Obrázky na stránke
PDF
ePub

inspiratur hoc et præbetur gratia Dei, non nutu nostro et industria aut operum meritis comparatur; ergo.

Confirm. ex eodem Aug. Hom. 23. inter 5o. ubi Deum sic loquentem inducit: n. 6. Adulter non fuisti in illa tua vita præterita plena ignorantia, nondùm illuminatus, nondum bonum malumque discernens.... Hoc dicit tibi Deus tuus, Regebam te mihi, servabam te mihi. Ut adulterium non commit teres: suasor defuit: ut suasor deesset ego feci. Locus et tempus defuit; et ut hæc deessent ego feci. Affuit suasor, non defuit locus, non defuit tempus: ut non consentires ego terrui. Ag nosce ergo gratiam ejus, cui debes et quod non admisisti. Unde sic 1. Loci et temporis opportunitas, suasoris ad crimen invitantis consilia, non sunt circumstantiæ divinæ gratiæ in bonum moventi congruæ: atqui tamen gratia tunc fuit efficax; ergo. 2.o Gratia congrua ea est quæ eo momento et in iis cir cumstantiis datur, in quibus absunt impedimenta obstantia nè suum sortiatur effectum, uti docet Vasquez 1. p. disp. 98. sed in dicto casu aderant impedimenta, scilicet tempus, locus, occasio, suasor; ergo.

CONCLUSIO III. Gratia efficacia reponenda non est in multi tudine, varietate et conspiratione plurium auxiliorum.

Prob. 1. In hac opinione, nullum datur singulare gratia auxilium certò efficax : omnis quippè ejus virtus infallibilis oritur ex conjunctione quam habet cum aliis auxiliis: atqui in doctrina S. Aug. certum est dari aliquod singulare gratiæ auxilium infallibiliter efficax; idque unanimi consensu tradunt Theologi.

2. In eodem systemate impossibilis videtur instantanea pec catoris obdurati conversio: neque comprehendi potest, qui fieri possit ut Deus accumulatis gratiis conversionem peccatoris certò operetur, si nulla possit assignari gratia in particulari quæ suo quandoque non frustretur effectu; uno verbo vel Deus unicâ gratià potest cor peccatoris certò flectere, vel rectè negari potest aggregatione gratiarum peccatorem certò converti. CONCLUSIO IV. Infallibilis efficacia gratiæ unicè et adæquatè repetenda non est ex interna suavitate ac victrice ejus delectatione. Prob. Ut gratiæ efficacitas non unicè repetatur à delectatione victrici, sufficit ut gratia non semper alliciat suavitate, sed identidem mentes sancto terrore ad bonum determinet: atqui rem sic se habere constat, tùm experientiâ, tùm ex dictis suprà, et inferiùs dicendis.

CONCLUSIO V. Efficacia gratiæ non est repetenda ex præmotione physicâ ad sensum Thomistarum.

Probant plures, 1.o quia gratia physicè præmovens, ægrè

admodùm cum libertate cohærere videtur. Quod enim antecedit omnem prorsùs voluntatis determinationem; quodque cum ipsius volitione connexionem habet metaphysicè certam, illud eo ipso videtur destruere libertatem: atqui gratia physicè præ movens ad singulos pietatis actus est hujusmodi: 1.o determi nationem voluntatis antecedit, eam enim infert ac physicè efficit: 2. metaphysicam habet cum eadem determinatione connexionem ; in ipsa enim, seu potiùs id decreto danda hujusmodi præmotionis fundatur scientia divina metaphysicè çerta; ergo.

Equidem, inquiunt Thomiste, causa perfectissima debet effectum producere eo modo quo vult: sed quæstio est, nùm istud possit ope cujuslibet instrumenti etiam directè oppositi huic modo secundùm quem vult effectum elicere: porrò præ motio physica sensu exposito videtur esse instrumentum directè adversum modo agendi libero; ergo. Etsi igitur posito Thomis tarum principio salvetur libertas, nihilominùs tamen princi pium ipsum remanet non satis intelligibile.

