Obrázky na stránke
PDF
ePub

dari aliam imperfectam ex qua aliquid boni fieri possit, quod ad salutem mediatè disponat, manifestè probat exemplum Cornelii Act. 7. de quo sic August. ibid. Cornelii acceptæ fuerunt eleëmosynæ et exauditæ orationes antequam credidisset in Christum : NEC TAMEN SINE ALIQUA FIDE DONABAT

ET ORABAT.

[ocr errors]

Obj. 3. Positâ nostrà sententiâ facilè explicatur cur ex Infidelibus alii ad fidem perveniant, alii non; id quippè peti poterit ex gratia sufficiente, cui alii consentiunt, alii verò reluctantur: atqui tamen S. Aug. lib. de spiritu et lit. c. 34. hane in rem exclamat cum Apostolo, O altitudo! ergo. R. neg. maj. namque generalis illa gratia cunctis infidelibus concessa, sufficit quidem ut ostendatur reprobos suâ culpâ perire, non verò ut explicetur: 1.o cur è duobus æqualiter gratiæ reluctantibus, unus per summam misericordiam Evangelii luce collustretur, alter verò per justitiam relinquatur; 2.° cur è duobus generali gratiæ perindè consentientibus, illi ità suadeatur ut persuadetur, illi autem non ità; duo tantum cum S. Aug. responderi possunt: O altitudo divitiarum! et, Numquid iniquitas apud Deum?

Obj. 4. Si daretur Infidelibus qui de Christo nihil audie runt, gratia sufficiens ad credendum, infidelitas negativa, seu absentia fidei in ipsis esset voluntaria saltèm indirectè nempè in libera violatione legis naturalis; adeòque foret peccatum illis imputabile: atqui tamen doctrina hæc damnata est propos. 68. inter Baïanas; ergo. R. neg. sequel. maj. namque ut effectus censeatur voluntarius, non sufficit ut sequatur ex aliquo etiam liberè volito, sed insuper requiritur ut cognosci possit ex illo consequi: aliás effectus ille non erit voluntarius, ut connexus cum alio, seu ex eo consequens.

§. IV. An infantibus sufficienter providerit Deus de remedio salutis.

Constat Deum de sufficienti ad salutem medio providisse parvulis, qui ex parentum aut aliorum incuriâ sine Baptismo decedunt. Medicus enim quantùm de se censetur ægroto sufficienter providisse de remedio et applicatione illius, qui non solùm pharmacum præparavit, sed et ministris commisit ut illud ad ægrotum deferant, licèt ex istorum negligentiâ non possit ægrotus pharmacum illud sumere ac sanari: undè Autor Operis de vocat. gentium, lib. 2. cap. 23. Non irreligiosè arbitror credi,.... quod isti paucorum dierum homines ad illam pertineant gratiæ partem, quæ semper universis impensa

est nationibus, quá utique si bene uterentur eorum parentes, etiam ipsi per eosdem juvarentur. Præsens itaque difficultas de iis duntaxat movetur infantibus, qui priùs pereunt, quàm possit illis quâcumque humanà diligentiâ baptismus conferri; de his autem duæ sunt opiniones. Prima negat Deum iis suffi. cienter providisse: ità præcipuè Vasquez. Secunda docet Deum ex parte suâ sincerè voluisse istis etiam infantibus salutem æternam, iisque de medio necessario quantùm in ipso est providisse. Ità Suarez, Isambert, aliique communiter. Sit.

CONCLUSIO. His etiam parvulis, quibus per baptismum succurri non potuit, sufficienter Deus providit de applicatione remedii ad salutem necessarii.

Prob. 1.° Deus vult sincerè hos ipsos infantes salvos fieri. Numquid enim, inquit Aug. L. 4. contra Julian. c. 8. Parvuli homines non sunt, ut non pertineant ad id quod dictum est, Omnes homines vult salvos fieri: Christus etiam pro iisdem infantibus mortuus est, utì declarat Apost. II. Cor. 5. his ver bis: Omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus: sicut enim prima propositionis pars, omnes mortui sunt, ad omnes parvulos extendi debet; ità et teste Aug. (L. 2. de nup. etc. c. 33.) secunda, pro omnibus mortuus est Christus: Atqui nec sincera Dei voluntas erga parvulorum salutem concipi potest, nec mors Christi ad illos pertinere intelligitur, nisi de salutis medio ipsis applicando sufficienter provisum fuerit. Qui enim vult alteri finem, si prudenter agat, præparat ei media necessaria ad illum finem, et providet ut ipsi applicen tur: atqui baptismus medium est parvulis absolutè necessarium ad salutem; ergo.

