Obrázky na stránke
PDF
ePub

prout nunc à pluribus propugnatur Theologis. Namque 1.0 asserunt hujus scientiæ patroni, ad ipsum etiam primum fidei et salutis initium gratiam voluntatis prævenientem absolutè necessariam esse; ità ut nec pius credulitatis affectus, nec alia bona opera futura prævideantur à Deo, nisi sub conditione gratiæ concedenda; 2.° negant consensum illum voluntatis prævisum sub conditione gratiæ, motivum esse conferendæ gratiæ; constat enim baptismi, vocationis aut conversionis gratiam denegari pluribus, quos tamen Deus prævidet huic gratiæ in his vel illis circumstantiis esse consensuros. Ratio à priori est, quia scientia media, juxta patronos ipsius, est causa directiva duntaxat decretorum Dei, non impulsiva: Nempè posito quòd Deus velit voluntate efficaci aliquem ad se convertere, videt per scientiam conditionatorum, an huic vel illi gratiæ sit consensurus, ex hypothesi quòd ei concedatur; atque ex decreto purè gratuito hanc illi gratiam decernit, cui videt ipsum in talibus circumstantiis consensurum; 3.o exindè sequitur, scientiam conditionatorum, juxta eosdem Theologos, non transire in absolutam, nisi mediante absoluto, efficaci et purè gratuito Dei decreto, quod quidem prima est ac præcipua futuritionis absolutè rerum causa.

Quæres 2. an Semipelagiani erraverint circa divinam prædestinationem. R. errasse illos, 1.o circa prædestinationem parvulorum, quos dicebant ad gloriam eligi propter merita nunquam futura, sed quæ fuissent posita, si diutiùs vixissent; 2.0 circa prædestinationem adultorum; quia asserebant Deum promiscuè ac conditionatè omnium hominum velle salutem, modò ipsi vellent credere, vel se ad fidem præparare per solas naturæ vires. His porrò erroribus non inficitur Theologorum doctrina, quæ prædestinationem ad gloriam ex prævisis meritis propugnat. Namque 1.o tanquam fide certum tenent, nulli gloriam æternam decerni, nisi propter merita quæ ex gratia profecta sint; 2.o respectu eorum omnium qui salvantur, specialem agnoscunt Dei prædilectionem ex qua ipsis merè gratuitò auxilia specialia decreta sint, quibus factum est ut salvarentur; 3.o Semipelagianum commentum circa parvulorum prædestinationem explodunt: quòd enim aliqui parvuli moriantur suscepto baptismate, ex sola Dei benignitate repetunt, quamvis existiment infantes illos efficaciter ad gloriam non elegi, nisi ex prævisa applicatione meritorum Christi, quæ fit per baptismum.

DISPUTATIO TERTI A.

DE PRÆDESTINATIANIS QUINTI SECULI.

PELAGIUS nimiùm extollens liberum arbitrium, gratiæ necessitatem negavit: Alii è contra gratiæ plus æquo tribuentes, libertatem arbitrii sustulerunt; et à prædestinatione sive ad bonum sive ad malum necessariò determinante, dicti sunt Prædestinatiani. An reipsà quædam extiterit hæresis Prædestinatiana, sæculo quinto, jam hic occurrit expendendum. Potior difficultas est de Monachis Adrumetinis, circa an. 424. et de Lucido quodam in Galliis Presbytero circa finem ejusdem seculi. Sit

CONCLUSIO I. Nulli fuerunt in Adrumetino Monasterio Prædestinatiani, sed Semipelagiani quidam quos S. Aug. docuit et correxit.

Antequam probetur Conclusio: adverte, anno circiter 424. occasione librorum S. August. præsertim verò epistolæ ejus ad Sixtum, in Adrumetino Africa Monasterio subortas esse rixas inter fratres: alii, inter quos Florus, Aug. doctrinæ adhærebant; alii asserebant, eam prout à Floro proponebatur, non posse absque libertatis dispendio propugnari; unde et Florum alii duo Monachi Felix et Cresconius apud S. August. accusarunt. Scripsit S. Doctor ad Valentinum Monasterii hujus Abbatem duos libros, unum de gratia et libero arbitrio, alterum de corrept. et grat. quibus dissidia omninò compescuit, Jam Conclusio

Prob. Ex August. L. 2. Retract. c. 66. exaratus est liber de grat. et lib. arb. adversùs eos qui ità defendunt liberum arbitrium, ut negent Dei gratiam; ac proinde non contra Prædestinatianos, sed potius contra quosdam Pelagianis erroribus tinctos: atqui ibidem declarat S. Doctor, se librum de grat. et libero arb. direxisse ad Monachos Adrumetinos; ergo nulli fuêre Prædestinatiani in Adrumetino Monasterio, sed tantùm quidam Pelagianâ aut Semipelagianâ fuligine tincti.

