Obrázky na stránke
PDF
ePub

ceptam fidem vixerint sub Dei timore, ut colluctati contra hostes christiani nominis victoriam faciant, ut possint præmium mereri dum plus vincuntquam vincuntur. Nam qui intelligit Deum, et non accedit ad fidem ejus ne vivat christianus, sed in fine vult fidem accipere, ut moriatur christianus, aut erubescit christianus vivere, aut peccatis operam dat, quæ arbitratur posse sibi remitti cum crediderit ; istum puto non bonam causam habere: quia ut quamdiu in sæculo est, peccet, non vult fieri, nec vivere christianus, aut confunditur fieri christianus. Qualem sperat Deum, cui cum militare erubescit, vult ab eo stipendium accipere ? hujusmodi irrisor est. Sciens enim se jam non tempus habere ut peccet, morte imminente, tunc vult fieri christianus; ut quia jam non potest peccare, credere se dicat in Christum, qui exsecratur peccari, ut non jam nolit peccare, sed non possit præveniente morte. Istis debet legi quia Deus non irridetur (Galat. vi, 7). Nam et solent hujusmodi talia dare mandata, ut jam defectis et alienis, tantum anhelantibus detur fides, timentes ne evadant, et confundantur, quia facti sunt christiani. Quibus recitanda sunt Evangelii verba: Qui, inquit Dominus, erubuerit me confiteri in hac generatione 1, et Filius hominis confundet eum, cum venerit in regno Patris sui (Matth. x, 33). Sed forte dicant, scientes fragile esse genus humanum, idcirco in fine vitæ volumus fidem accipere, ne jam peccemus.Sed fides sic accipi debet, ut sciatur quid accipitur. Tunc enim beneficium ejus habebit, si cognoscat, et profiteatur eam. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 10). Ac per hoc, qui jam nescit ubi sit,quomodo potest dici accipere? Ille enim accepit, qui profitetur se accepisse, sciens quia accepit. Si enim credunt quia datur credentibus remissio peccatorum, scire debent quia hic credit, qui corde suo teste credit. Quia Deus, qui promisit, cordis inspector est: ipsum enim suscipit quem corde videt credere. Itaque cujus cor verba fidei non advertit, quomodo beneficium ejus habebit? Ergo hic potest videri non temere fieri christianus accepta fide, qui id agere cernitur, ne facile peccet. Nam qui peccare festinat, idcirco non vult accipere fidem, ne cogatur bene vivere, quod videtur nolle; sed in morte vult consequi, impunitatem sperans, et remissionem præteritorum malorum, ut et de præteritis securus sit, et de futuro; quia jam utique non poterit peccare moriturus. Sed hoc non bono fit consilio, neque munda conscientia,uttunc velit accipere fidem, quando jam non possit, non nolit peccare. His convenit dictum illud, Faciamus ma. la, ut veniant bona; hoc est, modo peccemus, et in novissimo credamus, et remittetur nobis. Ideoque subjecit, Quorum damnatio justa est (Id. , 8). Non est enim dignum ut his detur remissio peccatorum, quijam scientes Deum qui nolit quemquam peccare, et odio habeat peccatores, peccare gestiunt : nolentes advertere, donum Dei his proficere, qui ignorantes Deum sic peccant, ut nesciant judicaturum Deum. Qui autem audivit et tractavit apud se, et votum habet peccandi, non ut vincatur aliqua cogente causa, sed velit peccare, durum est ignosci ei.Nam duæ causæ sunt quæ habent peccatorum remissam: una doni, alía pœnitentiæ, ut qui post donum peccaverit, per pœnitentiam reformetur. Quia enim in accepta gratia non permansit, ut in libertate duraret, sed iterum se subjecit peccato, lamentatione et gemitu impetrat oblitterari peccatum; sciens enim prudensque peccavit: non quod aliquis igno. ret peccatum, sed qui nescit Deum judicaturum, impune putat futurum quod peccat. Ac per hoc gentilis si cœperit infirmari, et in ipsa vitæ desperatione tractet apud se de fide et spe promissa, integram habet causam, ut huic credenti remittantur peccata, nec teneatur in inferis, signum ferens se1 Ms. Colbertinus: Qui enim me erubescit, inquit, et mea verba in hac, etc.