Prob. 1. Ut Deus censeatur hujusmodi parvulis sufficienter providisse, necesse non est ut hujuscè applicationem voluerit omni modo possibili; id enim pertinet ad voluntatem absolutam; sed satis est 1. ut pro illis instituerit ac præparaverit media ad salutem sufficientissima; 2.° ut quantum in se est media illa ipsis sincere offerat, atque iis conferri velit per causas secundas; 3. ut nullâ peculiari ac directâ voluntate impedierit applicationem ejusmodi mediorum; 4. ut quatenus provisor generalis præscriptam causarum naturalium seriem immutare non teneatur, etiamsi prævideat eam fore impedi mento multis parvulis ad salutem; denique, ut istam causarum dispositionem ex qua secutura est parvulorum mors absque baptismo, possit velle, non quidem directè quatenus est impeditiva salutis; sed secundùm se simpliciter, eamque ordi, nando ad altiores quosdam fines suæ providentia. Atqui omnia hæc occurrunt in casu præsenti de parvulis quibus baptisma

applicari nequit: 1. ex infinita caritate Christus pro illis mortuus est, et pro illis Baptismum instituit; 2.o remedium illud ipsis sincere offert, iisque quantùm in ipso est per causas secundas, prout capaces sunt, conferri vult, huncque in finem ministros instituit; 3.o nullum ex parte suâ ponit impedimentum applicationi Baptismatis, imò offert quantùm in se est concursum ad ejusmodi applicationem ex parte suâ necessarium; 4.0 tanquam provisor generalis, cujus est bono potissimùm uni. versali prospicere, hanc rerum seriem, quam prævidet saluti parvulorum obstituram permittit, nè anteà institutus perturbetur causarum naturalium ordo; 5.° denique ista causarum secundarum dispositio, quatenùs ex ipsâ sequitur, ut sine Baptismo intereant infantes; non est à Dei voluntate directâ: quasi prior fuerit in Deo voluntas negandi remedia parvulis, et ad hunc finem causas naturales disposuerit, sed est à voluntate Dei merè permissivâ, quatenùs nimirùm jam constitutam causarum naturalium seriem, ut provisor et causa universalis immutare, nec voluit nec debuit; ergo nihil obstat quominùs dicatur Deum sufficienter providisse parvulis istis. Et verò Rex censeretur quantùm est de se sufficienter providisse, de mediis, et mediorum applicatione ad redimendos captivos in exteris regionibus detentos, qui congruam ad eorum redemptionem subministraret pecuniæ summam, eamque viris probis committeret ad illos captivos perferendam ; quanquam interim contingeret pecuniæ illius latores spoliari vel ab hostibus, vel etiam à militibus quos Rex ille circà regni limites constituisset, ad arcendos hostes, aut ad alios fines communi totius regni bono utiles; ergo à pari.

Obj. 1.o ex S. Aug. lib. de dono persever. c. 12. n. 31. Plerumque festinantibus parentibus, et paratis ministris ut Baptismus parvulo detur,DEO tamen NOLENTE, non datur, qui eum paululum in hac vita non tenuit at daretur; ergo. R. dist. Deo nolente, voluntate absolutâ, et consequente naturalem causarum secundarum dispositionem, C. voluntate antecedente, nempè si id pateretur naturæ dispositio, atque concurreret ministrorum diligentia, N.

Inst. Aug. ibid. et alibi sæpè, ad inscrutabilia Dei judicia recurrit, cur potiùs uni parvulo quàm alteri conferatur Baptismus, atqui in nostra sententia facilè istius rei reddi potest ratio: nimirùm, iste baptisatus est, quia non est impeditus à causis naturalibus; ille verò non est baptisatus quia obstiterunt causæ naturales; ergo. R. dist. maj. revocat ad inscrutabilia Dei judicia, aliquandò et quantùm ad causas particulares quas Deus occultâ providentiâ in aliquorum favorem disponit, Tom. VII.

13

non autem aliorum, C. semper et quantùm ad generaliorem rationem, N. Undè hæc S. Doctoris loquendi ratio ostendit quidem nonnullorum saluti specialiter provisum fuisse, sed non probat omnibus non fuisse sufficienter provisum, ut me dium salutis applicari posset.

