Obrázky na stránke
PDF
ePub

dum fidem catholicam credimus, quod accepta per baptismum gratiá, omnes baptisati, Christo àuxiliante, et cooperante, quæ ad salutem pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere: sed qui Christo auxiliante, possunt ac debent, quæ ad salutem pertinent, exequi, perseverare possunt. 3. Ex S. Aug. lib. de corrept. et grat. c. 7. v. 11. ubi de homine justo hæc hahet: In eo quod audieras et tenueras, in eo perseverares si velles. Non potuit S. Doctor clariùs exprimere gratiam verè sufficientem ad perseverandum concessam, etiam justo non perseveranti. Sed de his rursus quæst. seq.

II.

CONCLUSIO II. Gratia sufficiens justis ad perseverandum concessa, distinguitur à gratia sanctificante; non autem ab auxiliis actualibus et ordinariis quæ ipsis conferuntur ad præcepta quoties occurrunt observanda.

Prob. 1. pars, ex iis quibus suprà ostendimus hominem jus tum, præter sanctificantem gratiam indigere actuali voluntatis adjutorio ut bonum supernaturale operari valeat.

Prob. 2. pars: Hominem posse perseverare in justitia, nihil aliud est quàm hominem constanter posse observare mandata: atqui vi gratiæ actualis annexæ gratiæ sanctificanti potest jus tus constanter mandata observare dùm urgent.

Obj. Trid. Sess. 6. Can. 22. hæc habet: Si quis dixerit justificatum, vel sine speciali auxilio Dei in accepta justitia perseverare posse; vel cum eo non posse, anathema sit: atqui gratia actualis sufficiens cuilibet justo concessa urgente præcepto, dici non potest auxilium speciale. R. neg. min. auxilium de quo ibi loquitur Concilium, dicitur speciale, non quòd sit efficax, aut solis electis concedatur; sed quia distinguitur à gratia habituali, et speciatim datur justo ut observando mandata, possit constanter in accepta justitia perseverare. Est ergo speciale, oppositè ad gratiam habitualem, non autem ad gratias actuales superadditas gratiæ habituali.

Inst. Tam auxilium speciale hîc Can. 22. est adjutorium distinctum à gratiis actualibus, quàm speciale privilegium de quo Can. 23. sequenti, ubi de peccatis venialibus atqui ex dictis speciale privilegium justo necessarium ut possit singula venialia devitare, distinguitur ab auxiliis actualibus et ordinariis quæ solent conferri justis; ergo à pari. R. neg. maj. Ratio disparitatis est repetenda, 1. ex diversis nominibus: aliud est privilegium, aliud auxilium; 2.o ex subjecta materia; privilegium enim de quo Can. 23. soli B. Virgini concessum est: ergo non potest esse gratia actualis conjuncta gratiæ habituali: cùm illa concedatur omnibus justis. At verò speciale auxilium est ut justus perseverare possit, seu constanter obser

vare mandata; et id posse justum docet Trid. Synodus; 3.o Vega qui interfuit Concilio Trid. illiusque mentem noverat, Canonem 22. eo quo exposuimus modo, interpretatur.

Sunt qui nomine auxilii specialis intelligunt id quod propriè, et simpliciter appellatur perseverantiæ donum; auxilium scilicet efficax quo fit ut homo actualiter perseveret usque in finem: ii autem sic Canonem interpretantur ut velint, absque illo efficaci adjutorio justum perseverare non posse potentiâ junctâ cum actu, posse tamen sufficienter et in actu primo, seu potentiâ ab actu sejunctâ. Ita Sylvius, Estius, et Bossuet. Expositio hæc Conclusioni nostræ non obest,

CONCLUSIO III. Justi præter gratiam sanctificantem et auxilia actualia, indigent adhuc speciali auxilio Dei ad perseverandum usque in finem in actu secundo. At auxilium istud simpliciter mereri possunt.

Prob. 1. pars ex S. Aug. pluribus in locis, præsertim L. de corrept. et grat. c. 6. Negare non possumus, inquit, per severantiam in bono proficientem usque in finem, magnum

esse Dei munus.

Prob. 2. ut homo finaliter in bono perseveret, debet omni. bus carnis ac dæmonum tentationibus quæ instante morte gra: viùs premunt, resistere, vel iis tentationibus carere : atqui sinè speciali Dei auxilio id non potest: sive externo, quo pec candi omnis removeatur occasio: sivè interno, quo prementi bus gravissimis tentationibus resistat; ergo.

Prob. 2. pars ex textibus proximè citandis.