cum evictæ mortis ac spoliatæ, licet non habeat dignitatem vel remunerationem. Quia debet aliquid interesse inter eum qui provocatus amore sui Domini contra hostes ejus dimicare non timuit, armans se continentia et observatione omnium vitiorum, ut possit resistere malo, semper sollicitus quomodo imperium Domini sui defendat ; et inter eum qui cum inimicis Domini sui conveniens, et eis assistens, in fine vitæ ad Dominum suum regressus est, non ut regnum Domini sui vindicaret, sed ut sibi soli prodesset esse civis antequam miles. Ille enim qui vivere vult christianus, ut post mortem remuneretur,scit quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Rom. vi, 18). Ac per hoc suscepta armatura fidei non dubitat congredi contra principes potestates, ut in sæculo existens victor, post sæcu lum coronetur. Dignum est enim ut qui inter perfidos et rebelles Domini sui regnum ad præsens testatur, hujus rei in futuro consequatur mercedem : ut videntes inimici Dei testem Christi propter confessionis suæ veritatem sublimem apparere in regno Dei, doleant confusi falsum se æstimasse quod verum esse declaratum est; necnon et hi qui tarde crediderunt, non in vita, sed in morte confitentes Deum, videntes quanta eorum gloria est, qui sub armatura Christi militantes bella imperatoris sui devote et fideliter gesserunt, poeniteant non se vixisse, sed mortuos esse christianos. Potest enim videri minime idoneus mori christianus, qui votum non habuit vivere christianus: forte enim jam moriturus, idcirco voluit dici christianus, quia jam tempus peccandi non erat; Ne forte, inquit, verum sit quod creditur, volo fieri christianus, nihil amittens, si falsum est quod creditur : et quia jam in morte non voluntas peccandi, sed peccatum fieri desinit, tentat si prodesse poterit fides post mortem cum hoc utique fuerat utile, et hic vitia et peccata emendarentur, ubi fuerant admissa. Tunc enim ali quis condemnasse se præterita probat, quando fidei lineam sequens, conversationem et vitam videtur mutare. Si enim prius ideo peccabat, qui nesciebat Deum, cum cognoscit eum, ultra non debet peccare, ne frustra sit cognovisse illum. Debet enim aliquis perfectus esse ex cognitione Dei. Christianus enim ante professionem debet intelligere operibus magis se probandum quam nomine. Nam propterea mandata data sunt cæteris legibus potiora, et ad sanc. titatem pertinentia, ut ex his Dei cultura appareat: si quominus, audient, Quid me vocatis, Domine, Do mine, et non facitis quæ dico (Luc. vi, 46) ? Perquod tunc significavit prodesse Dominum vocari Dominum, si mandata ejus serventur: irrisor enim videtur qui Dominum vocat eum cujus præcepta contemnit. Huic verba Legis recitanda sunt, quæ dicunt quia Deus non irridetur. Itaque verbis suis condemnabitur, quia Dominum vocat quem minime se timere operibus suis ostendit. DE PECCATO ADÆ ET EVE 3.

CXXVII (a). Nulli dubium arbitror, mundum istum hominis causa esse fabricatum : qui cum diversis constet substantiis, unus est tamen multis membris aptatus, ut ex his invicem mutuis operibus, quæ necessaria homini futura erant, gignerentur. Domus enim facta est homini cum annona, ita ut singula eorum secundum genus fierent super terram, id est, ut facta hanc haberent insitam potentiam in propagine uniuscujusque generis eorum quæ crearentur in terris. Origines enim institute sunt, quarum semen proficeret ad procreationem

1 Sic. Ms. Colbertinus. At editi, non est voluptas peccandi.

2 Ms. Colbertinus, puriora.

3 Quidam editi addunt, de eorum conditione et donis gratuitis.

Sic Ms. Colbertinus. Editi vero,hinc haberent infinilam. (a) Deest in Mss. secundi generis.