Et verò vel illi erant Prædestinatiani qui Floro resistebant, vel ipsemet Florus: atqui neutrum dici potest. Non primum, namque ii sunt quos commovit lectio Epistolæ ad Sixtum, quæ gratiam negat secundùm merita dari: ii sunt quos præmunit Š. Aug. contra errores Pelagii: ii tandem sunt qui Florum accusabant quasi liberum negaret arbitrium, atqui isthæc omnia apertè demonstrant ipsos non fuisse Prædestinatianos, sed

magis Pelagianos. Non 2. Etsi enim S. Aug. auditis solis Cresconio et Felice, qui ex simplicitate doctrinam Flori perversè exposuerant, de illius fide subdubitasse videatur lib. de grat. et lib. arb. Attamen ubi semel Florum audivit, illius fidem laudavit, ut constat ex lib. de correp. et grat. c. 1. « Hane fidem quæ sine dubio vera et prophetica et apostolica et Catholica fides est, etiam in fratre nostro Floro invenisse me gaudeo, undè hi potiùs corrigendi sunt... qui eum non intelligebant.

"

CONCLUSIO II. Prædestinatiana hæresis commentitia non est, ut placet Jansenio, sed verè in Galliis sub finem sæculi V. à Lucido Presbytero et aliis nonnullis obscuri nominis propugnata.

Prob. Ut realis dici possit hæresis aliqua, duo requiruntur et sufficiunt; 1.o ut sit perversum dogma contra fidem; 2.o ut sint aliqui hujus dogmatis assertores; atqui 1.o contra fidem pugnabant dogmata quæ Prædestinatianis attribuuntur. Hæc enim erant, quòd Deus absoluto decreto, omnem demeritorum prævisionem antecedente ac necessitante, quosdam homines ad damnationem æternam, et ad media ad ipsam conducentia, peccatum scilicet, positivè prædestinaret. Quòd vellet solos prædestinatos salvos fieri; Quòd pro iis solis Christus sanguinis sui pretium Deo Patri obtulisset; Quòd in præsenti statu liberum voluntatis arbitrium ex toto extinctum esset; Quòd Sacramenta nec peccatum iis dimitterent, nec gratiam conferrent, qui sunt ad mortem prædestinati: atqui hæc quàm nefaria sint, nemo non videt.

2.0 Extitisse aliquos qui eadem dogmata tanquam vera et S. Augustini doctrinæ consentanea propugnaverint; probatur tùm ex Epistola Fausti ad Lucidum, in qua præfatas quinque hæreses ipsi damnanda's proponit, quod ni faciat, ipsum ad Synodum mox futuram se delaturum comminatur: (T. 8. Bibl. PP. pag. 524) tùm ex libello emendationis Lucidi ad Episcopos Gallicanos, quo prava illa dogmata ejurat; tùm ex Synodis Arelatensi et Lugdunensi, circa an 475. ut versimilius videtur, celebratis, in quibus errores Lucidi fuêre damnati, et approbata Fausti ad Lucidum Epistola. Cùm itaque hîc habeamus accusatorem Faustum, Lucidum reum confitentem, et judices Episcopos in duobus Conciliis congregatos; quid desit ad evincendum aliquos fuisse Prædestinatiani erroris assertores? atque hinc ante Jansenium, Prædestinatianam hæ resim agnovêre Valdensis, Alvares, Alphonsius à Castro, Baronius, Binius, Bellarminus, et ipsemet. Petrus Aurelius tom. I. pag. 197.

Obj. 1. cum Mauguino aliisque Jansenii Apologistis: Çon

cilia Arelatense, et Lugdunense, aut ficta sunt; quia de iis solus inter veteres meminit Faustus Semipelagianorum coriphæus; aut Semipelagiana, quia Fausti Epistola, ipsiusque de grat. et lib. arb. libri, necnon et libellus Lucidi in iis Conciliis approbata, Pelagianis erroribus scatent; ergo. R. neg. ant. Quis enim, ait Card. Norisius, (L. 2. Hist. Pelag. c. 15.) de Fausto tantos dolos sibi persuadeat, qui coram universis Galliarum Episcopis tantorum mendaciorum architectum se sistere non extimuerit? Quo animo Leontio Metropolita doc-. tissimo imponere ausus fuisset, quasi de remotissimis Asia rebus perscriberet, non verò de iis quæ in duabus nobilissimis urbibus nudiùs tertiùs gesta fuerant? » Et verò licèt Faustus fuerit Semipelagianus quando suam de gestis in causa Lucidi conscripsit epistolam, non minùs ei credendum, quàm Eusebio, Ariano, et Socrati Novatiano, de quorum fide de factis historicis quæ palam nemine contradicente conscripsêre, nullus ambigit. Certè si, ut plaçet Mauguino, tota illa Historia à Fausto conficta fuisset, ejus hostes quos plurimos habuit, imprimis verò Joannes Maxentius Monachorum Scythia antesignanus, tam apertam fallaciam ei exprobare non omisissent. Quòd addunt Jansenii Apologistæ prædictas Synodos flatas ex Episcopis partim Semipelagianis, partim à Semipelagiano Fausto deceptis: gravissimam sine testibus, ac proinde frustra, injuriam doctissimis ac sapientibus Patribus inurit, » ut observat idem Norisius.

