.vi, 6.] Jam cætera planissima esse existimo. Nam et illud usitatum præceptum ut est, prædicatori verbi Dei præbeat necessaria, cui prædicatur. Ad bonaenim opera hortandi erant, ut etiam egenti Christo ministrarent, staturi ad dexteram cum agnis ; ut plus in eis operaretur dilectio fidei, quam Legis posset timor. Neque hoc quisquam majore fiducia debet præcipere, quam hic apostolus, qui manibus suis victum transigens (Act. xviii, 3 ; xx, 34; I Cor. iv, 12; I Thess. 11, 9; II Thess. iii, 8), hæc in se nolebat fieri, ut majore pondere, propter eorum magis utilitatem qui hæc exhiberent, quam propter eorum quibus exhiberent ea, se monere omnibus demonstraret. 61. [Ib. vi, 7-10.] Quod autem deinde subjungit, INolite errare, Deus non subsannatur : quod enim seminaverit homo, hoc et metet; novit inter quæ verba perditorum hominum laborent, qui constituuntur in fide rerum earum quas non vident. Vident enim seminationem operum suorum, sed messem non vident. Nec talis eis messis promittitur, qualis hic reddi solet ; quia justus ex fide vivit (Habac. 11, 4). Quia qui seminaverit, inquit, in carne sua, eae carne metet corruptionem. Hoc dicit de amatoribus voluptatum magis quam Dei. In carne enim sua seminat, qui omnia quæ facit, etiamsi bona videantur, propterea tamen facit, ut carnaliter ei bene sit. Qui autem seminaverit in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. Seminatio in spiritu esl, ex fide cum charitate servire justitiæ, et non obaudire desideriis peccati, quamvis de mortali carme existentibus. Messis autem vitæ æternæ cum inimica novissima destruetur mors, et absorbebitur mortale a vita, et corruptibile hoc induet incorruptionem. In hoc ergo tertio gradu, quo sub gratia sumus, selminamus in lacrymis, cum existunt desideria de animali corpore ; quibus non consentiendo renitimur, ut in gaudio

metamus, cum etiam reformato corpore, ex nulla parte hominis, ulla nos sollicitabit molestia ullumve tentationis periculum. Nam etiam ipsum animale corpus deputatur in semine. Seminatur enim corpus animale, ait alio loco; ut ad messem pertineat quod adjunxit, surget corpus spirituale (I Cor. xv, 26, 44). Huic ergo sententiæ propheta comcimit, dicens, Qui seminat in lacrymis, in gaudio metet (Psal. cxxv, 5). Bene autem seminare, id est, begne operari, facilius est, quam in eo perseverare. Fructus enim solet laborem consolari : messis autem nostra in fine promittitur;etideo perseverantia opus est. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x, 22): et propheta clamat, Sustine Dominum, viriliter age ; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. xxvi, 14). Quod nunc Apostolus ait, Bonum autem facientes, inquit, non infirmemur : proprio enim tempore metemus infatigabiles. Itaque dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Quos eum credendum est, nisi Christianos significare ? Omnibus enim pari dilectione vita æterna obtenda est ; sed non omnibus eadem possunt exhiberi dilectionis officia.

