Obrázky na stránke
PDF
ePub

securitatem fidei nostræ : quia falsum videri non potest quod ab initio prædicatum est. Ideo remissionis et reformationis tempus in quinquagesimo psalmo describitur, ut eadem providentia quinquagesimi diei, quæ et primi est, sciretur. Hinc factum estut et manna primo die, qui est dominicus, e cælo daretur populo Judæorum, quod ita esse sex dierum continuatio probat, quibus collegerunt, et septimo die, id est sabbato quieverunt (Exod. xv1, 22, 23). Manna autem typus est escæ spiritualis, quæ resurrectione Domini veritas facta est in Eucharistiæ mysterio. Omnia itaque gesta sunt, ut ad causam primæ resurrectionis incolumia revertantur, et non glorietur satanas, sed hebescat, qui hominem falsa spe dejecit, ne in hoc maneret quod factum est per Christum Dominum (a). Nunc superest ut probe. mus, si ita intelligenda sunt quæ diximus, ut supra memoravimus. Mensis primus quo Pascha quarta decima die celebratum est in Egypto, hæc dies quarta feria fuit. Unde et Lex quarta feria data est. Quod hinc datur intelligi, quia quinto decimo die mensis secundi profectionis filiorum Israel sabbatum videtur fuisse : idcirco non in die grex illis missus est coturnicum, sed vespere. Mane autem manna pluit de cœlo (Exod. xvi, 13, 14), id est die dominico, qui primus post hebdomadam in repetitione invenitur. Denique sex diebus continuis manna collegerunt, septimo autem die, qui est sabbatum, quieverunt. Ab hoc ergo die usque ad tertii mensis diem tertium quo Lex data est, quære, etinvenies quartam feriam fuisse quando Lex data est. Sunt enim a quinto decimo die mensis secundi, quando sabbatum fuit, usque ad tertii mensis tertium diem quo Lex data est, dies decem et novem. Tene ergo hos decem et novem, et redi super quintum decimum diem secundi mensis, quo sabbatum fuit, qui a primo computatur quartus decimus ; et perveni usque ad diem primum secundi mensis, et habebis alios quatuordecim ; quos superjunge ad decem et novem supra memoratos, et invenies primum diem mensis secundi sabbatum fuisse. Superadde adhuc ad caput primi mensis dies septem et decem. quia primi mensis tredecim dies retrahendi sunt, qui ante Pascha fuerunt: quarta decima enim die firmi mensis Pascha factum est. Retractis ergo tredecim, et additis septem et decem, invenies quarta decima mensis primi quartam feriam fuisse. Et ne legendi fastidium patiaris, aut quæstionis singula membra curiose inspicere, do compendium, ut et de numero dierum quot a Pascha usque ad datam Legem sunt, certus sis, et ab ipso facilius discas, quola feria factum est Pascha. Tertio die post secundum mensem Lex data est. Sunt ergo menses duo et dies tres. Retrahe ergo de his tredecim dies qui ante Pascha fuerunt, et reliqui erunt dies quinquaginta. Quoniam autem quarta feria data est Lex, hinc facile videtur. Manna prima feria datum est, quia continuis sex diebus collegerunt, quæ prima feria sexto decimo die fuit mensis secundi. Ab hac itaque prima feria usque ad octavum decimum diem, quo Lex data est, quartam feriam invenies. A feria vero quarta, sive ante sive retro computes in quinquagesimum diem, quarta feria est : idcirco quia quarta feria Pascha egerunt in Ægypto Judæi, et quarta feria Legem acceperunt : quinta autem feria profecti sunt de Ægypto. Igitur dedicatio Legis est Pentecoste.

XCVI. Quærendum si Pascha transitus interpretetur, sicut Græcis videtur.

Apostolus falli non potuit, qui ait, Pascha nostrum immolatus est Christus (1 Cor. v, 7). Quod non suum utique, sed Legis est verbum, dicente Moyse, Et erit cum dicent vobis filii vestri, Quæ est deservitio hæc ? El dicetis, Immolatio hæc Pascha Domini est (Exod.

(a) Reliquum deest in Mss. secundi generis.

XII, 26, 27). Quid amplius est necessarium ad testimonium? Lex loquitur; Apostolus probat: hoc superest, ut contradictor abjiciatur ut pervicax. Manifestum est enim transitum post Pascha fuisse. De sanguine enim immolati agni super postes ostiiet super limen posuerunt, ut transiens nocte angelus non percuteret domum, in qua signum sanguinis esset.Sanguis igitur salutem præstitit, non transitus: quia ut transitus non noceret, obstitit sanguis.

