Obrázky na stránke
PDF
ePub

TRIA

QUESTIO TERTI A.

DE NECESSITATE GRATIE.

RIA hic inquirimus; 1.o an gratia ad verum cognoscendum necessaria sit; 2.° an ad faciendum bonum; 3.o an ad perse verandum in ipso.

ARTICULUS PRIMUS.

An Gratia ad veri cognitionem necessaria sit?

VERUM aliud naturale, quod intrà naturæ ordinem conti

netur, et nullum dicit respectum ad Deum intuitivè videndum; aliud supernaturale; quod excedit naturæ ordinem, et ad çlaram Dei visionem ex se ordinatur. Utrumque illud verum, aut merè speculativum est, quod ad exercitium actionis moralis nihil conducit: aut practicum, quod ordinatur ad operationem in ordine morali. Sit

CONCLUSIO I. Potest homo lapsus certò cognoscere absque gratiâ quasdam veritates naturales etiam practicas.

Prob. 1. ex Rom. 1. ubi S. Paulus declarat Philosophos Gentiles ex creaturis ad Dei cognitionem devenisse, et in hoc esse inexcusabiles, quia cùm Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt; sed qui Deum noverant glorificandum, veritatem noverant maximè practicam.

2.o S. Aug. lib. 2. Conf. c. 4. n. 9. Furtum punit lex tua, Domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam nec ipsa. quidem delet iniquitas: atqui lex vitandi furti lex est practica. 3. Potest homo per naturæ vires illud cognoscere, quod ipsius intellectui proportionatum est: atqui quarumdam veritatum naturalium, etiam practicarum, cognitio.... Siquidem homo etiam post lapsum præditus est lumine naturali; quod non ità per peccatum originale vitiatum fuit, ut nulla remanserit ipsius perspicacia. Ità S. Thom.

Dixi, quasdam veritates: neque enim universas sibi relictus homo detegere potest; quod et nimis patet 1.o ex earum mul. titudine; 2.o ex brevitate vita; 3.o ex angusta admodùm mentis humanæ capacitate; 4.o ex infinitis penè impedimentis. Hine tritum illud: Vita brevis, ars longa, occasio præceps, experientia laboriosa, judicium difficile,

CONCLUSIO II. Sine interioris gratiæ auxilio, neque fides, neque illius initium haberi potest.

Prob. 1. ex Scripturis. I. Cor. 4. Quis te discernit? Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Hoc præcipuè testimonio, fatetur S. Aug. lib. de prædest. SS. cap. 3. se convictum fuisse, cùm anteà putaret fidem aut ejus initium non esse Dei donum, sed à nobis esse in nobis.

II. Corinth. 3. Non sumus sufficientes aliquid cogitare ex nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Quo ex loco sic Massilienses premit Aug. ibid. c. 2. « Nullus credit aliquid, nisi priùs cogitaverit esse credendum.... Ergo si non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis...., profectò non sumus idonei credere aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra quâ credere incipimus, ex Deo est. » Prob. 2.o ex Concilio Arausic. II. Can. 5. « Si quis sicut argumentum, ità etiam initium fidei, ipsumque credulitatis affectum.... non per gratiæ donum, id est, per inspirationem Spiritûs sancti.... sed naturaliter nobis inesse dicit, Apostolicis dogmatibus adversarius approbatur. » Idem definit Trident. Sess. 6. Can. 3.

Prob. 3.o Fides et ipsius initium, basis est et fundamentum totius salutis: atqui fundamentum salutis debet à gratia inchoari; alioquin homo prior Deo daret, contra istud Rom. 11. Quis prior dedit illi, et retribuetur ei?

Obj. 1. contra Concl. 2. Hæretici nonnullos fidei articulos credunt; v. g. Trinitatis et Incarnationis sine gratia: hæc quippè illorum fides cum errore conjungitur; ergo sine speciali gratiæ interioris adjutorio fides haberi potest. R. dist. Credunt fide humanâ, dubiâ, aut firmâ quidem, sed ex pertinaci animo ac prorsùs inutili ad salutem, C. fide divinâ, firmâ, ex motivo divinæ revelationis, seu, quemadmodum tradunt Concilia Araus. et Trident. ut oportet ad salutem; de qua fide hic duntaxat loquimur, N. Sicuti enim rectè advertit Bellarminus, ut actus fidei sit ut oportet ad salutem, requiritur 1,0 ut res certò credatur ex parte objecti: id est, tanquam à Deo revelata, 2.o ut firmiter credatur ex parte subjecti; id est, ut homo malit mori, quàm non credere. Porrò hæretici fidem neutro modo certam habent. Ad id enim duæ causæ infallibiles requiruntur; causa revelans articulos, et causa proponens articulos revelatos: hæretici autem, utpotè negantes infallibi lem Ecclesiæ autoritatem, non habent causam quæ revelationem certò proponat aut declaret.

Obj. 2.o Fidei nostræ articuli habent motiva quibus reddun

tur evidenter credibiles, juxtà id Psalm. 92. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis: atqui quod evidenter credibile est, sine gratia credi potest. R. dist. Res credibiles sine gratia credi possunt, fide humanâ, incertâ ac inutili ad salutem, C. fide divinâ, firmâ, et ex pio affectu subjiciendi se Deo revelanti, N. Is enim affectus, cùm Deum autorem gloriæ respiciat, supernaturalis est, proinque à gratia procedere debet. Prætereà cum evidentibus et extrinsecis motivis credibilitatis, fidei mysteria obscura semper in se remanent, adeoque mens humana superiori auxilio indiget ut assensum suum captivet in obsequium fidei,

ARTICULUS SECUNDUS.

De necessitate Gratiæ ad bonum operandum.

QUINQUE

UINQUE hîc expendi solent; 1.o an gratia ad bonum supernaturale operandum necessaria sit; 2.° an sine caritate propriè dictâ bonum aliquod morale fieri possit; 3.o an sine fide; 4.o an sine gratia actuali; 5.o quod bonum absque gratia ac tuali fieri possit.

5. I. An gratia ad opus bonum supernaturale necessaria sit.

Pelagiani, constanter negavêre necessitatem interioris_gratiæ, ut voluntas posset agere, et de facto ageret opera salutis

æternæ meritoria.

de

Jansenista contra Pelagianos docent hominem nunquam facto sine gratia operari; at cum iisdem sentiunt hominem sine ulla gratia, ex innata sibi libertate posse potentiâ ab actu sejunctâ quodcumque bonum opus in particulari agere.

Thomassinus docet caritatem habitualem independenter à gratia actuali conferre voluntati vires operi bono in ordine supernaturali perficiendo relativè proportionatas; unde juxtà ipsum, homo solâ instructus gratiâ habituali potest supernatu rale operari bonum. Sit

CONCLUSIO I. Homo lapsus sine gratiæ interioris auxilio nullum potest bonum ad salutem pertinens velle aut perficere.

Prob. 1. ex scripturis. Joan. 15. sic loquitur Christus : Sine me nihil potestis facere; II. Corinth. 3. Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis, sed sufficien tia nostra ex Deo est. Hæc et alia innumera testimonia urget S. Augustinus.

Prob. 2. ex Conciliis quibus confossa fuit Pelagiana hæresis. Talia fuêre duo Carthaginensia, Milevitanum, etc. Horum verba non exscribemus; id enim supervacaneum esset in re tam manifestâ.

Prob. 3. quia ut benè August. Ep. 177. Oratio est gratiæ testificatio. Atqui constat semper fusas fuisse orationes ut gratia impetretur.

CONCLUSIO II. Homo per solas naturæ vires non potest, etiam potentiâ ab actu sejunctâ, opus bonum supernaturale agere. Prob. 1. ex mox citatis Scripturæ textibus, qui omnes manifestè supponunt veram et physicam impotentiam in homine sine gratia ad bonum supernaturale; ergo.

Respondent Janseniani, quæstionem esse de potentia conjuncta cum actu, non verò de potentia ab actu sejuncta. Sed 1.o expositio hæc manifestam vim facit Scripturæ. Non aït Christus, sinè me nihil facitis; sed, sine me nihil potestis facere unde Concilia et SS. Patres gratiæ necessitatem commendant non solùm ut homo agat; sed ut reipsâ agere possit. Porrò in rebus præsertim dogmaticis, Scripturæ et Traditionis verba strictè sunt intelligenda, non ad nutum exponenda.

Prob. 2.o ex S. Aug. lib. de corr. et grat. c. 11. n. 32. Si autem hoc adjutorium, inquit, vel Angelo, vel homini, cùm primúm facti sunt, defuisset, quoniam non talis natura factă erat, ut sinè divino adjutorio posset manere si vellet, non utique sua culpá cecidissent ; adjutorium quippè defuisset sinè quo manere non possent, etc. Ex his sic arguo; Robustius erat et vegetius in Adamo liberum arbitrium ad bonum, quàm in nobis: atqui ex S. Aug. sinè gratia Adamus verè non potuisset bonum operari; unde nec sua culpâ cecidisset; ergo à fortiori idem dicendum in præsenti statu.

Neque hic solito effugio de potentia juncta cum actu. superest locus. Excusatio enim ut sit legitima, cujuslibet veræ ad oppositum potentiæ exclusionem importat : atqui teste S. Aug. excusabiles fuissent et absque suâ culpâ cecidissent Angelus et homo, si cùm primùm facti sunt, ipsis gratiæ auxilium defuisset; ergo.

Prob. 3.o Si homo lapsus veram ex libero arbitrio ad bonum supernaturale potentiam habeat, quâ non utendo peccet: idem homo verè potest esse sinè peccato veniali in hac vita absque auxilio Dei speciali: potest Deum tantâ intensione quantâ Beati in cœlo diligere: potest naturaliter agere aliquid supernaturale, id est, quod superat naturæ vires et exigentiam ; ac proinde vires habet ad agendum id ad quod vires non habet, etc. quæ omnia quàm sint absurda nemo non videt.

CONCLUSIO III. Homo justus, præter sanctificantem gratiam, indiget actuali voluntatis adjutorio ut bonum supernaturale operari valeat. Ità penè omnes contra Thomassinum.

Prob. 1. disertissimo S. Aug. textu, Lib. de nat. et grat. c. 26. Sicut oculus corporis etiam plenissimè sanus, nisi candore lucis adjutus non potest cernere, sic homo etiam justificatus, nisi æterná luce justitiæ divinitùs adjuvetur, rectè non potest vivere; ergo.

Prob. 2. Tum quia facultas etiam habitu instructa, operari non potest, nisi priùs, si quæ sit, tollatur difficultas : atqui in homine justo semper remanet difficultas ad bonum, seu ex tentationibus quæ frequentes ingruunt, seu ex concu piscentia et naturæ infirmitate; ergo. Tum quia Adamo innocenti et perfectissimâ gratiâ habituali instructo, necessarium fuit insuper auxilium actuale, quod quidem auxilium si ei defuisset, suâ culpâ non cecidisset, uti mox vidimus ; ergo à fortiori, homini lapso, etsi plenè justificato, necessarium est hujusmodi actuale auxilium.

Obj. 1. contra Concl. 1. In Scripturis sæpissimè indicatur primam hominis bonam voluntatem præire gratiæ. Sic Zachar. 1. Convertimini ad me, ait Dominus, et ego convertar ad vos. Proverb. 16. Hominis est præparare animam; ergo. R. hæc et alia hujusmodi Scripturæ testimonia gratiæ necessi tatem non excludere, sed liberam hominis sub gratia commen dare operationem ; quemadmodùm, cùm dicitur, Converte nos, Deus salutaris noster: Præparatur voluntas à Domino, gratia præveniens commendatur sine dispendio libertatis. Ità Aug. lib. de grat. et lib. arb. et Trid. Sess. 6. c. 5.

Obj. 2.o Nonnulli è Patribus tùm Græcis, tùm Latinis, sensisse videntur voluntates nostras à Deo non præveniri, sed Deum nostra subsequi desideria. Ita SS. Justinus Apol. 1. et 2. Irenæus lib. 4. Clemens Alex. lib. 1. Stromatum, Chrysost. Homil. 12. in Ep. ad Heb. etc. Hinc Semipelagianorum adver sus S. Aug. querimonia, quòd ab antiquis Patribus circa gratiam recessisset. R. hæc SS. Doctorum placita, facillimè catholicum in sensum posse adduci, si hoc unum præ oculis habuerimus, eos in hoc potissimùm laborasse, ut adversùs Marcionitas, Manichæos, et alias ejusmodi pestes, liberum hominis arbitrium vindicarent, illæsis nihilominus divinæ gratiæ juribus. Quo circà citatis in locis gratiam non negant præfati Patres, sed supponunt eam omnibus ità præsentem esse, ut quisque semper habeat in potestate inchoationem suæ salutis, cujus merito uberiora auxilia et incrementum fidei Deus

« PredošláPokračovať »