Prob. 2.o Ex S. Aug. magnum est discrimen inter gratiam utriusqne statûs; cùm hæc in statu innocentiæ fuerit auxilium sine quo, etc. atqui in systemate Thomistico, secundùm quod gratia physicè præmovens in omni statu necessaria est, corruit discrimen illud; ergo

Prob. 3.o ex celebri textu Matth. 11. 21. Væ tibi Corozaïn, etc. quod argumentum fusè expendimus in Tract. de Attri butis, q. 5. art. 3. p. 139.

CONCLUSIO VI. Gratia miris ac innumerabilibus modis ope ratur: quomodo autem operetur, certò definiri non potest. Prob. 1. pars, 1.o ex S. Aug. Lib. de corr. et gratiâ, c. 5. ubi sic: Quare isti sic, illi aliter, atque alii aliter, diversis et innumerabilibus modis vocenter ut reformentur, absit ut dicamus judicium luti esse debere, sed figuli Idem declarat lib. de prædest. SS. c. 20. ergo.

7.

Prob. 2.o ex S. Prospero, lib. contra Collat. c. ubi gra phicè depingens multiplices modos quibus Deus peccatores ad se vocat, Trahit timor, inquit, principium enim sapientiæ timor Domini. Trahit lætitia; quoniam lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi. Trahit desiderium; quoniam concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Trahunt delectationes; quàm dulcia faucibus meis eloquia tua! Et quis perspicere aut enar rare possit per quos affectus visitatio Dei animum ducat hu manum? ubi multiformem esse Dei suasionem clarè significat S. Doctor.

Prob. 2. pars: efficacitas gratiæ hactenùs repetita est vel à

consensu voluntatis, vel à decretis prædeterminantibus, etc. atqui varia hæc systemata, etsi omnia penè gravibus fulciuntur momentis, tot tamen tantisque difficultatibus patent, ut in his pedem certò figere nemo possit; ergo satius est cum Psalte Regio exclamare, Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam; quàm æternis minorem consiliis animum fatigare.

Saltèm, inquies, plus ad verum accedunt, qui gratiam pro arduis intrinsecè efficacem in facilibus verò tantùm versatilem admittunt. R. sic equidem elevari difficultates nonnullas; cùm enim in eo systemate admittatur gratia ex se et ab intrinseco efficax, optimè intelligitur humanorum cordium quo voluerit, ubi voluerit, quomodò voluerit inclinandorum omnipotentissima Dei potestas, quod in Molinæ systemate vix potest explicari: cùm autem additur gratiam illam efficacem non ad omnia pietatis opera, sed ad difficiliora dumtaxat necessariam esse, facilè concipitur (quod Thomistas et Augustinianos plurimum torquet) quomodò verè reus sit et inexcusabilis justus cùm primùm peccat; quia penès ipsum erat auxilium efficax advocare. Verùm his demptis recurrunt universæ non unius tantùm, sed gemini systematis difficultates.

Insistes: ergo opere pretium est ut argumenta quibus se tuentur Thomista et alii excutiamus.

R. id nobis necessum non esse, quia prædictas opiniones non rejicimus ut absolutè falsas; de hoc enim penès Deum aut Schola Duces judicium esse volumus; sed uti adeò difficiles, et ex difficultate incertas, ut nulla sit çuï mens inniti placidè possit.

QUESTIO SEXTA.

DE GRATIA HABITUALI.

Ex dictis q. 2. constat, gratiam habitualem, quæ et sancti

ficans seu justificans appellatur, esse supernaturale Dei donum animæ permanenter inhærens, per quod homo formaliter efficitur justus, Deo gratus, et divinæ consors naturæ. De nobiliori hâc gratiæ specie quædam inquiruntur. Unde

Quæres 1.o an gratia habitualis realiter distinguatur à caritate. Affimant cum Magistro suo Thomistæ: et id probant; 1. ex Scripturis, quæ de gratia et caritate tamquam de rebus distinctis loquuntur; II Cor. 13. Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis,..... 2.° ex Trid. Sess. 6. Can. 11. ubi sic:

Si quis dixerit hominem justificari.... exclusd gratia, et caritatè quæ in cordibus eorum per Spiritum sanctum diffundatur atque illis inhæreat, anathema sit; quo in loco, gratia à caritate distinguitur; 3.° quia caritas, utpotè virtus per se disponens ad operationes supernaturales et præstantissimas, debet supponere hominem in esse divino et supernaturali constitutum: atqui quod antecedenter ad caritatem, hominem in esse supernaturali constituit, nihil aliud esse potest quàm gratia sanctificans, per quam efficimur divinæ consortes naturæ; ergo.