--

XCVII. Qua ratione responderi possit Arii impietati simpliciter ex Lege?

Si rationi fides commodetur, ipsa nominum ratio Patris et Filii ostendet unitatem. Si quæris, quomodo? Non enim verus Dei Filius diceretur, nisi exstitisset de substantia Dei Patris. Nec enim pateretur, veritas et justitia Dei verum dicere Filium,si de ipso non esset. Non est enim verus Dei Filius, si de ipso non est. Sed Scriptura dicit, Verus est: ergo de ipso est. Qui enim negat de Deo natum Christum, Scripturæ calumniam facit, quæ ideo illum dicit verum Dei Filium, ut significet de Deo hunc natum. Si enim non est de Deo, et verus filius Dei dicitur, fallax est Scriptura. Quod si Scriptura non fallit; qui Christum non fatetur exstitisse de Deo, et Scripturam evacuat, et Christum negat verum Filium Dei. Non enim voluntas verum Filium facit, sed nativitas. Sed potentiæ, inquiunt, Dei hoc subest, ut falsa faciat vera. Imo potentia Dei hæc est, unde et omni laude dignus est, quia verum aqud illum verum est, et falsum falsum est. Nam istud mendacis est, ut falsum dicat verum ; quod Deo non competit. Nam omnia quidem potest Deus, sed non facit nisi quod conveniat veritati ejus ac justitiæ. Manifestum igitur est idcirco verum dici Filium Dei Christum, ut proprius, id est, de substantia ejus natus intelligatur. Unde inquit Apostolus: Qui proprio Filio suo non pepercit (Rom. vii, 32); et in alia Epistola: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se parem Deo (Philipp. 11, 6). Si ergo non rapinam arbitratus est, dicens se parem Deo, verum se Filium Dei demonstravit. Deo enim par esse non poterat, nisi esset de ipso. Pares enim hi sunt, qui aut ambo veri sunt, aut ambo falsi. Nec enim parilitatem recipit cœptum et æternum, aut unitatem. Unum enim se esse dicendo Christus cum Patre, parem se Deo facit. Non solum enim, inquit, solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo (Joan. v, 18), hoc est, parem. Nonne manifestum est æqualitatem hanc de proprietate nativitatis descendere? Proprium enim se, id est verum dicens Dei Filium, æqualem se faciebat Deo.Hinc est unde dicit, Qui videt me, videt et Patrem meum (ld. xiv, 9). Per illud enim quod consubstantivi sunt, qui unum videt, ambos videt. Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso, (Id. v, 26); hoc est, æqualem sibi genuit Filium Pater; et omnia quæ Patris sunt, Filii sunt; et quæ sunt Filii, Patris sunt (ld. xvi, 10): et nemo potest quidquam rapere de manu Patris, neque de manu Filii (Id. x, 29). Et subjecit, Ego et Pater unum sumus (Ibid. 30); et, Verba quæ, inquit, loquor vobis, a meipso non loquor: Pater autem manens in me, ipse loquitur; et opera quæ facio, ipse facit. Credite mihi, quod ego in Patre, et Pater in me est; alioquin vel propter opera ipsa credite (Id. xiv, 10-12). Quia enim generatio a semetipso non est, sed ab eo qui genuit, idcirco quidquid facit, factum dicit Patris: ut per hæc omnia illud firmetur, quia ideo verus dicitur Filius Dei Christus, ut de ipso natus credatur (a), ne et substantia ejus extra unius Dei naturam existimaretur. Humilitas ergo ejus maxima exaltatio est. Cum enim videtur se subjicere dicens, Verba quæ loquor vobis, a meipso non loquor: Pater enim manens in me, ipse loquitur; et opera quæ ego facio, ipse facit: pro1 In Mss. secundi generis interponuntur hoc loco ea quæ habes post istam quæstionem.

(a) Reliqua desunt in Mss. secundi generis.