multiplicandorum generum super terram. Unde Scriptura testatur, Et benedixit illa Deus, dicens : Crescite, et multiplicamini super terram (Gen. 1, 22, 28). Simili modo etiam hominum genus benedictum est quem sensum contuemur in Lege. Cernimus enim scriptum esse, Crevit populus, et multiplicatus est in Egypto (Act. vì, 17). Qua benedictione enim benedicta sunt, quæ ad utilitatem creata sunt hominis, ea benedictione et homo est benedictus, ut similiter ex mare et femina propago generis humani cresceret et multiplicaretur super terram : et ut sicut per culturam melioranda erant semina, ita et hominum genus adhibita cura id studeret, ut Creatoris cognitione percepta, vitam suam frenaret ad promerendum eum, ut simul omnia proficerent ad laudem et gloriam Creatoris. Et quoniam non aliud hæc dicta significant, res ipsæ testantur. Omnia enim quæ facta sunt, Dei nutu multiplicata et meliorata super terram. Nec enim aliter posset accidere, quam Dei voluntas et benedictio decrevit seminibus. Quomodo ergo dici potest male fieri, aut non licere quod ex Dei benedictione et ipso favente augmentum facit ? Cujus rei traditio et in Synagoga mansit, et nunc in Ecclesia celebratur, ut Dei creatura sub Dei benedictione jungatur.Non utique per præsumptionem, quia ab ipso auctore data est forma. Sed si cessare debere putatur, tunc cessare debebit, quando cessatura et illa sunt, quæ similiter benedicta sunt ut multiplicarentur: quia si generatio hominum cessat, ad quam utilitatem nascuntur, quæ benedicta sunt super terram? Non potest enim mundus ex parte agere, et ex parte cessare. Aut totus enim operatur, aut totus pausat in otio. Numquid utile corpus est, cujus quædam membra vigent, quædam torpescunt? Quod ergo a Domino benedictum est, cur sordidum et conta. minatum opus a quibusdam asseritur, nisi quia ipsi Deo manus quodammodo infertur ? Non enim hoc reprehenderent, nisi de Deo hujus operis auctore male sentirent. Quia enim aperte Deo detrahere verentur, per opus tamen ab eo inventum accusanteum.Quando enim displicet opus,reprehenditur auctor. Si hujusmodi homines legerent, aut potius acciperent Scripturas, memores essent Balaam dicentis, Quid maledicam quem benedixit Deus (Num. xx111, 8)? Frustra enim accusatur qui a judice laudatur: imo ipse sui accusator est, qui reum dicit quem leges defendunt. Quis ergo tu es qui damnari censes quod a Deo benedictum legis, nisi aut Deum hunc negas esse, aut Scripturam falsam accusas? Sunt enim qui quasi nova accipientes, vetera repudianda putant. Sed non discrepant ab his nova per Christum præcepta populis intimata. Ipse enim rogatus ad nuptias ire non dedignatus est: et non solum præsentia sua illustravit eas, verum etiam contulit quod deerat ad lætitiam (Joan. I, 1-11). Scriptum est enim, Quia vinum lætificat cor hominis (Psal. cn, 15, et Eccli. XL, 20). Et ut hoc secundum Dei Patris sui voluntatem fecisse se demonstraret, Judæis interrogantibus an liceathomini dimittere uxorem suam, respondit inter cætera, dicens: Quoniam ab initio fecit Deus masculum el feminam, et dixit: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 4-6). Hinc est unde rogatus ad nuptias iit libenter, ne factum Dei et Patris sui infirmare videretur. Magis autem Legis veteris et novæ doctrinam concordare ostendens, nuptias non solum non prohibuit, sed et interesse dignatus est, testimonium eis tribuens quoniam Deus auctor earum est ; et quod a Deo junctum est, neque prohiberi, neque separari debere salutari præcepto monstravit. Et quia nativitas prodest, cum jam relinqueret mundum, matrem suam Joanni discipulo suo commendavit (Joan. xix, 26, 27). Quamobrem et nos per omnia

Legis veteris et novæ mandata servantes, parentes honorare docemur (Deut. v, 16, et Matth. xv, 4) : quod nisi fecerimus, maledictum nos incursuros cautum est Lege. Itaque quænam est hæc præsumptio, aut ex qua lege descendit, nuptiarum aditus intercludere, quando tam nova quam vetus Lex per omnia istis favere videatur ? Sed illud est quod le. gimus, quia quod extra est, a malo est (Matth. v, 37). Unde Apostolus hujusmodi homines cauteriatam dicit habere conscientiam, qui prohibentes nubere, et a cibis quos Deus ad percipiendum creavit, abstinendum docent (1 Tim. iv, 2, 3). Hoc erim in hypocrisi, inimicitiarum causa facere denotantur, ut Legem a Deo traditam criminentur. Alii ideo studentes præceptis salutaribus obvias manns tendunt, ut pravæ doctrinæ mandata commendent: ac per hoc cauteriatam habere dicuntur conscientiam. Corrupta enim mente aliud scientes, aliud profiten. tur. Sicut et Judæi, qui non ignorantes gesta Salvatoris opera esse Spiritus sancti, invidentes dicebant quia in Beelzebub ejicit dæmonia (Matth. xi, 24); ut populum a fide ejus averterent. Talis est etiam supra memoratorum versutia, quia ut sanctitatis et castimoniæ amatores esse se simulent, puptias esse dicunt damnandas, ut per hoc commendentur, et populum a veritate avertant: et ut abstinentiæ se studere fingant, temperandum a cibis tradunt, ut per hoc se alienos o mundo ad cœ. lestia regna festinare ostendant, per quod mentes hominum illicientes deinceps illicita doceant licere, et licita quasi inconcessa damnare. Hæc sunt præestigia satanæ, ut causas invertat, quasi novum insinuans aliquid, excludat veritatem, in qua nihil novum est, quia totum æternum. Quis non advertat sensum istum ab adversariis esse aptatum? Quis enim audeat Dei inventum reprobare, et quod nunquam alicui obfuit, nisi adversario veritatis? Qui ut impuritatem suam tegat, sanctimoniam prædicat quam non amat, ut dum ex eo se quasi bonæ voluntatis ostenderet, illicita suadeat quasi licita. Commendatenim se ut promptius fallat, ac per hoc captis imprudentibus suggerat, per quæ plus eos faciat peccatores quia ut causæ suæ aliquam conferat medicinam, granditer suadet homines peccare, magnum ex eo quærens solatium, dum criminis sui socios multos ostendit, levem pœnam æstimans, ac si minus gravis sit, si secum multos videat in gehenna. Cæci homines, dum vincuntur vitiis, aut per infirmitatem, aut per ignorantiam sese defendunt, non vindicando hæc quæ contraria decipit concupiscentia. Aut quæ obstat caligo ut non quod verum est, videatur? Nam solent litteræ aliud videri significare, dum aut non bene pronuntiantur, aut improprie distinguuntur. Cum autem legitur, Fecit Deus; et, Benedixit quod fecit: quis hinc disputet? quis dubitet? quis quod benedictum est, maledictum putet, nisi alio spiritu animetur? Quod quidem si hominis vox esse diceretur, forte aliqua fallacia crederetur Deus dicitur loqui, et dubitas ? Deus benedixit, et reprobas? Sed forte sub Dei nomine Moyses errorem induxit? Satis tibi faciant signa et prodigia per Moysen facta in Egypto ; suadeant tibi mirabilia quæ in Rubro marí gesta sunt ad liberationem filiorum Israel. Audi magos confitentes quia digitus Dei est hic (Exod. vill, 19). Consenti Apostolo dicenti, Nolo vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes per Moysen baptizatı sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam sipritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de potu spirituali consequente eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. x, 1-4). Et unde hoc Apostolus locutus est ?