62. [Ib. vi, 11-14.] Deinde cum docuisset, opera ipsaLegis, quæ sunt salubriaetad bonos mores pertinent, dilectione fidei posse tantummodo impleri, non timore servili ; redit ad illud unde tota causa agitur. Vidistis, inquit, qualibus litteris vobis scripsi manu mea. Cavet ne quisquam sub nomine Epistolæ ejus fallat incautos. Qui volunt, inquit, placere in carne,hi cogunt vos circumcidi,tantum ut in cruce Christy persecutionem non patiantur. Multum enim persequebantur Judæi eos qui videbantur deserere traditas hujusmodi observationes : quos ipse quam non timeat satis ostendit,cum tales litteras etiam sua manu scribere voluit. Docet ergo timorem adhuc in istis operari, tanquam sub Lege constitutis, qui ad circumcisionem Gentes cogerent. Neque enim qui circumcisi sunt, hi Legem custodiunt. Illam enim dicit custoditionem Legis, non occidere, non moechari, non falsum testimonium dicere ; et si qua hujusmodi ad bonos mores pertinere manifestum est : quæ nisi charitate et spe bonorum æternum, quæ per fidem accipiuntur, impleri non posse jam dictum est. Sed volunt vos circumcidi, inquit, ut in vestra glorientur carne:id est, ut non solum non patiantur persecutionem a Judæis, qui nullo modo ferebant incircumcisis Legem prodi, sed etiam glorientur apud eos, quod tam multos proselytos faciunt. Ut enim unum proselytum Judæi facerent, mare et terram eos circuire solere, Dominus dixit (Matth. xxiii, 15). Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifirus est, et ego mundo. Mundus mihi crucifizus est, ait, ut me non teneat ; et ego mundo, ut eum non teneam ; idest, ut neque mundus mihi nocere possit, neque ego de mundo aliquid cupiam. Qui autem in cruce Christi gloriatur, non vult placere in carme; quia persecutiones carnalium non timet, quas prior ut crucifigeretur ille sustinuit, ut vestigia sua sectantibus præberet exemplum.

[ocr errors]

63. [Ib. vi, 15, 16.] Neque enim circumcisio aliquid est, neque præputium. Servatusque in finem illam indifferentiam, ne quis eum putaret vel in Timothei circumcisione simulate aliquid egisse, vel in cujusquam agere, si forte aliqua talis causa extitisset. Ostendit enim non ipsam circumcisionem obesse aliquid credentibus, sed spem salutis in talibus observationibus constitutam. Nam et in Actibus Apostolorum hoc modo inveniuntur illi circumcisionem persuadere, ut aliter eos qui ex Gentibus crediderant, salvos fieri negent posse (Act. xv, 1). Non ergo ipsius operis, sed hujus erroris perniciem refellit Apostolus. Neque circumcisio ergo, aliquid est, neque præputium, sed nova, inquit, creatura. Novam creaturam dicit vitam novam per fidem Jesu Christi: et notandum verbum est. Difficile enim inveneris creaturam vocari etiam eos, cui jam credendo in adoptionem filiorum venerunt. Dicit tamen et alio loco: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova : omnia autem eae Deo (II Cor. v, 17 et 18). Ubi autem dicit, Et ipsa creatura liberabitur a servitute intetirus ; et postea dicit, Non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes (Rom. viii, 21, 23). discernit eos qui crediderunt ab appellatione creaturæ quomodo eosdem aliquando homines, aliquando non homines dicit. Nam exprobrans objecit Corinthiis quodam loco, quod adhuc homines essent, ubi ait: Nonne homines estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. m, 3, 4) ? Quomodo eumdem Dominum etiam post resurrectionem, alicubi non hominem appellat, sicut in principio hujus Epistolæ, cum ait, Mon ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum (Galat. i, 1); alicubi non hominem, sicut illo loco ubi ait, Unus enim Deus, unus et mediator

Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. m, 8). Et quicumque, inquit, hanc regulam sectantur, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei : id est, eos qui vere ad visionem Dei præparantur, non qui vocantur hoc nomine, et carnali cæcitate videre Dominum nolunt, quando gratiam ejus respuentes servi esse temporum cupiunt. 64. [Ib. vi, 47.] De caetero, inquit, laborem nemo mihi praestet. Non vult per turbulentas contentiones tædium sibi fieri dere, quantum satis erat,exposita, et in Epistola quam ad Romanos scripsit,ethacipsa. Ego enim stigmata Domini Jesu Christi in corpore meo porto: id est,habeo alios conflictus et certamina cum carne mea, quæ in persecutionibus quas patior, mecum dimicant.Stigmata enim dicunturnotæquædam poenarum servilium : ut si quis, verbigratia, servus in compedibus fuerit propter noxam, id est propter culpam,velhujusmodi aliquid passus fuerit, stigmatahaberedicatur;etideo injure manumissi0nis, inferioris est ordinis. Nunc ergo Apostolus stigmata voluit appellare, quasi notas pœnarum de persecutionibus quas patiebatur. Propter culpam enim persecutionis qua persecutus erat Ecclesias Christi, hæc sibi retribui cognoverat: sicut ab ipso Domino dictum est Ananiæ, cum idem illum Amamias tanquam persecutorem Christianorum formidaret, Ego illi ostendam, inquit, quae oporteat cum pati pro nomine meo (Act. lx, 16). Verumtamen propter remissionem peccatorum, in qua baptizatus erat, omnes illæ tribulationes non ei valebant ad perniciem, sed ad coronam victoriæ proficiebant. 65. [Ib. vi, 18.] Conclusio Epistolæ tanquam subscriptio manifesta est ; nam et in nonnullis aliis Epistolis ea utitur : Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.