bat se originem a Deo habere, et Virtutem ejns se esse ostendit, dum non quod est, a semetipso esse dicit, sed ab ipso. Per hoc enim commendatur Christus, non inclinatur. Qui enim a se loquitur, verus Filius non est. Vides ergo quia Ariani inde male intelligunt Christum, unde bene intelligendus est; et inde illum improbant et falsum dicunt, unde verus Dei esse Filius approbatur: nam clarificandum se a Patre postulat, et clarificare se Patrem quem petit, promittit; et ubi se humiliare videtur, exaltat, Pater enim cum testimonium dat Filio suo, laudem suam testatur; Filius vero cum prædicat Patrem, gloriam suam manifestat. Magnificentia enim et nobilitas Patris, generositas est veri Filii. Ideo quidquid Patris dicitur esse, est et Filii sine dubio; et quod Filii dicitur esse, est et Patris. Nam qui Spiritus dicitur Dei, idem Spiritus dicitur et Christi. Ecclesia dicitur Dei, dicitur et Christi. Adoratur Deus, adoratur et Christus. Servitur Deo, servitur et Christo. Sancti dicuntur sacerdotes Dei, dicuntur et sacerdotes Christi. Templum civitatis sanctæ dicitur Dei, similiter et Christi1. Lumine Dei illustrari dicitur civitas sancta, eodem modo et Christi. Sedes Dei est, nec non et Christi. Judex Deus est, est et Christus: quia Isaias propheta in throno majestatis Christum videt sedentem Dominum sabaoth (Isai. VI, 1), quod Ariani non negant. De Deo Patre legitur, quod Rex regum sit et Dominus dominorum (I Tim. vi, 15), eadem et de Christo Filio Dei vero (Apoc. XVII, 14; XIX, 16). Sic ubique divinitate exæquantur Pater et Filius, ut unius Dei modum non egrediatur numerus personarum. Inter Patrem autem et Filium nihil interest, nisi hoc solum, quia Pater ingenitus est, Filius vero genitus: id est, Pater a nullo est, Filius autem de Patre; quod quidem sublime est in Filio. Hinc enim addiscitur nobilitatis ejus æternitas, et quia verus Filius est veri Patris. Unde est enim illud quod legitur in Genesi dicente Deo, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. 1, 26)? Itaque si imago eorum et similitudo una est, quomodo non unum sunt et natura? In spiritualibus enim ubi utique non sunt figuræ, simile non erit aliquid nisi per substantiam, ut ubi duorum imago una est, quomodo non eorum una erit substantia? Idcirco enim imaginem eorum et similitudinem unam esse legimus, ut eorum nihil differre ab altero crederemus, hoc est, verum Dei Filium esse Christum, quia non est dispar a generante nativitas. Denique Judæi intelligentes, quia proprium sibi Patrem dicebat Deum, dicunt ad Pilatum. Nos Legem habemus, et secundum Legem debat mori, quia Filium Dei se fecit (Joan. xix, 7). Judæi intellexerunt, et Christiani se dicunt non intelligere ? qui non credebant, intelligebant ; et qui se dicunt credere, faciunt ne intelligant? Vel hoc saltem admitterent, quod propheta Isaias, ut Christum non a semetipso quidem, sed de Deo Deum esse significaret, inter cætera ait: Post te sequentur alligati vinculis, et adorabunt te, et in te deprecabuntur; quoniam in te est Deus, et non est Deus præter te. Tu enim es Deus, et nesciebamus; Deus Israel salvator (Isai. xLv, 14, 15). Quantum ad bonam mentem pertinet, hæc manifesta sunt. His enim et Pater in Fllioesse probatur ; et Filius Deus ejusdem substantiæ cujus Pater est, significatur. In quo enim Deus est, et præter ipsum Deus non est, et ipse Deus est; quid aliud poterit esse dici, quam hoc quod est Pater Deus, et nec differre in aliquo ? Hoc est enim duos esse unum. In ipso enim Deus est, quia quamvis Deus sit. non tamen ex se Deus est. Est enim a Patre, quia Filius est. Præter ipsum autem non est Deus, quia unicus Patris Filius est. Ipse autem est Deus, quia una atque eadem substantia Dei et Christi est. Nihil igitur ambiguitatis relinquitur, ut Patris et Filii una esse credatur substantia. Verus enim Filius et veri Patris

1 Ms. Colbert., Deus, similiter et Christus.

est. Tale enim etiam illud_Jeremiæ prophetæ est : dicit enim inter alia: Hic Deus noster, etnon æstimabitur alter ad eum. Hic adinvenit omnem viam scientiæ; et dedit eam Jacob puerosuo, et Israel dilecto sibi. Post hæc in terris visus est, et inter homines versatus est (Baruch. 111, 36-38). Numquid de degenere potest dici, ad quem alius non potest æstimari ; aut alius Deus quam Pater est, poterit dici, ut Deo proficiat ad injuriam Patris ? Si enim æstimari ad eum alter Deus non potest, et absque Deo Patre est; videte an debeat dici id quod sequitur periculosum est enim. Major enim Patre dicetur. Putantes enim se Deo Patri deferre, si ab eo Filium segregent, derogant ei; ut quem minorem volunt facere, impia obcæcati mente, præponant eum illi cujus auctoritati inclinandum hunc putant. Scriptura autem ut nihil Filium a Patre differre doceret (differret autem si non esset verus), alium nullum dicit æstimandum ad eum ; quia nulla alia substantia poterit similis reperiri substantiæ Dei, quæ est et Christi. Aliter siquidem Christum de Deo esse docere non poterat, quam ut nullum diceret alium æstimandum ad eum. Sciens enim Deo Patri nullo modo dici posse subjectum Filium ejus, ut hinc parem esse osten. deret, Non æstimabitur, inquit, alter ad eum: quia Patri Deo, quoniam Deus est, æqualis est; verus enim ejus Filius est. Igitur propheta ait, Hic est Deus noster; hoc est, Deus Israel. Si hic est, ipse est Deus unus. De isto enim dicit Scriptura, Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. vi, 4) : et certe non est hic Pater, sed est Filius ejus. Vides ergo non præjudicare uni Deo personam Filii, si et ipse unus Deus dicatur: quippe cum hoc Scriptura testetur. Unde hoc, nisi quia unum sunt Pater et Filius, quia non personis significatur unitas, sed natura aut non substantia duo sunt, sed unum; nec duo divinitate, sed unus Deus: ut sive loquatur Pater sive loquatur Filius, unus Deus locutus dicatur? Nam si ipse Dominus inter cætera de mare et femina, Jam non sunt, inquit, duo, sed una caro (Marc. X, 8); quanto magis Pater et Filius non duo dii sunt, sed una substantia? Ut autem duo dicantur Pater et Filius, causa est nativitatis: ne autem iterum duo dii sint, causa est unitas divinitatis. Qua tamen hebetudine Christum creatum, id est factum prædicant, cum legatur nihil Deum sine Christo fecisse (Joan. 1, 3)? Si ergo sine illo nihil factum est, non erit ipse factura. Si enim factura est, factum est aliquid sine ipso. Sed absit; quia nihil sine illo. Natus enim de Deo non esse cœpit, sed semper exstitit. Nativitas enim nihil est aliud quam exitio exitio autem manifestatio est. Itaque non factus, sed editus est. Ut enim Christus de essentia Dei exiisse vel processisse significaretur, exitio ejus nativitas appellata est ut quia non dispar est a genitore nativitas, consubstantivus esse Deo Christus non ambigeretur;et mens illa quæ ait, Erat quando non erat, damnaretur. Quia non potest aliquando non fuisse, qui ut apud Deum semper fuisse significa retur, de Deo legitur processisse. Nemo enim de Deo processit ubi non fuit. Solent quippe Ariani sie interpretari de Filio Dei dicentes, Ideo verus Dei Filius Christus dicitur, quia sic illum fecit ut verus sit. Quasi sit aliquid falsum quod faciat Deus. Et illa omnia quæ supra diximus de unitate Patris et Filii, quid erunt, cum sic roborata sint et firmata? Si hic aliter sentiendum putatur, multa poterunt divinis solidata oraculis unius convelli degeneris testimonio? Amputandum est tamen, ne sibi vel de eo ipso blandiatur iniquitas. Igitur sic, inquit, illum fecit ut verus sit, ut voluntas cesserit pro nativitate, et factura pro generatione. Tantum enim dandum est, inquiunt, potentiæ Dei, ut possit facere quæ non sunt, tanquam quæ sunt. Quoniam ergo hac astutiæ calliditate nituntur contra Filium Dei, ex iis ipsis de quibus præsumunt, quia in reliquis sunt convicti, respondendum est ei, ut in tota summa