1 Sic juxta Er. Lugd. Ven. et Lov. In B., ostendet. M. 2 Ms. Colbertinus: si secum multos viderint in peccatis, nec cæteris homines dum vincuntur vitiis. Et paulo post, defendent non vindicanda hic.

Præsto est Scriptura, in qua legimus Christum Dominum nostrum dicentem Judæis, Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; quia de me scripsit Moyses (Joan. v, 46). Quis huic concordiæ fidem deneget? quis audeat dicere, quod unum est discrepare? quis tam malæ mentis est, ut individuam charitatem contendat videri inimicitiam ? Ecce habes et verborum testimonia, et exempla virtutum, quæ animum tuum subjugent veritati, ut non aliud putes verum quam quod Ecclesiæ catholicæ continent libri. Quoniam igitur probatum est eumdem Deum fuisse in Veteri Testamento, qui nunc noster est, et hunc multis virtutum indiciis verum esse, in tantum ejus auctoritas debet præferri, ut etiam id quod asperum, et forte absurdum a nobis æstimatur, accepto ferri debeat, et aliter sentiri quam a nobis putatur, si Dei judicio commendetur ; quia magis Deo credere debemus quam nobis. Infirmitas enim nostra et imperitia, utilia solet judicare quæ nociva sunt, et æstimare falsa pro veris: quod de Deo vel suspicari nefas est. Non est enim natura, quæ possit falli: quanto magis de conjugiis dubitari non debet, Deo dicente, Quod Deus conjunxit, homo non separet? Est enim res aperta et simplex. Certe omnis homo gaudet cum fuerit Dei dignationem adeptus, et meliorari se credit dum sacramentum Creatoris addiscit, quod utique non assequeretur, nisi natus. Cur ergo plangit quod gaudet, et quod gloriatur se didicisse, condemnat? Si enim gaudet quia didicit, non autem didicisset, nisi natus fuisset; sine dubio bonum est nasci, quia fructus nativitatis, cognitio est veritatis. Si autem malum est nasci, non erit bona cognitio. Cui enim rei proderit cognitio, si damnatur nativitas? Quia si non expedit nasci nec debet, inane est ut discat damnandus. Sed quia nemo tam hebes est, ut neget cognitionem Dei prodesse hominibus, et bona et utilis est. Per ipsam enim melioratur nativitas, ut meliorata nativitas plus mereatur quam fuerat collatum Ade: quia in cœlo, non in terra regnabunt credentes, in paradiso Dei Patris, non in quo Adam corporaliter jussus fuerat operari. Nam si encænia celebrabantur Jerosolymis, id est, dedicationis tem. pli Dei agebatur festivitas; quanto magis ipsius hominis celebrandus natalis est, qui magis templum Dei est; cujus etiam, ad agendum Deo gratias, manibus templum est fabricatum. Melius est enim templum, corpus nostrum: quia hoc Dei opere, illud vero humano labore constructum est; et hoc sub spe æternitatis est, illud perditionis. Ita. que qui Deo instituente natum se novit, ut ei gratias agat, cognitum habens mysterium ejus, debet in natali suo gaudere, videns profectum esse nativitatis suæ. Vere autem illi nasci non debuerunt, qui Creatorem suum relinquentes, gloriam ejus aliis deputant: horum enim nativitas proficit ad pœnam sed non nativitas crimen incurrit, sed voluntas. Sed quis es tu, qui nuptias prohibes? Forte Marcion, quia corpus non a Deo fabricatum putas, sed a diabolo: animam vero errore quodam lapsum passam, ut ad tenebrarum partes, in quibus nunc mundus est, veniret, contendis Quomodo ergo posset hinc liberari, si prohiberetur generari? Natus enim cognovisti casum tuum, et data opera id egisti ut remeares ad patriam 1 sedem, redditus sorti tuæ. Denique gratias agere te dicis Christo, per quem hanc cognitionem assecutum te gratularis. Age vero, si natus non esses, cessaret cognitio, nec prosequeretur liberatio. Itaque si gaudes animam liberarí, fave nativitati: nam si nativitati resistis, inimicus es animarum. Aut si Manichæus es, qui nuptias quasi contrarias renuis, quæro a te, si corpora minime gignerentur, quomodo anima hinc, quam fusam in tenebrarum partem et hærentem hylicis rebus asseris, eriperetur? Nascendo enim liberari eam in