[ocr errors][graphic]

OPERUM S. AUGUSTINI

COMPLECTENS ALIQUOT IN SCRlPTURAM TRACTATUS IPSI OLIM FALSO ADSCRIPTOS,
nlMlRUM :
DE MIRABILIBUS S. SCRIPTURÆ, LIBROS TRES.
DE BENEDICTIONIBUS PATRIARCHÆ JACOB.
QUÆSTIONES VETERIS ET NOVI TESTAMENTI, olim in IV tomo exhibitas.
IN APOCALYPSIM JOANNIS EXPOSITIONEM, olim in IX tomo.

[ocr errors]

Alia quædam opuscula in tertii tQmi Appendice antehac contenta, cum ad sacram Scripturam non pertineant, in alios tomos retulimus, scilicet: de Ecclesiasticis Dogmatibus, de Fide ad Petrum, de Spiritu et Anima, Quæstiunculas de Trinitate, in VIII tomum : et Sententias Prosperi, in IX tomum.

[merged small][merged small][ocr errors]

Hoc opusculum nec stilo, nec ingeniorefert S. Augustinum,judicio ErasmietLovaniensium Theologorum. In quod jam olim intellexerat S. Thomas, qui in parte 3, q. 45, a. 3, non vult hosce libros auctoritate pollere, falsoque adscribi Augustino dicit. In Mss. et superioribus editionibus, si tamen Erasmianam exceperis, præmittitur præfatio epistolari forma, e qua vel sola constare potest librorum istorum auctorem non esse Augustinum Hipponensem, sed alium quemdam cognominem, qui cum hic episcopis et presbyteris,maxime Carthaginensium, dedicetidoperis,inferiustamen videtur se gente Anglum, sive Hibernumindicare, inlib. 1, cap.7: ubi quidpiam obiter observans deinsulis, Hiberniam ex omnibus unam nominat; pauloque postæstum maris Ledonem ac Malinam appellat, verbis apud Anglos vicinosque accolas Britannici maris, præsertimævo Bedæ, usureceptis.Tum in lib. 2, cap. 4, Manichæum quemdam Hiberniensium mortuum notat: quoin super loco de cyclis disserens, ostendit liquido se post 660 Christi annum scripsisse hos libros; quos abipso non Cathaginensium, sed Cantuariensium, vel Cambrensium (si tamen vox jam in usu erat), vel Kilkennensium, etc., monasteriorum presbyteris nuncupatos fuisse suspicamur.

DE MIRABILIBUS SACRAE SCRIPTURAE
1 A i 3RI ' TRES.

Venerandissimis urbium et monasteriorum Episcopis et Presbyteris, maxime Carthaginensium (a),
AUgUStinUs per omnia subjéctus, optabilem in Christo salutem.