convicti appareant. Propositio enim hæc quantum adsensum pertinet, nullius momenti est: quantum autem ad verba, caliginem facit ne cito appareat. Sic est enim acsi Ægyptius positus in obscuro; quia causa mala bono sensu defendi non potest. Ad impietatem ergo defendendam sacrilegis verbis utuntur. Si itaque hæc est potentia Dei, ut verum faceret Christum esse Filium sibi, cum de se ipso non esset natus; ergo talem illum fecit qualis ipse est, ut hoc præstiterit factura, quod datura erat generatio. Si ergo nihil interesse dicitis inter Deum et Christum, poterit forte dubitari, quia non hoc malitiose a vobis asseritur, ut quod in voce dicitur, hoc sit et in sensu: ut quia verus dicitur Filius, verus sentiatur, per id quod unius substantiæ est cum Patre, licet non per generationem, sed per facturam: quia totum potest Deus, sicut dicitis, ut factum sic sit quasi infectum. Si autem rationis lineam sequentes, non posse dicitis, quod initio continetur, æquale esse et consubstantivum cum eo quod æternum est, revelatis dolum malitiæ vestræ : quia ut sensum verbieludatis, falsa voce Christum verum esse Filium Dei dicitis, negantes ei quia æqualis est Deo Patri. Non enim verus est si inæqualis. Numquid poterit verus dici Filius, si non verus dicatur et Pater? Si enim verus est Filius, erit verus et Pater quam veritatem æqualitas probat. Quod si dispares sunt, neuter eorum verus est. Sed quoniam Scripturarum testimonium irritum fieri non potest, quo Christus verus Dei Filius approbatur, de Deo Patre natus credendus est: quia ut veritas hæc firmaretur, et par Deo et æqualis legitur. At tu qui potentiam Dei inestimabilem prædicas, ais, Deus generare non potest, quia simplex natura est: per quod etiam ipsi Deo Patri contumeliam facis. Mendacem enim istum dicis, ut Filium quem ille suum et verum asserit, deneges ; et tuam hypocrisim delegas, quia falso potentem Deum prædicas. Si enim potentiam Dei in id quod verum ex falso factum asseris, prædicas, ut quod verum est illudas, quanto magis hoc amplecti deberes, si bonæ mentis esses, per quod verum quod dicitur, verum probatur, et testimonium quod Deus Pater de Filio suo dedit, verum firmaretur? Nam Dominus ait, Apud Deum autem, inquit, omnia possibilia (Matth. xix, 26): ut quidquid hominibus impossibile videtur, Deo possibile sit. Nam si ratio carnis respicitur, nec Virgo peperit, nec Jonas in ventre ceti vixit (Jonæ 11, 1), nec mortui resurgent, nec Deus Filium genuit, quia simplex natura non potest generare, quia nihil sine commixtione generatur in hoc mundo. Hæc omnia aut simul credenda sunt, aut simul refellenda. Si enim ratio mundi tenenda est, in his omnibus debet auctoritatem habere. Quod si aliqua ratio spiritualium est, carnalis dicendus est, qui mundi ratione infectus, negat aliter quid fieri quam novit. Aliud iterum assolent sua tergiversatione proponere. Aiunt enim, Utrum voluntate Pater genuit Filium, an non? ut cum audiunt, utique quod voluntate, statim ut inimici Dei Filii respondeant, Ergo voluntas ante Filium est; ut ex hoc non æternus appareat, cum non utique per nativitatem initium acceperit, sed exstiterit. Et tamen si hoc putant, non solum ante Filium erit voluntas, sed et ante Patrem; quia causa generationis Pater et Filius est. Infidelitas carnales sensus sequitur in omnibus. Sic enim inducit causam Dei quasi hominis, ut ante deliberaverit et excogitaverit ut generaret, quasi infirmitati subjectus; cum in Deo neque generatio sine voluntate fuerit, neque voluntas sine generatione. Ipsa enim voluntas, generatio est. Nam utique commune dictum est, Fecit Deus, fecit homo: sed aliter facit homo ita et in cæteris causis. Sic enim de Deo dicendum est, ut dignum est ei. Solent etiam ipsi de Deo Patre aliam facere quæstionem, dicentes, Ac