1 Ms. Colbertinus, patricam.

libris vestris scriptum habetis, ut a luna susceptæ animæ et exeuntes de corporibus soli tradantur, quem Deum vestrarum asseritis animarum. Nam gaudetis, cum Manichæi vocamini. Per hoc enim nomen liberationem vestram flagitatis: quod utique nesciretis, nisi nati essetis. Longe itaque appafet per hypocrisim vos nuptias condemnare. Sanctimoniam enim profitentes, latenter immunditiæ studetis; quod non solum privatum sed etiam edic tis proditum est imperatorum. Audi nunc, catholice, et ex Evangelico disce1, prodesse hominis nativitatem. Cum Simeon enim vir justus vellet exire de sæculo, sufficere sibi putans Creatoris sine mysterii ejus cognitione notitiam, non permissum est ei nisi incrementum faceret in Dei perceptione, ut plenam haberet fidei suæ mercedem. Denique natum Salvatorem accipiens in manibus benedixit Deum, et dixit: Domine, nunc dimittis servum tuum, secundum verbum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. 1, 29, 30). Manifeste ostensum est Dei beneficium esse in hominis nativitate, quando viro justo de morte cogitanti responsum est quod non ante moreretur, quam Christum Domini vidisset: in tantum enim proficiebat in vita, ut dignus fieret etiam in præsenti videre quem liberatorem sperabat post mortem. Qui ergo reservatus in vita non permissus est mori, nisi spei suæ fructum vidisset, ut securus esset quia de vita ad vitam transiret; quomodo potest dici non huic profuisse nativitas ? Si enim malum est quod nascimur, non paradisus promitteretur, non vita æterna, non regnum cœlorum, sed pœna et gehennæ perditio, ut timeret alterum generare, qui se sciret natum ad perditionem; ut ille qui se illicite natum sciret, non affectaret generare. Sed forte dicatur: Regnum quidem cœlorum promissum est, sed fidelibus et bene agentibus. Recte. Vides itaque non ideo reos fieri homines, quia nati sunt, sed quia male conversati sunt. Neque enim non natis promissum est regnum cœlorum, ut nativitati imputent, quibus non dabitur: promissum est autem natis bene agentibus, ut neque nativitas prosit male agenti, neque obesse possit bene agenti. A fidelibus enim et bene agentibus melioratur nativitas ab infidelibus autem et male agentibus deterioratur. Sic enim est nativitas, quasi arbor quæ inseritur:quia si bono surculo inseritur, meliorfiet et bona dicetur ; si vero malo surculo inseratur, deterior erit, et non bona, sed mala vocabitur. Ita et nativitati si bona accedat doctrina, bonos faciet fructus; si autem mala, malos faciet fructus. Itaque sicut necessaria est arbor, ut sit ubi inseratur ; ita etiam necessaria est nativitas, ut sit ubi proficiatur. Sed respondetur e contra:Si utilis est nativitas, cur renascimur? Non renasceremur nisi utilis esset nativitas. Renasci enim renovari est, et qui renovantur, instaurantur. Non ergo accusat renascibilitas nativitatem, sed reformat: et quod reformatur, bene ab initio institutum probatur. Igitur quod renascimur, consilio mutamur, corporis expiatione percep ta, ut reddamur ad pristinum statum Adæ. Animæ autem peccato maculatum est corpus, quo reparato et meliorato per fidem, consilio abluitur: ut sicut per contemptum Dei fuerat pollutum, ita per obedientiam abluatur, ut effugiat sententiam datam Adæ, et possit resurgere. Itaque si ab anima cœpit peccatum, cur natura corporis accusatur'; cum in causa peccati Adæ non fuerit desiderium corporale, sed spe deitatis illecta anima transgressa sit Dei præceptum, ut corpus suum subjugaret peccato, et nascerentur homines sub peccato? Quod quidem nihil obest homini, si tamen legi Dei obediat, nisi quod moritur cui rei benevolentia Dei promisit mercedem, ut quoniam in Creatoris devotione fideles inveniuntur, per prævaricationem autem Adæ cor. 1 Ms. Colbertinus, teste.