Obj. 1.o Ñaturaliter fieri potest ut quis hoc vel illo tempore moriatur ; ergo mors in statu gratiæ, proindeque et ipsa perseverantia, non est speciale Dei donum. R. dist. ant. Natura liter fit ut quis hoc vel illo tempore moriatur, simpliciter, C. ut quis moriatur in statu gratiæ, N. Sicut enim nasci ex fidelibus parentibus speciale Dei beneficium est, quamvis nasci præcisè sit à natura: ità etiam ex hac vita eripi in statu gratiæ singulare Dei beneficium est, etsi mors homini naturalis sit; posset enim Deus permittere ut in iis justus moreretur circum. stantiis in quibus à justitia excidisset. Ità Aug. lib. de dono

pers. cap. 9.

Obj. 2. Ši donum perseverantiæ speciale sit, in culpa non erit justus qui non perseverat, quia speciale perseverantiæ donum non accepit. R. neg. sequelam: sola hominis justi culpa est quòd speciale perseverantiæ donum non accipiat; Hoc Dei donum, ait Aug. lib. de dono persev. cap. 6. suppliciter reri potest. Et cap. 7. Poterat, inquit, nobis et non orantibus dari; sed oratione nostra nos voluit admoneri, à quo accipia

eme

mus hæc beneficia. Idem tradit Trident. Sess. 6. c. 13. Deus enim, nisi ipsi illius gratiæ defuerint, sicut cœpit opus bonum, ità perficiet operans velle et perficere. Oportet ergo ut quisque tam assiduo bonorum operum exercitio, quàm jugi oratione, magnum finalis perseverantiæ donum à Deo obtineat: quibus si desit, ipse sibi imputet.

CIRCA

[merged small][merged small][ocr errors]

gratiam sufficientem tria expendemus, 1.° quæ sit illius natura; 2.o an existat in statu naturæ lapsæ; 3.o an omnibus concedatur.

LUTHERUS

ARTICULUS PRIMU S.

De natura Gratiae sufficientis.

UTHERUS et Çalvinus, eorumque rigidiores assecla, gratiam sufficientem ità respuunt, ut in homine lapso solam agnoscant gratiam cui reluctari homo non possit. Ab ea Novatorum opinione, re minùs, quàm verbis discrepat Jansenius, cui si fides Augustinus omnem omnino gratiam purè sufficientem abstulit. Longè alia mens est Catholicorum, qui tamen pro more varias in partes scinduntur.

1. Enim Thomista gratiam sufficientem eam vocant, cum quâ potest homo hic et nunc benè operari; nunquam tamen benè operabitur, nisi novum ex parte Dei accesserit efficax ac physicè præmovens auxilium.

2. Augustiniani idem sentiunt ac Thomista, hoc excepto quod gratiam à seipsa moraliter efficacem in locum præmotionis physicæ admittant.

3. Non pauci in eo gratiæ sufficientis naturam constituunt, quòd nonnunquam in facilibus effectum suum consequatur; ad ardua verò pietatis opera requiratur gratia per se efficax. Ità præ cæteris Card. Norisius. Unde hujuscè sententiæ autores in difficilibus consentiunt Thomistis et Augustinianis, in fâcilibus autem Molinistis aut Congruistis.

4.o Suarez, cùm gratiæ efficaciam desumat à congruitate, gratiam sufficientem appellat eam quæ congrua non est, seu Contemperata variis personæ, loci et temporis circumstantiis,

et ideò nusquam suum obtinet effectum, tametsi expeditam ad benè operandum conferat potestatem.

5. Molina censet gratiam sufficientem eam esse, quâ homo ad arbitrii sui nutum absque ullo uberiori auxilio utitur vel non utitur. His de opinionibus mentem aperiemus paulò pòst; nunc determinandum Ecclesiæ dogma, quod ut fiat,

Not. 1. duplicem esse potentiam in systemate Jansenii; absolutam videlicet, quæ competit gratiæ spectatâ naturâ, et præcisis subjecti cui conceditur circumstantiis, maximè verò gradibus titillantis hîc concupiscentiæ; et relativam, quæ competit gratiæ, habito respectu ad circumstantias, et prementem hic et nunc concupiscentiam.

Not. 2.° potentiam relativam vel proximam esse, vel remotam. Proxima seu immediata, ea per quam immediatè possumus, v. g. tentationem superare: remota verò, per quam id possumus mediante alio, putà oratione, cujus gratia hîc et nunc adessse supponitur. Sit

CONCLUSIO, Nomine gratiæ sufficientis, ea ex fide Ecclesiæ est intelligenda, quæ veram, expeditam ac relativam ad prementem hic et nunc tentationem et concupiscentiæ gradum confert ad opus bonum potentiam saltèm mediatam.