Beatissimi, dum adhuc viveret, Patris mei Eusebii

ad hoc opus præcepto constrictus, adhortantibus etiam vobis Christianis,vel maxime venerandissimo magistroimperiiauctoritate compellente, tres de Mirabilibus sanctæ Scripturæ Vetéris ac Novi Testamentilibros, historicaexpositione,quanta potui brevitate, Domino annuente, composui : in quibus arreptioperis audacia jubentium auctoritate excusabitur. Me etenim quamvis illis quæ dicebantur imparem esse conspexeram,præcipientium tamen im(a) Fortasse Cantuariensium,

periis cedere, et in aliam partem declinare non audebam ; certissime sciens quod major vindicta jussionum, refugam inobedientem consequitur, quam præcepto obtemperantem cuicumque imperato imÉ'; operi vituperantium accusatio comitatur.

lus namque periculi fugiens Jonas propheta in marinis fluctibus reperit (Jonæ, ii, !), quam accusationis, si quod jubebatur impleret, in sermonibus populi sui pateretur, quod metuit. Propheta quoque àltaris Bethel, quoniam laboriosi itineris famem et sitim, ut sibi jussum fuerat, non perpetravit, ino

bedientiæ vindicta mortem ipsam paulo post in via saturatus invenit (III Reg. xui). Jeremias vero adhuc puer, nec litterarum doctrinam, nec virilis prudeníiæ vigorem (quando a Domino missus est prophetare) habuit: §ed quod præcepto obediverat, scientiami quam non habuerat, accipere prqmeruit (Jerem.Ti, 4-9). Unde ergo non meæ exiguæ facultatis penuriam, sed præcipientium providam aspicio auctoritatem. Quoniam si in me igniculum aliquem lucis non crederetis, nullo modo mihi tam præcipui operis ingeniosum laborem injungeretis. In his voluminibus talis dispositionis ratio intenditur, ut primus de Moysi Pentateucho, secundus de Propheiis (a), tertius de Novo Testamento prænotetur. Cuncti vero laboris hoc magnopere intentio procurat, ut in omnibus rebus, in quibus extra quotidianam administrationem aliquid factum videtur, non novam ibi Deum facere naturam, sed ipsam quam in principio condidit, gubernare ostendat. Præterea etiam in hoc opere curavimus, ut sepo

(a) Vetus codex monasterii S. Audoeni Rotomagensis, de Prophetia.

sitis adhuc figurarum intellectibus, rerum tantum modo gestarum rationem et ordinem exponeremus. Quoniam in his locis de quibus historicâ narratione quædam tetigimus, multiplex sensuum intellectus habetur ; et si de ipso per singula disputareumus, plurimos libros et Iongioris laborem operis legen. tibus præberemus. Sed hoc præcipue negligentius omittere idcirco rati sumus, quoniam quicumque auctores hæc loca explanare curaverunt, mystico allegoriarum inlellectui,hoc est,figurali expositioni, quæ in his reperta est, adhæserunt. Hoc autem opus utrum intereat, an maneat, in vestro pendet arbitrio. Ab uno enim vestrum, id est, Bathano *, post patrem Manchimanum * si quid intelligentiæ addidi, et ab altero, ut credo, saliva oris ejus vicem laborum causam suscepi. Ab omnibus vero legentibus generatim oratio nostra atque petitiodeplorat, quatenus ea quæ dicta sunt antequam decursa intelligant, occasione aliqua non fastidiant.

[ocr errors]

LIBER PRIMUS.

De Moysi Pentateucho.

CAPUT PRIMUM. — De Deo Creatore et constitutuone creaturarum.