2 Sic Ms. Colbertinus. At editi: cur non á corpore accusatur?

ruptioni subjecti sunt et morti, pro hac re accipiant a judice Deo ultra quam fuerat concessum Adæ, ut in futuro et gloriosi sint, et æternam habeant vitam, et adoptati filii Dei vocentur ; ut lucrum sit, quia nati sunt. Ex hoc jam revertar ad reliquam partem lectionis. Cum positus esset homo in para. diso, hæc accepit mandata: Ex omni, inquit, ligno quod est in paradiso ad escam, edes. De ligno autem unde dignoscitur bonum et malum, non edetis ex eo. Omnia ligna quæ commemorat, fructus sunt ad esum creaturarum. Denique uno nomine ligna dicuntur, sed varia intelliguntur in fructibus. Omnia tamen ligna sunt, et edendi unum est genus, quamvis diversa sunt quæ edantur. Cum enim multa fructuum ligna creasset homini ad edendum, sicut dixi, de uno ligno edi prohibuit; ut reverentiam Creatoris ex aliqua parte haberent, qui omnia in potestate acceperant, dum una reservata est arbor, cujus licentiam non haberent, ut memores essent conditionis legis. Quomodo autem ex sententia peccati genus intelligebatur? Et homicidæ enim, et malefico, et adultero, et infami congruit hæc sententia. Achar quoque filius Charmi cum peccasset, consumi cum omnibus suis adjudicatus est (Josue vii, 1). Quomodo ergo potest hæc sententia peccati genus intelligi? Grande delictum fuisse potest cognosci, non tamen genus delicti intelligi. Scimus enim alios hac damnatos sententia, cum sciantur aliter deliquisse. Et Amorrhæi et Sodomitæ cum omnibus suis periisse noscuntur. Ita enim fit ut et unius peccati rei diversa feriantur sententia, et diversi criminis peccatores uno atque eodem genere puniantur. Quamobrem Adæ et Evæ non ex data sententia peccati genus potest intelligi. Quamvis enim unum eorum pecca. tum sit, sed secundum personam suam viret mulier sententiam acceperunt : necnon et serpens, ut non solum in eo quod facti sunt, non manerent, verum etiam adderetur eis labor ad pœnam. Cum enim omnia pecora et animantia homini fuissent, sicut legimus, subjecta (Gen. 1, 26); serpens contra hanc constitutionem erexit se, et dolo et fallacia circumventum hominem sibi subjecit. Sine dubio enim qui aliquem capit, infra se eum facit. Propter quod serpens ne astutiæ suæ effectum haberet, sententia Dei revocatur, et reprimitur ultra quam fuerat factus, ne supra hominem esset, ut calliditate sua non solum ad nihilse profecisse doleat, sed et deteriorasse. Cum enim prudentior legatur fuisse cæteris bestiis, postquam decepit hominem, maledictus factus est ab omnibus bestiis terræ. Post sententiam datam in hominem, datam in feminam, datam in serpen. tem, sequitur ut et mulier quam sibi sociaverat ad contemnendam Dei legem, excipiat sententiam. Ait ei: Replens replebo ærumnas tuas et gemitum tuum: in tristitia paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur (Id. 1, 16). Nemo quod reprehendit, ipse confirmat. Si ideo concessi sunt filii quia usurpaverat coitum, ergo plus usurpatio præstitit. Sed quia dixit, In tristitia paries filios; si inde putas generationem sumpsisse principium, ubi erat quod dictum est, Crescite et multiplicamini? Intelligite ergo hoc ad pœnam tantum addit:m, ut cum per lætitiam sibi fuerat ante concessum, tristitia subderetur ad pœnam : et ut deterior et multiplicata pœna mulierem semper urgeret, additur conver sio ad virum, ut esset unde ei dolor iterum innovaretur. Si coitum Dominus damnabat, curin subjectis addebat, Et ad virum conversio tua? Nemo quod damnat, hoc pro pœna constituit; cum utique pœna sit damnationi contraria, nec unquam ex uno, sed contra proveniat. Quod si in uno essent, damnationem nemo metueret. Deinde aliquis in hoc addi

1 Sic Ms. Colbertinus. At editi: ut qui in Creatoris devotione fideles inveniantur, salventur. Per prævaricationem autem quia Adæ corruptioni subjecti sunt et morti, pro hac re suscipient a judice Deo.