Obj. 2.o Ex S. Prospero in Resp. ad 4. objectionem Vincentianam, insanum omnino est dicere, voluntatem Dei ex Dei voluntate non fieri. Atqui istud absurdum sequitur in nostra sententia. In hac enim Deus quantùm est de se vult parvulis applicari Baptismum, et ejusmodi applicatio impeditur à causis naturalibus, quarum dispositio utique est à Dei voluntate; ergo. R. dist. maj. Insanum est dicere voluntatem Dei non fieri ex Dei voluntate directâ, C. ex voluntate Dei permissiva, quæ non impedit activitatem causarum naturalium propter generalem suæ providentiæ administrationem, N.

Inst. 1. Ea causarum naturalium dispositio ex qua fit ut infans priùs moriatur quàm possit illi applicari Baptismus, est à Dei voluntate non solùm permissivâ, sed etiam directâ, siquidem omnia quæ in mundo contingunt, excepto peccato, Deus positivè vult et ordinat; ergo. R. dist. ant. Si ejusmodi dispositio consideretur secundûm se simpliciter, C. si spectetur quatenùs impeditiva salutis, N. Sic enim spectata, semper est ex permissione divinâ tantùm, non autem ex directa ordiną. tione. Ejusmodi autem permissio supponit in Deo præscien tiam, et addit voluntatem non tollendi illud impedimentum, sed ordinat illud ad altiores quosdam fines suæ providentiæ cognitos.

Inst. 2. Provisor non censetur sufficienter providisse ei cu. jus curam gerit, quandò malum ipsi impendens non avertit, cùm illud repellere posset: atqui Deus avertere potest, etc. R, dist. maj. Si sit provisor particularis et ad speciale bonum unius dumtaxat ordinatus, C. si sit provisor generalis et commune bonum spectans, N. Cùm enim provisori generali cura sit omnium rerum, ità singulis providere debet, ut ceterarum ordinatæ dispositioni non præjudicet: non potest autem singu lis mala impendentia propulsare, sinè præjudicio dispositionis factæ in aliis rebus: v. g. non potest Deus illas prohibere causas quæ puero in visceribus maternis delitescenti necem afferunt, quin præjudicium aliquod earum naturæ inferat, et constitutum à se ordinem perturbet.

QUÆSTIO QUINT A.

DE GRATIA EFFICACI.

CIRCA AIRCA Gratiam efficacem, eam nimirum quæ certò et infallibiliter consensum voluntatis elicit, tria hic expendenda veniunt: 1.o quid de ea tenendum præscribat fides; 2.o quid de ea liberè teneant Scholastici; 3. quæ horum opinio aliis sit præferenda.

ARTICULUS PRIMU S.

Dogma catholicum de Gratia efficaci.

CONCLUSIO I. Admittenda est gratia efficax quæ certò et infallibiliter dat velle et operari.

Prob. 1. ex Apost. Philipp. 2. Deus est qui operatur in nobis velle et perficere; 2.o ex Aug. lib. de prædest. SS. c. 8. n. 13. ubi sic: Hæc gratia à nullo duro corde respuitur: ideò quippè tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur. Quæ verba de una gratia efficaci intelligi possunt; 3. ex precibus Ecclesiæ, quæ Deum orat ut etiam rebelles compellat propitius voluntates; 4.o quia Ens supremum, supremam habet et omnipotentissimam humanorum cordium quò voluerit inclinandorum potestatem: atqui ea sic inclinat ope gratiæ efficacis, ergo. Sed de his rursùs infrà.

CONCLUSIO II. Gratia quantumvis efficax nullam voluntati necessitatem imprimit, nequidem mutabilem et relativam. Est de fide.

[ocr errors]

Prob. 1. ex Scripturis. Eccli. 31. Potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit, ideò stabilita sunt bona illius in Domino: sed qui per Dei gratiam ità abstinuit à malis, ut posset ab iis non abstinere activam habuit voluntatis indifferentiam, ac proinde ab omni necessitate immunis fuit, I. Corinth. 15. Gratia ejus in me vacua non fuit, sed abun dantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum: atqui liberam voluntatis cooperationem indicant verba hæc, gratia Dei mecum: nam longè aliter loquitur Apostolus de indeliberatis concupiscentiæ motibus quos impedire non poterat; Rom. 7. Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.

« PredošláPokračovať »