Ms. Colbert, putari.

cessit illi ut generaret, aut ejus naturæ est, ut semper generet? Quod ideo afferunt 1, ut et Deum men. dacem asserant, qui se Christum generasse testatur, et Christum non verum, sed adoptivum faciant. Si enim generavit, inquiunt, semper debet generare; ut quia non semper generat, nec Christum genuisse credatur quasi mundum negetur fecisse, quia alios non facit. Quæ irreverentia, quæ indisciplinatio est, legem Deo ponere, ut si genuit, aut multos genuerit, aut unum generare non potuerit? nec ipsi Domino credentes, qui se unicum Dei Filium protestatus est.

Post hæc quæ supra ostensa sunt æqualia Patri et Filio, videamus an in his concordant quæ de Spiritu sancto scripta sunt, ut Trinitas quam in salutari professione retinemus, non recipiat discrepantiam naturæ, quomodo non habet fidei diversitatem. Quanquam enim salus sine aliquo ex his non sit, una eorum videtur tamen potestas, quæ in se credentibus dat salutem. Quoniam ad testimonium Filii verba Patris protulimus; nunc ad testimonium Spiritus sancti, verbis utamur Filii, quibus non differre a se Spiritum sanctum potestatur: ut cum Filio Pater, et Filius Spiritui sancto testis est, unius esse naturæ Trinitas intelligatur. Dicit ergo inter cætera Dominus Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut nobiscum sit in æternum, Spiritum veritatis (Joan. xiv, 16, 17). Cum alium Paracletum mittendum dicit, se utique Paracletum probat. Nam et legi. tur in Epistola Joannis; dicit enim : Habemus advocatum apud Patrem Jesum Christum, qui exorat pro peccatis nostris (I Joan. 11, 1). Et iterum dicit Dominus, Ego sum veritas (Joan. xiv, 6). Ecce apertas unitas Spiritus sancti et Filii Dei. Quæ enim de se loquitur Filius, eadem loquitur et de Spiritu sancto. Nunc subjicienda sunt, quæ in hujusmodi sensum ordinat Scriptura. Legitur in Isaia, quod Dominum sabaoth viderit in throno majestatis sedentem (Isai. vi, 1), quem Joannes evangelista Christum esse intellexit, dicens inter alia, Hæc dixit Isaias, quando vidit majestatem ejus, et locutus est de eo (Joan. XII, 41). Hunc Apostolus sanctum dicit esse Spiritum. Ait enim in novissima parte Actuum Apostolorum, Bene locutus est Spiritus sanctus ad patres vestros dicens, Aure audietis, et non intelligetis, etc., (Act. xxv, 25, 26). Hæc verba a Domino sabaoth dicta sunt. Hic est unus Deus, qui sive Pater intelligatur, sive Filius, sive Spiritus sanctus, non est contrarium: quia una eorum divinitas et una potestas est. Nam si in unius præfecti prætorio programmate, etiam cæteri præfecti jubere dicuntur, propter auctoritatem unius potestatis; quanto magis in unius Dei imperio, si locutus unus e tribus fuerit, non incongrue dicentur tres locuti? Est enim eorum natura et voluntas una.Solentiterum præjudicare Spiritui sancto, quod ideo degener intelligatur, quia in ordine tertius ponitur; cum tanta simplicitas sit in Scripturis divinis, ut aliquando invenias tertium primum positum. Ut enim eausa se tulerit, sic et ponuntur. Nullius enim injuria est, quia una eorum divinitas est. Denique legimus in Isaia dicente Domino, Ego sum primus, et ego in æternum et manus mea fundavit terram, et dextera mea solidavit cælum. Et in subjectis, Ego locutus sum, ego vocavi, ego adduxi eum, et prosperum iter ejus feci. Accedite ad me, et audite hæc : Non in occulto ab initio locutus sum: cum fierent, illic eram, et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus (Isai. XLVIII, 12, 13, 15, 16). Quem vis esse qui fundavit terram ?Ipse enim dicit se missum esse. Numquid Patrem? Absit. Filius ergo est qui se missum dicit a Deo et Spiritu sancto. Ecce paria sunt inter Filium et Spiritum sanctum. Sicut enim a Patre et Filio missus legitur Spiritus sanctus; ita et a Deo et Spiritu sancto missus est Christus. Hoc enim solius Patris peculiare est, ne missus dicatur. Accipe dicta Apos.

Juxta Er. Lugd. Ven. Lov., asserunt. M.