Dices: Scriptura et Patres eosdem effectus gratiæ et caritati tribuunt; putà hominem per utramque justificari, filium Dei fieri, etc. ergo. R. eosdem effectus tribui gratiæ sanctificanti et caritati, propter necessariam utriusque connexionem, non quia eadem sit utriusque essentia. Sic Apostolus I. Corinth. 13, patientiæ, benignitatis, et aliarum virtutum effectus caritati tribuit, dicens: Caritas patiens est, benigna est, etc. atqui tamen caritas à patientia, benignitate, aliisque virtutibus reipsâ distinguitur; ergo.

Quæres 2.0 an, et quæ virtutes infundantur cum gratia habituali.

R. 1. cum Trid. Sess. 6. c. 7. In justificatione cum remissione peccatorem hæc omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur, fidem, spem ac caritatem.

R. 2.° infundi pariter omnes virtutes morales ordinis supernaturalis. Ità communiter Theologi post S. Th. 1. 2. q. 63. et 65. Idipsum docet Catechismus Rom. qui inter effectus Baptismi numerat nobilissimum omnium virtutum comitatum, quæ in anima simul cum gratia infunduntur. Et verò id experien tiâ compertum est, multi enim post conversionem, etsi gravibus tentationibus pulsati, mente tamen condelectantur legi Dei et ad divina piè se affectos sentiunt.

R. 3.o omnia etiam dona Spiritùs sancti infundi in justificatione. Ratio est, quia dùm justificatur homo, inseritur Christo tanquam membrum capiti, ut spiritu ejus vivat et regatur, juxtà id Rom. 8. Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus; justus ergo debet disponi ad excipiendas omnes motiones Spiritûs Sancti: disponitur autem ad ordinarias per habitus virtutum, ad extraordinarias verò per dona. Ità S. Th. 1, 2. q. 68. a. 2.

Quæres 3.o quinam sint gratiæ habitualis effectus. R. hós esse: 1. gratia sanctificans, omnia etiam gravissima peccata, quibus non minùs opponitur quàm lux tenebris, statim expellit ac delet. Psalm. 50. Omnes iniquitates meas dele; 2.o corda eorum in quibus diffunditur sic innovat, ut ex impiis efficiat

pios ac sanctos; juxtà illud I. Cor. 6. Et hæc fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis; 3.o per illam fiunt homines divinæ naturæ consortes, utî declarat S. Petrus II. Epist. cap. 1. 4.o per eandem homo efficitur filius Dei adoptivus, non denominatione extrinsecâ duntaxat et morali; sed quodam proprio sensu: Hinc I. Joan. 3. Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus; 5.o gratia sanctificans hominem constituit hæredem vitæ æternæ : Si filii, et hæredes, hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi, (Rom. 8.) hoc est, ejusdem gloriæ cum Christo - participes.

Inter insignes illos gratiæ habitualis effectus, duo sunt, justificatio scilicet et meritum, de quibus gravissimæ occurrunt controversiæ Orthodoxos inter et Hæreticos: Sit

QUESTIO SEPTI M A.

DE JUSTIFICATIONE ET MERITO.

De utroque effectu paucis agendum.

ARTICULUS PRIMUS.

De Justificatione.

De justificatione tria quæri solent : 1. quænam præviæ sint

ad ipsam dispositiones; 2.° quæ sit illius natura; 3.o quæ proprietates.

S. I. De dispositionibus ad Justificationem præviis.

Not. 1.o in adultis ad justificationem certò requiri quemdam fidei motum: ità Apost. Hebr. 11. Credere oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Verùm Orthodoxos inter et Sectarios acerrimè disputatur quæ et qualis sit illa fides ad justificationem necessaria. Ad cujus difficultatis elucidationem,

Not. 2.o Lutheranos et Calvinistas triplicem distinguere fidem, 1. historicam, quâ credimus vera esse quæcumque in sacris Codicibus narrantur; 2. miraculorum, quâ fiunt miracula; 3. promissionum, quâ creduntur divinæ promissiones de salute ac peccatorum remissione. Hæc porrò promissionum

:

« PredošláPokračovať »