«< con

Obj. 2.o S. Prudentius Trecensis et Florus Lugdunensis in Scriptis contra Scotum Erigenam asserunt, se nec legisse, nec usquam audivisse, an extiterit hæresis Prædestinatiana. Ídem subindicat in Synodi Arausic. II. Can. 25. « Aliquos ad malum divinâ potestate prædestinatos esse, non solùm non credimus, sed etiam, SI SUNT, qui tamen malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus; » ergo. R. 1. in rebus facti potiùs habendam esse fidem autoribus coætaneis quales fuêre Faustus et Lucidus, qui ea narrant quorum erant oculati testes; quàm recentioribus, quales sunt Autores laudati qui nono sæculo floruêre; 2.° cùm hæresis Prædestinatiana brevi compressa sit, et à paucis ac ignobilibus viris propugnata, mirum videri non debet si nono sæculo nonnullis ignota fuerit.

Quod spectat ad Synodum Arausic. meritò dubitat an tempore quo celebrata fuit, id est an. 529. existerent Prædestinatiani: siquidem jam ab an. circiter 475. Lucidus errores suos deposuerat, nullusque post ipsum ante Gotescalcum eâdem hæresi infectus legitur,

DISPUTATIO QUARTA.

PRECIPUA

DE PREDESTINATIANIS NONI SÆCULI.

RECIPUA disputationis hujus materies Gotescalcus, Cœnobii Orbacensis in Diocesi Suessionensi Monachus. Is an. 848. è Monasterio, ubi erroris sui semina jam sparserat, in Italiam migravit, ibique errores suos apertiùs diffundere cœpit, à Nottingo Veronensi Episcopo detectus, per ipsum Rabano Archipræsuli Moguntino delatus fuit, qui an. 848. Moguntiæ Synodum habuit, ex omnibus ferè Germaniæ Episcopis. Adfuit Gotescalcus, obtulitque fidei professionem cum libello in quo Rabanum velut Semipelagianum traducebat. At convictus ipse, et hæreseos damnatus, ad Hincmarum Remen. Metropolitam suum remissus est; à quo iterum in Synodo Carisiacâ an. 849. 849tanquam hæreticus damnatus est, in ergastulo Monasterii Altilvillarensis reclusus, ubi Augustinum suî esse constanter clamitans, nullis Hincmari precibus flecti potuit; unde moriens communione, et post obitum Ecclesiasticâ sepulturâ privatus est. Malè quidem, si Jansenianis fides, benè verò si pluribus aliis. Sit

CONCLUSIO. Gotescalcus sopitam Prædestinatianorum hæresim sæculo nono exsuscitavit.

Prob. 1. ex Rabano in Epist. Synodicâ Concilii Moguntini ad Hincmarum, ubi de Gotescalco hæc leguntur: «Dicit quòd prædestinatio Dei sicut in bono sit, ità et in malo: et tales sint in hoc mundo quidam, qui propter prædestinationem Dei quæ eos cogat in mortem ire, non possint ab errore et peccato se corrigere; quasi eos Deus fecisset ab initio incorrigibiles esse, et pœnæ obnoxios in interitum ire. Hanc ergo opinionem nuper in Synodo apud Moguntiam habitâ ab eo (Gotescalco) audientes, et incorrigibilem eum reperientes... decrevimus eum cum perniciosâ suâ doctrinâ damnatum mittere ad vos, quatenùs eum recludatis. »

Prob. 2.o ex Synodo Carisiacâ I. an. 849. Eâ etiam in Synodo Gotescalcus inventus est hæreticus et incorrigibilis, atque idcircò virgis casus, ergastulo est reclusus. Ità summatim habet Synodica Concilii sententia. Idem liquet ex Synodo II. Carisiaca an. 853. et ex Amolonis Lugdun. Epistolâ ad Gotescalc. Obj. 1. Non potest meliùs Gotescalci sententia dignosci, quàm ex fidei confessionibus ab ipso editis: atqui in his Predestinatianorum errores nullatenùs docet; neque enim affirmat

« PredošláPokračovať »