:

toli, qui alio ordine complectitur Trinitatem: dicit enim inter cætera in Epistola ad Thessalonicenses secunda, Dominus dirigat corda vestra in charitate Dei et in patientia Christi (II Thess. 1, 5). Quem putas dicit Dominum, nisi Spiritum sanctum ? Et quid mirum ? cum quem in throno majestatis sedentem Isaias viderit, hic ipsum dicat Spiritum sanctum Dominum sabaoth, sicut supra ostendimus. Et Joannes apostolus Deum intelligi in Spiritu sancto significat, inter cætera dicens, In hoc cognovimus quia Deus in nobis manet, de Spiritu sancto quem dedit nobis (I Joan. iv, 13). Si ergo per Spiritum suum ipse in nobis manet, non ambigitur de Deo esse Spiritum sanctum. Et nec dubium est, quia quod de Deo est, Deus est. Hinc est unde Apostolus dicit, Nemo scit quæ sunt in Deo, nisi Spiritus Dei (I Cor. 11, 11). Quomodo potest scire quæ in Deo sunt, nisi sit ejusdem divinitatis? Inferior enim natura non potest scire quid sit in potiore: quanto magis creatura quid in Conditore suo esset, scire non poterat? Et ad Corinthios in Epistola prima, præterito ordine qui in traditione fidei est, à Spiritu sancto incipit gratiarum et mysteriorum memorare operationes: et subjungit Dominum Jesum; et tertium ponit Deum, quem et in Spiritu sancto et in Domino dicit operari (Id. XII, 4-6) sicut ait et Dominus, Pater manens in me, ipse operatur (Joan. xiv, 10). Per id enim quod de Deo patre est et Spiritus sanctus et Christus, operatio eorum opus est Dei. Denique Spiritum sanctum idem dicit et Dominum, et Dominum idem dicit et Deum, propter unitatem naturæ. Cum ergo hoc loco idem Deum qui est et Dominus, dicat operari omnia in omnibus, inferius sic concludit dicens, Omnia autem hæc operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult (I Cor. x1, 11). Quid tam apertum, tres unius esse operationis? quia operante uno, operari dicuntur tres; quare, nisi quia unius sunt divinitatis? Nam non est ambiguum donum gratiarum proprie Spiritum sanctum operari. Sed ut Deum et Dominum et Spiritum sanctum unum esse propter naturæ indifferentiam doceret, opus Spiritus sancti trium esse opus ostendit. Et ut manifestaret quia solius, quantum ad personam pertinet, Spiritus sancti opus est, Hæc autem omnia, inquit, operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult. Ideo prout vult, quia voluntas ejus, voluntas est Dei. Non enim dicit, prout vult Deus, sed prout vult Spiritus. Creatura enim cogit se, ut Dei faciat voluntatem; Spiritus autem sanctus naturaliter hoc vult. Ut autem aperte luceat quia omnia Spiritus sanctus operatur, dicit Dominus inter cætera, Si enim ego in digito Dei ejicio dæmonia, etc., (Luc. xi, 20). Digitum Dei appellat Spiritum sanctum, ut probet illum de Deo esse. Denique Judæos qui eum in Beelzebub principe dæmoniorum ejicere dæmonia dicebant, in Spiritum sanctum blasphemasse testatus est. Moyses quoque quia per Spiritum sanctum signa faciebat, confitentur magi dicentes, Digitus Dei est hic (Exod. vIII, 19). Nam in Actibus Apostolorum legimus, Deservientibus autem eis et jejunantibus Domino, dixit Spiritus sanctus, Segregate mihi Barnabam et Saulum ad opus, ad quod vocavi eos (Act. x, 2). Ecce servitur Domino, et hoc Spiritus sanctus sibi vindicat. Unde manifeste apparet hunc esse Dominum sicut et Deum Patrem. Et Saulum Christus de cœlo vocavit, et misit prædicare (Id. ix, 4): et hoc simili modo sibi vindicat Spiritus sanctus, dicendo, ad opus ad quod vocavi eos: nam nemo ignaret episcopos Salvatorem Ecclesiis instituisse. Ipse enim priusquam in cœlos ascenderet, imponens manum Apostolis ordinavit eos episcopos. Hoc Apostolus Spiritui sancto deputat, cum dicit: Attendite vobis et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Domini Jesu (Id. xx, 28). Et inter cætera dicit Petrus ad Ananiam: Anania, cur replevit satanas cor tuum, ut mentireris Spiritui sancto? Et infra, Non es enim, inquit, hominibus, sed Deo menti

tus (1d. v, 3, 4). Apertum est Spiritum sanctum dictum Deum, cui mentitus Ananias, Deo mentitus dicitur. Quod si Spiritum sanctum minime voluisset Deum intelligere, dixisset, Non es mentitus hominibus, sed Spiritui sancto; ut neque Deum hune, neque hominem significaret. Et quid mirum ? Apostolus enim aliquando templum Dei hominem appellat (II Cor. vi, 16), aliquando vero templum Spiritus sancti (I Cor. vi, 19), propterea quia unum sunt natura. Si enim Deus minime intelligeretur Spiritus sanctus, qua audacia diceret infra, Templum Dei sanctum est, quod estis vos (Id. 111, 17)? Quoniam unus Deus in omnibus Scripturis prædicatur; mysterium autem ejus in Trinitate adoratur. Idcireo sic ait Scriptura, ut sub unius Dei professione, ea quæ de ipso sunt, id est, Filius et Spiritus sanctus ejus, in eodem honore intelligantur, in quoipse Deus est. Quia ideo sacramentum revelatum est Dei, ut gloria ejus in Trinitate significaretur. Quamobrem non plena auctoritate Deus vocatur quod de Deo est, ne alterum absque eo qui unus est, facere credatur. Sed intellectum dat, ut credamus ea ratione in Trinitate creaturæ salutem consistere, quia una est eorum divinitas. Neque enim possent simul jungi et in ordine poni Creator et creaturæ, Domi nus et servi, æternitas et quæ sub initio sunt: quippe cum sine uno eorum salus nulli sit. Ad injuriam enim vocatur omne quod Deus est, sive Filius, sive Spiritus sanctus, si extra unius Dei honorem depu. tetur et gloriam. Scripturæ igitur ostendunt Christum Deum, ostendunt Spiritum sanctum Deum, ut videntes sciant quid sit, quid ostenditur 1. Tale est si quis gemmam ostendat, non clamans quia gemma est, numquid quia ille non clamat, non erit gemma quæ videtur? Ita et Scripturæ ostendunt perea quæ supra tractata sunt quid credere debeamus, intra unius Dei fidem sensum nostrum concludentes, mysterio Trinitatis.