Cum omnipotentis Dei auxilio de mirabilibus rerum cupimus träctare sermonem, unde repetendum aptius et sumendum videtur exordium, quam ab ipso rerum omnium Creatore, de quo sæpe Scriptura attestatur dicens : Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia, quorum non est numerus (Job ix, 10).Quorum omnium mirabilium velut principale quoddam fumdamentum instituit, quando omnes quas condidit creaturas, ex nihilo fecit. AEternus ergo et omnipotens Creator rerum, trinus et individuus semper manens, sine ullo potentiæ suæ detrimento, solus sine tempore cunctas præcessit creaturas: ac deinde utimmensam bonitatem ac potentiam et benevolentiam,quas in se solo prius habuit,etiam per creaturas ostenderet; ex informi materia, quam ipse prius ex nihilo condidit,cunctarum visibilium et invisibilium rerum, hoc est, sensibilium et insensibilium, intellectualium et intellectu carentium, species multiformes divisit. Quod, ut libri Geneseos auctoritas confirmat, per sex dierum alternationem effectum fuisse monstratur; ita ut in die sexto cuncta consummasse, quæ ad institutionem et instructionem pertinentcreaturæ, firmissime declaretur. Sic enim scribitur: Et consummavit Deus omnia opera sua in die serto, et benediacit diem septimum, quod in ipso requievit ab omnibus opem ibus suis (Gen. m, 2). Ex quo intelligitur, Deum in die sexto omnia perfecisse, ut in die sep. timo non a labore, sed ab opere videatur cessasse. Sed quod Dominus Jesus Judæis de sabbati requie quærentibus respondit, Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. v, 17); illum quidem die sexto $uncta perfecisse et in septimo requievisse credimus, et usque modo operari non dubitamus. Sed quemadmodum tunc consummasse, et nunc operari idem Deus intelligitur, subtilius investigatur. In die enim sexto creaturæ, naturas perfecit,quas gubernare etiam nunc non desinit. Et in die septimo fequievit ab opere creationis, qui nunquam cessat a gubernationis regimine. Tunc ergo creator, nunc gubernator Deus intelligendus est: ac perhoc etiamsi novi aliquid in creaturis exoriri videamus, non creare ibi novam naturam, sed gubernare olim creatam Deus putandus est. Sed ita potens est in gubernatione creaturæ qui condidit, ut veluti naturam novam creare videatuf, cum ab abditis naturæ si

nibus, quod in illa latebat, depromit. llla igitu inusitata gubernatione, cum res per voluntatem p0 tentiam gubernatoris ostendunt,quod perefficaciam quotidianæ administrationis non faciunt, in Scripturis mirabilia memorantur. Sed dum de his mirabilibus latius postmodum, quando ad eorum loca venerimus, disseremus; hoc fixum interim permaneat, quod consummatis naturarum creationibus,im die septimo Deus ab opere suo requievit, et nunc postmodum per omnes tempus a creaturæ totius gubernationé non cessat. Sed quamvis per sex diérum alternationem omnis instituta fuisse creatura perhibetur ; non tamen hæc dierum alternatio per spatium temporis intelligitur : sed in his operum vicissitudo declaratur. Post namque historiæ narrator divisit in sermone, quod Deus non divisit in 0p£* ris perfectione. Simul enim cuncta quæ condidit, Deus creavit (Eccli. xviii, 1), dum üna voluntale multiplicem oùnium specierüm varietatemfieridisposuit, in $ voluntate una omnia simul sine lempore esse fecit, quæ ab ipso ortu suo per tempus dispensare non desinit. . -CAPUT II. — De rationabilium naturarum dissimili peccato. - * In hac ergo rerum omnium conditione primo $pi; tualis creatura invisibilis originaliter pfocessit. Et deinde ne quod interius erat, hoc exterius ngnesset in Dei opefibus, etiam corporalis et visibilis creátura fieri coepit: in qua utique principali rerum uilversarum gêneralique divisione, duas rationales; unam in spirituali, alteram in corporali instiluit creator naturas, Angelorum videlicèt et hominum; quibus, prout naturarum differentia expetit, etiál habitatiónum loca distinxit. Cœlum namque An. gelis, terram hominibus habitandam præstitit. Quibus institutis, utriusque naturæ peccatum, Angí lorum scilicetet homihum conseqüitur.Sedmam!" transgressio quæ in hominibus facta erat, libri Gèneseos historfa narratur. Quæstionem vero 000 minimam intuentibüs præstat, qua causa Angelor rum delictum Scripturæ testimoniis, qualiterfa!!!!!!' est, reticetur. Quamvis namque sub É; Babylonici regis illius angelicæ ruinæ verba per prophetam deciarentur, diçentem : Sedebo in honie T* menti, in lateribus aquilonis : ascendam super altitudinem nubium, et ædificabo thronum meum ad âquilonet, et ero similis Altissimo (Isai. xiv, 13, 14): hæc de

« PredošláPokračovať »