Ms. Colbertinus, et Aman.

ceret, ex quo in legem commissum videret. Hoc est confirmasse, non punisse peccatum, si ideo conversio feminæ ad virum, et ex eo quod colit, et non quod verum est, conversio simpliciter ante concessa cum ultima servitute, propter pœnam eidem credaturimposita,quoniam per mulierem concessam subjectus factus fuerat vir. Et sine dubio superior videbatur, cujus consilio usus putavit prodesse quod suasit, ut factum Dei subtilitate serpentis destrui videretur instauratur per sententiam Dei institutam, ut revertatur mulier ad conditionis subjectionem humiliata viro, sicut fuerat constitutum ; et additum ei quod additur ad pœnam, cum audit, Replens replebo morores tuos,et gemitum tuum: in tristitia paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Numquid fuerat aliter decretum, quam ut mulier dominio viri esset subjecta? Hinc ergo apparet mulierem revocatam esse ad id quod fuerat cum additamento. Unde ait, Replens replebo mærores tuos et gemitum tuum. Quod replet, in eo quod minus est, addit non in eo quod non est videtur operari. Hac ergo sententia quæ ante processerat, Crescite et multiplicamini (Gen. 1, 22, 28), non incipit ad creandum, sed ad creaturæ, quæ fuerat concessa, perniciem. Mulieri ad pariendum filios dolor additur, difficultas imponitur, non procreationis nova forma componitur: nam si ex hoc recte generatio speratur, magis intelligi potest arbitrio serpentis generationem extitisse, quam Domini; et est vere, ut ait ille, Progenies viperarum (Matth. 1, 7). Si quis autem se existimatita natum, quid mereatur, advertat, ut propter peccatum amplificaretur ei dolor partu, ut quæ modicum doloris habitura erat, filiorum cresceret ei causa delicti : quia et cum gemitu et moerore pariuntur, nati autem sine tristitia non habentur. Nunc tertio promitur in virum sententia talis: Quoniam audisti, inquit, vocem mulieris tuæ, et edisti de ligno, de quo præceperam tibi ne ederes ex eo, maledicta terra in operibus tuis, et in mororibus tuis edes ex ea omnibus diebus vitæ tuæ: spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. 111, 17, 18). Et hinc idem Adam ad hoc revocatur,ad quod fuerat factus, sed cum decremento. Ante enim positus erat ut operaretur terram simpliciter, ut sequeretur eum laboris effectus : at ubi autem sprevit præceptum Dei, melius sibi procurari credens consilio serpentis quam fecerat Deus, ad institutum pristinum revocatur cum laboris dispendio; ut terra ei secundum laborem minime responderet, maledicta non sibi, sed operibus ejus; ut ostenderetur propositum Dei subverti non posse, neque melius posse quemquam providere quam Deum. Nemo enim potest alterius opus plus diligere, quam ipse qui fecit, dicente Apostolo, quia nemo, inquit, carnem suam odio habet ; sed nutrit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam (Ephes. v, 29). Videamus nunc sequentia Legis, an concordent cum initiis ejus. Abraham cum placuisset Deo, inter cætera quæ ad remunerationem fidei ejus pertinent, cum senior esset, unum filium generare dignus est judicatus (Gen. xvi, 10). Quomodo ergo accusari potest quod pro merito concessum videtur, ut qui ipsius Dei voluntatem fecerat, Deus voluntatem ejus impleret? quæ minime fuisset impleta, nisi innoxia esset; nec Deus impleret quod male vel imperite posci videbat, maxime ab eo qui sibi placeret : hoc enim nec homini convenit. Et Anna cum sterilis esset et Deum diligeret, petiit ut haberet filium et accepit (I Reg. 1): quod si contrarium esset, moneri potuit ab eo quem diligebat, ne rem postularet adversam. Et natus ex ea sanctissimus Samuel, filios genuit, non tamen justitiæ suæ merita minuit. Prima enim ætate sua semper auctus est, ut in senectute propensiori Dei testimonio commendaretur. Et Zacharias sacerdos, vir justus, in senectute sua Dei nutu genuit filium: quo nondum nato, meruit prophetare

1 Sic Ms. Colbertinus. At editi, addisceret.

(Luc. 1,5). Qua ergo ratione accusatur quod minime obesse probatur? Et quis neget bonum debere dici quod neminem lædit ? Et ut hoc loco aliquid de Apostolis dicatur, quod ad robur pertinet causæ, certe sanctus Joannes castimoniæ fuit custos' condiscipulus autem ejus, id est sanctus Petrus, uxorem habuisse cognoscitur; et primatum ut acciperet inter Apostolus, non ei obstitit generatio filiorum. Quomodo ergo condemnandum putatur quod non impedit meritum ? Hinc Apostolus eum qui uxorem habeat, si in cæteris servet mandata, sacerdotem fieri posse ac debere ostendit. Quod si illicitum esset, non poterat utique peccatorem dicere debere fieri sacerdotem. Et quid tam apertum ? Ejusdem enim Apostoli vox est dicentis: De virginibus autem imperium Domini non habeo (I Cor. vii, 25). Cum enim Corinthii exagitarentur ab hæreticis, qui in hypocrisi nuptias damnandas docebant, consuluerunt Apostolum litteris, an liceret nubere, an uxorem remittere. Tunc præcepit Apostolus non debere uxorem a viro recedere: cum habuerit occasionem dicendi, si scisset sic docendum,non licere nubere; quomodo quod sibi non sit traditum, docere se non posse ostendit. Quis autem discipulorum doceret quod a magistro traditum non est? Vel quis non audiat prædicantem: Volo adolescentulas nubere, filios procreare (I Tim. v, 14)? Sed forte dicatur: Si licet et bonum est nubere, cur sacerdotibus non licet uxores habere? id est, ut ordinatis jam non liceat convenire ? Quis nesciat unumquodque suam legem habere? Est enim quod omnino generaliter omnibus non liceat: est item quod aliis licet, et aliis non licet et est quod aliquando licet, et aliquando non licet. Fornicari omnibus semper non licet: negotiari vero aliquando licet, aliquando non licet Antequam enim ecclesiasticus quis sit, licet ei negotiari facto jam non licet. Et Christiano cum uxore sua convenire aliquando