(a) Si rationi fides accommodetur, etc., Manifes tum igitur est idcirco verum dici Filium Dei Christum, ut proprius, id est de substantia ejus natus intelligatur. Unde et Apostolus, Qui proprio, inquit, Filio suo non pepercit. Nam Patrem et Filium unius esse substantiæ, ipsa nominum ratio docet. Ut enim mysterium, quod ratio humana propter suam infirmitatem non capit, possit sciri, nomine sacris rebus aptata sunt congrue, ut per hæc veritas Patris et Filii possit aliquatenus intelligi. Nihil enim sic Christum Dominum de Deo esse Deum facit adverti, quam nomen hoc quod dicitur Filius Dei. Et quia malignitas etiam ipsis nominibus perfidiamsuam infert, ut aliter quam ratio ipsa se habet nominis ipsius, causam interpretetur, addidit,verus Filius: ut obstrueret os pravum, et mente perversum. Denique nemo in hæresim ruit, nisi a nominum ratione discedens simplices vero permanentes in ratione nominum catholicæ fidei adhæserunt.Ipsa enim simplicitas non aliter hoc adver tit imperturbata, quam traditum est. Accedente autem tergiversatione, dum re bene et simpliciter posita commovent quæstiones, non contenti credere quod sonant verba, indignum putantes si non sibi addant aut demant, de traditione præcipitantur. Sollicitos enim se faciunt, ne Deus aliter debeat oredi, quam tradidit. Ratio autem nominum Patris et Filii înducit ad veritatem unitatis eorum. Nec enim potest discrepare ab altero, quorum imago una sacris Scripturis refertur, quod etiam ipse Filius firmat, cum dicit, Qui me videt, videt et Patrem. Si ergo unum ex iis qui videt, ambos videt, sine dubio Pater et Filius unam habent imaginem ; quæ non esset una nisi consubstantivi essent Pater et Filius: quod quidem non est ambiguum circa notitiam humanam. De vero enim Filio quid aliud poterit judicari, quam 1 Er. Ven. Lov., ut videntes sciant quid sic ostendi. tur. M.

(a) Quæstio eadem ex Mss. secundi generis, inter post vulgatas ex Novo Test. quadragesima tertia.

2301

QUÆSTIONES EX UTROQUE MIXTIM. APPENDIX

ut unitas eorum ipsa nominum proprietate nascentis et generantis firmetur? Quis enim aliud generet quam ipse est ? Si enim Filius tantum diceretur,et non adjiceretur, ad intellectum quia verus est,testante illud apostolo Joanne, qui ait, Sumus in vero filio Jesu Christo, qui est verus Deus, et vita æterna; et apostolo Paulo similiter prædicante: Qui proprio inquit, filio suo non pepercit: posset de nuda nomine Fili dubitari. Nam cum addit verum hunc esse Filium Dei;quiab hac voce et sensu recedunt, ipsi sibi proprie inimici sunt.Confingunt enim sibi, et persuasione quadam opinionis perversæ aliud debere credi asserunt, quam ratio fidei continet, quasi plus dent Deo quam ipse de se voluit credi. Si enim adjectum non fuisset, vero, posset dubitari. Diceretur enim similis esse Patri, propter hoc quod ait, Qui me videt, videt et Patrem: ut sicut lac et gypsum, quantum ad colorem pertinet, simile est: quantum ad naturam, longe dissimile: sic et id quod dictum est, Qui me videt, videt et Patrem, possit videri. Sed quia veri Filii Dei verba sunt, non debet aliud ad intellectum admitti, quam utideo hoc videatur dixisse,quia unum sunt natura Pater et Filius hoc est in nullo discrepare alterum ab altero. Nam si Salvator de viro et muliere, propterea quod una amborum substantia est, ait, Jam enim non sunt duo, sed una caro: quanto magis Pater et Filius non sunt duo dicendi

2302

juxta substantiam; ne aut scissa vel divisa, aut certe dispar an dissimilis eorum substantia dignoscatur ? Denique Paulus apostolus unitatem substantiæ eo. rum firmans dicit,Qui non rapinam arbitratus est esse se parem Deo. Parilitas ergo hæc unde erit, nisi de unitate substantia? Hinc ambo unius sunt imaginis. Sic ergo ut Apostolus ait, Non rapinam arbitratus est esse se parem Deo, verum se Dei Filium demonstravit. Deo enim par esse non poterat, nisi esset de ipso. Pares enim ii sunt qui aut ambo veri sunt,aut ambo falsi. Nec enim parilitatem recipit, cœptum et æternum, aut unitatem. Unum enim se esse diceudo Christus cum Patre, parem se Deo fecit. Non solum enim, inquit, solvebat sabbatum, sed et Patrem proprium Deum sibi dicebat, æqualem se fuciens Deo, hoc est Patri. Nonne manifestum est æqualitatem hanc de proprietate nativitatis descendere ? Proprium enim se, id est verum dicens Dei Filium, æqualem se faciebant Deo : hoc est unde dicit, Qui me videt, videt et Patrem: per id quod consubstantivi sunt, qui unum videt, ambos videt. Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, ita et dedit Filio habere vitam hoc est, æqualem, etc., (a).

(a) Consequntur perpauca uti in Mss. primi generis, scilicet usque ad verbà, natus credatur. Reliqua deinceps in Mss. secundi generis desunt.

QUÆSTIONES

EX UTROQUE MIXTIM ),

DE EVANGELIO JOANNIS.

XCVIII.(b).-Audistis quæ contestetur sacrosanctum Evangelium, dicente Domino ad Judæos, Vos de patre diabolo nati estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit; quia veritas non est illo. Cum loquitur mendacium, ex suis propriis loquitur, quia mendax est, sicut et pater ejus (Joan. vi11, 44). Nemo fidelium dubitet diabolum apostasiæ suæ auctorem non habere. Ipse enim totius erroris est princeps: qui videns a Deo factum se non mediocris potentiæ, ausus est præsumere divinitatem; ut quià cæteros vidit inferiores, seipsum præferret ut deum. Denique nomina quibus appellatur diabolus et satanas, ab factu ejus composita sunt, non ex natura. Omne enim malum opere probatur, ut non substantia in crimine sit, sed voluntas concepta ex causis. Dum enim se vidit potiorem cæteris, inflatus est ad exercendam dominationem. Quomodo ergo patrem habere dicitur, qui auctor sceleris ejus habeatur ? Aut unde probatur ab initio homicida fuisse? Sed Scriptura illum qui ejus fuerit imitator, nomine ejus appellat; ut quia ab opere nomen accepit, omnis qui malum opus fecerit, non immerito diabolus nominetur. Salvator ergo hoc loco Cain diabolum appellavit, quia operum ejus æmulus, dum invidit fratri, homicidium perpetravit, exemplum relinquens crudelitatis parricidii. Sicut et diabolus dum

Ita Mss. et editio Ratisponensis. Aliæ vero editiones sic habent: Quomodo in Evangelio Joannis diabolus didicatur habere patrem.

(a) Titulus ineptus, ut ex qq. ci, cir, cXIV, cxv, etc., patet, nec a nobis repertus in Mss. qui partitionem hic nullam habent. Sed ex editis hactenus receptum est, ut citetur hæc tertia pars Quæstionum sub illo titulo: quapropter nihil hic mutandum curavimus, in opere præsertim non magni momenti.

(b) In Mss. secundi generis non exstat hæc jam secunda tractatio ejusdemmet argumenti, de quo supra est quæstio nonagesima.

invidit homini facto ad imaginem Dei, malignitatem operis sui cumulavit, typum præbens erroris. Hinc itaque exstititetiam mendax Cain, dicente sibi Deo, Ubiest Abel frater tuus? Qui patris sui imbutus malitia, in mendacium prorumpens, Nescio, inquit (Gen. iv, 9); ut cui vitam extorserat, ubi essetnescire se simularet; sic furore cæcatus, ut Deo sic responderet quasi homini, quem putaret se posse celare. Igitur hujusmodi imitatores facti Judæi,etiam ipsum Dominum occiderunt, Cain potius fratricidam patrem volentes habere quam Deum, ut totius sanguinis effusi rei fierent. Auctorem enim vitæ perimentes, totius sceleris principes exstiterunt, ita uthuic malo etiam filios suos obligarent dicentes, Sangui ejus super nos el super filios nostros (Matth. xxvii, 25). Ut enim Pilato suaderent, nihil mali esse quod petebant, in filios suos retorqueri dixerunt, si esset injustum: quia ut furori suo satisfacerent, nec filiis quidem suis parcere voluerunt. Nam quia diabolus non natura malus est, hinc facilius dicitur, quia pœna non promitteretur ei qui non fecerat quod nescierat. Iniquum est enim punire eum qui non facit aliud, quam quod suæ est naturæ. Et magis istud malum est, si hoc exigas ab aliquo,quod scias illum non posse. Quamobrem juste plectendus est, quem cum constet scire ac facere posse bonum, agit malum. Hoc etiam ex verbis Salvatoris poterit adverti ait enim, sicut supra memoratum est, Pater vester homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit. Igitur si per naturam mendax est, quomodo dicitur in veritate non stetisse? Hic enim in veritate non stat, qui in veritate non permanet.Constat ergo diabolum in veritate fuisse, sed non perseverasse. Denique legimus in propheta sic dicentem Dominum, Sistetissent, inquit,in substantia mea (Jerem. xx111,22), id est in lege mea. Et Apostolus ad Galatas, State, inquit, et nolite iterum servitutis jugo cohiberi (Galat. v. 1). Quid tam apertum ? Hic enim mandat ut de cætero permaneant in mandatis ejus. Quod si dia

« PredošláPokračovať »