Prob. 1. generatim iis omnibus testimoniis, quibus infrà gratiæ sufficientis existentiam adstruemus: hæc enim omnia, ut planum erit, ex æquo demonstrant, dari gratiam interiorem quæ ex culpabili voluntatis resistentiâ suo privatur effectu; et gratiam hanc veram ac relativam potentiam voluntati conferre.

Prob. 2.o Damnata est ut hæretica in sensu Jansenii, prima hæc ejus propositio: Aliqua Dei præcepta, etc. ut suo loco vidimus: atqui in justis volentibus, de quibus loquitur hæc Propositio, ultrò agnoscit Jansenius, vi gratiæ parvæ, poten tiam absolutam, solamque negat relativam : ut liquet ex contextu propositionis, aliisque Yprensis textibus, et constanti Jansenianorum assertione; ergo.

Idem evincit censura secundæ Propositionis: Interiori gratiæ in statu naturæ lapsæ nunquam resistitur. Et hæc enim, ut ceteræ, damnata est in sensu Jansenii: porrò non negavit Yprensis gratiam parvam privari effectu quem potest habere absolutè, sed duntaxat illo quem potest habere hîc et nunc relativè ad majorem actualem concupiscentiam; ergo.

prob. 3. Omnes ad unum Catholici libentissimè subscribunt palmari huic doctoris Angelici principio: Minima gratia potest resistere cuilibet concupiscentiæ, et vitare omne peccatum: atqui hinc invictè adstruitur relativa gratiæ sufficientis potentia. Nam potentia quæ competit gratiæ, etiam habito respectu

prementis hîc et nunc cupiditatis, est potentia verè relativa : atqui minima gratia, ac proindè gratia sufficiens, confert hujusmodi potentiam; ergo,

Obj. 1. id S. Aug. lib. de grat. et lib. arb. c. 17. Qui vult facere Dei mandatum et non potest, jam quidem habet voluntatem bonam, sed adhuc parvam et invalidam: poterit autem cùm magnam habuerit et robustam. Et lib. 8. Conf. c. 5. interiorem animi luctam quam initio conversionis expertus fuerat describens, sic habet: Voluntas nova quæ mihi esse cœperat... nondùm erat idonea ad superandam priorem vetustate roboratam; atqui ubi est voluntas invalida, nondumque ad supe randam malam voluntatem idonea, ibi non sunt vires relativè pares. R. dist. min. Ibi est voluntas invalida tam remotè quàm proximè, C. proximè tantùm, N. Porrò poterat Aug. à Deo uberiorem postulare gratiam: Hoc restat in ista mortali vita libero arbitrio, inquit, lib. 1. ad Simplic. q. 1. non ut impleat homo justitiam cùm voluerit, sed ut se supplici pietate convertat ad eum cujus dono eam possit implere.

Obj. 2. Si gratia sufficiens dat vires relative proportionatas vincendæ concupiscentiæ, jam in quodam æquilibrio constituitur voluntas, ità ut libratis hinc et indè tùm gratiæ, tùm concupiscentiæ viribus, in neutram partem magis inclinetur. Undè sequitur, eò majorem debere esse gratiam, quò magis animus erit induratus; et vice versâ, eò debiliorem quò sanctior erit ac justior. Ratio est ; quia aliàs destruetur æquilibrium libertatis: atqui isthæc omnia tam absurda sunt et insulsa, ut nihil magis; ergo.

R. 1. nimirùm videri quòd Jansenistæ æquilibrii doctrinam, quæ tota ipsorum est, nobis obtrudant. Vel enim apud eos gratia supponitur superior cupiditate actuali oppositâ, vel inferior, vel æqualis. Si superior, necessariò vincet: si inferior, necessariò vincetur si æqualis, in medio, ut loquitur Yprensis, id est, in æquilibrio remanebit, Unde sequitur, gratiam induratis, ut convertantur, eò majorem concedi debere, quò major est et ardentior illorum cupiditas, ac proindè longè perfectiorem gratiâ quâ donantur justi ut mandata observent. Contra verò nihil à Conclusione nostrâ magis alienum est, quàm fictitia hæc graduum æqualitas necessaria gratiam inter et concupiscentiam cùm juxtà nos, ut et juxta D. Thom. minima gratia possit resistere cuilibet concupiscentiæ et vitare onine peccatum mortale.

:

Verùm ut ista quam perpetuò proponunt adversarii difficul. tas solidè solvatur; triplex distinguendum æquilibrii genus, scilicet, inclinationis, virium et potentiæ seu electionis.

« PredošláPokračovať »