licet, aliquando vero non licet. Propter dies enim processionis aliquando non licet convenire; quia etiam a licitis abstinendum est, ut facilius impetrari possit quod postulatur. Unde Apostolus,ex consensu ait abstinendum ad tempus, ut vacetur orationi (I Cor. vii, 5). Nam secundum Legem in jejunio cædi et jurgari non licet, postea licet: quia major reverentia debetur Dei causis. Numquid omne quod ante cæteros licet, ante imperatorem licet ? Quanto magis in Dei causis ? Ac per hoc antistitem ejus puriorem cæteris esse oportet: ipsius enim personam habere videtur, est enim vicarius ejus: ut quod cæ teris licet, illi non liceat ; quia necesse habeat quotidie Christi vicem agere, aut orare pro populo, aut auferre, aut tingere. Et non solum huic concubitus non licet, verum etiam ministro ejus : quia ipse mundior debet esse, quia sancta sunt quæ ministrat. Nam sicut ad comparationem lucernæ tenebræ non tantum obscuræ, sed etiam sordidæ sunt, ad comparationem autem stellarum lucerna caligo est, ad solis vero comparationem stellæ nebu. losæ sunt, ad Dei autem claritatem sol nox est: ita et quæ ad nos licita et munda sunt, ad Dei autem dignitatem quasi illicita et immunda sunt; quanquam enim bona sunt, Dei tamen persone non competunt. Numquid non tunica mediocris hominis, quamvis munda, imperatori tamen sordida el illicita est ? similiter et Saxonicia senatori ? Ac per hoc antistites Dei puriores esse debent quam cæteri, quia et Christi habent personam, et ministros Dei mundiores esse oportet. Nemo enim imperatori ministratnon accuratus ; igitur vestimentis claris et mundis induti ministrant: Deus autem quia natura clarissimus est, ministros ejus natura magis quam vestibus mundos esse oportet; cui laus et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

IN QUESTIONES VETERIS ET NOVI TESTAMENTI POST VULGATAS

ADMONITIO.

Habes præfixum superiori libro elenchum duplicem : unum quo illa præcedentium centum viginti septem Quæstionum exhibetur collectio, quæ ab Augustino Ratisponensi, ab Joanne Amerbachio et a Desiderio Erasmo fuit primum vulgata; alterum, qui collectionem non tantum disparem Quæstionum ordine, sed etiam earum numero auctiorem longe repræsentat. Hujus porro alterius collectionis exemplar cum e Victorina Bibliotheca adeptus fuisset Jacobus Haemer, curavit ut subsequentes hic Quæstiones, quas videlicet aut nondum vulgatas, aut certe aliis verbis tractatas esse animadvertebat, pro. dirent in lucem. Fecit vero ipse tres earum classes, quarum prima in editis inscribitur, Quæstionum ex Veteri Testamento pars secunda ; aliæ similiter, Quæstionum sive ex Novo Testamento, sive ex utroque mixtim, pars secunda dici solent : cum tamen Victorinus codex aliique inspecti a nobis Mss., in una et altera classe Quæstiones omnes, nec alia quam in excuso superius elencho cernitur, ratione et ordine digestas complectantur. Nihil nos in constituta per Haemeream, perque posteriores editiones jam confirmata distributione mutandum duximus: nisi quod aliquod inde Quæstiones transferre visum est in superiorem librum collectionis primo vulgatæ ; ut quæ de eodem argumento agunt, juxta se collocatis, quid inter illas intercedat varietatis primo conspectu deprehendas; tum etiam utra collectio in Mss. antiquior et sincerior sit, vel potius an utraque interpolatoris inepti manum referat, dijudicare possis. Cæterum de subsequenti opere idem quod de priore sentiri volunt Lovanienses Theologi: quod varia, inquiunt, contineat et Augustino indigna, et a veritate aliena.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »