Obrázky na stránke
PDF
ePub

plus progressa, hæret apud plurimos, prout apud veteres Philosophos hæsit. Dubitat enim aliquandiù, tametsi malè, annon summus ille Deus cultum creaturæ suæ dedignetur. Id cùm detexit, dubitat an quid immineat poenæ iis, qui neglecto Deo hærent in corporeis. Dubitat an post mortem plectatur reus diuturno, vel æterno cruciatu. Dubitat an hæc vel illa actio, fornicatio v. g. vel mollities, rectam rationem et in ipsà Deum offendat. Ergo sufficit ratio ut primaria quædam detegantur, potissimùm verò ut intelligatur revelationis necessitas; ast ad omnia non sufficit: et id liquet tum ex veterum Philosophorum exemplo; tum ex hujus temporis Deistarum agendi ratione. Hi enim dum rationem ad omnia satis esse prædicant, eandem sibi penè ad omnia inutilem esse demonstrant.

Inst. Deista quos tam violenter impetimus, ea penè omnia admittunt quæ Christiani, demptis fidei Mysteriis et pœnarum æternitate, quæ rationi impervia sunt. Ergo his ratio sufficit. R. dato indulgenter antecedente, neg. couseq. Deistæ enim quidquid boni habent, non à seipsis, sed ab Evangelio quod fastidiunt, deprompsêre; prout meliora sua Platonici hauserunt à Judæorum Scripturis ; quod et ex parte fecit Mahumetes. Jam verò quod olim Christiani didicêre: et postmodò à ratione impugnari non posse viderunt, id detectu facile et à se reipsâ detectum esse fingunt. Sic postquàm Christophorus Columbus America viam sibi patefecit. senserunt rudiores quique esse opus nullius omninò alex: Sic, aït Baillius, qui telescopii ope Satellites Jovis perspexit, idem se oculis solis præstiturum fuisse imaginatur. Ut ergo sentiant Deistæ quid possunt; interrogandi sunt an Platonem, Aristotelem, aliosque veteris ævi sapientes, mentis acie sibi superare videantur, annon. Si asserunt; ut tumidè, sic et imprudenter. Si negant: ut quid se Magistris suis superiores esse confidunt.

id

Obj. 3. Religio revelata qualem admisêre Judæi primùm, nunc autem admittunt Christiani, non solum Dei cultum sed et immensam legum arbitrariarum seriem importat. Atqui nec probamus, nec probare possumus, hujusmodi leges à Deo indici debuisse. Qui enim cultum suum præcipit; non præcipit quæ eidem cultui superflua sunt; ergo.

ན་

R. neg. min. Statim enim ut probamus, Deum hominibus legitimum sui ipsius cultum revelare debuisse (debuisse, inquam, non ex jure hominis, sed ex quâdam summæ suæ bonitatis exigentiâ;) probamus universam cultus hujusce rationem reseratam fuisse quibusdam tantæ fidei hominibus, ut iis ceteri credere tenerentur. Ergo quidquid iidem nomine Dei præceperunt, à Deo reipsâ præceptum fuisse censeri de

bet. Ergo iterum, cùm præter essentialia ritus quosdam accidentales præceperint, necessum est ut utraque à Deo fluxisse existimentur.

Poterat equidem Deus absolutè hujuscemodi ritus non præ scribere: at summoperè decuit ut præscriberet. Quid enim ab homine potissimum exigebat. Deus? duo hæc, boni omnis exercitium, et fugam omnis mali: atqui ut hæc obtinerentur, ipse etiam mali aditus præcludi debuit. Sicut ergo pater, qui prolem incautam impensè amat, non modò ipsam ab ultima præcipitii margine prohibet, sed et à vicinis ejusdem locis: quia veretur, nè si ferat se quò licet, proruat quò non decet; sic Deus operi suo prospiciens, ut illud averteret à casu gra viori, quædam ei in positivis legibus repagula præparare debuit; quosdam et in certis pœnitentiæ tribuit labores, per quos et scelus perpetratum agnosceret; et ab eodem iterando deterreretur. Et id quidem fecit Deus tum quoad Judæos, tum et quoad Christianos, ut ex hujus Operis decursu pas sim constabit.

sive

Obj. 4. Ut superflua sit revelatio, sufficit ut Deus in omni Religione æquè colatur; Atqui res ità est. Ubi enim par est cordis intentio, ibi par est moralitas, sive aberretur, non. Sic Pictores duo, quorum alter objecti sui ductus et lineamenta reddit ad vivum, alter rudi penicillo deformat, physicè quidem differunt; at moraliter convenient, si eodem uterque motivo ducatur: Sed qui Deum colunt, seu Ethnico vel Mahumetano ritu, seu Judaïco aut Christiano more, id unum intendunt ut supremum Numen colant. Errent igitur eorum aliqui: quid tum? different hi ab aliis physicè, ut inep tus Pictor ab eleganti: at non discrepabunt moraliter; quia omnibus eadem inerit colendi Dei intentio, cujus unius ratio nem habet Deus. Ergo.

R. ad 1. 1.o neg. maj. Quemadmodum enim jure in meritò exoptat seu Judex, ut sibi detegatur hominis accusati inno centia, tametsi non peccat, eum ex allegatis damnando; seu medicus, ut remedii sui vitium comperiat; etsi securus est, quandiù juxtà regulas artis operatur; sic et enixè semper op tandum est ut affulgeat Religio, si quæ sit revelata: quia sem per optandum est, ut, abjecto errore, etiam non imputabili, teneatur veritas à rationali creaturâ quæ propter veritatem condita est.

R. 2.o neg. min. Si enim æquè colatur Deus in omni Reli gione, jam eum coluère, tum ii qui dæmonibus filios suos immolarunt; tum et Veneris adoratores, qui in hujus Deæ gloriam tot pudori ac modestie contraria faciebant ut ea,

t

[ocr errors][merged small]

præsente Catone suppresserint: tum et fortè, qui studio, ut opinabantur, veritatis, eundem colendum esse negaverunt. Atqui absurda hæc vorare solis concessum est Deistis

Ad 2. neg. maj. quæ fallit in pluribus. Intentio enim ut å peccato excuset, et opus reddat moraliter bonum, æqua esse debet et rationi congrua, ità ut saltèm ejus à ratione dissonantia invictè ignoretur: quæro autem an Egyptii qui porrum et cœpe, hortorum suorum legumina, oblato thure venerabantur: quæro an qui crocodilos adorabant, deridentibus ceteris in circuitu populis, id à ratione alienum esse invincibili, ter ignorarent. Credat Deista; unus omnium credet.

CAPUT QUARTUM.

Impugnantur Ethnici et Mahumctani.

CUM Religiones multæ cultu et præceptis impendio dispares,

se se à Deo revelatas fuisse jactitent, nec tamen, eò quia in multis sibi penitùs còntrariæ, omnes à Deo revelari potuerint; jam inquirendum, quæ verè aut perperàm revelationis titulo glorientur. Quod ut præstemus, inspiciendum qui esse debeant revelationis characteres. Hi autem vulgò assignari solent. 1.o Revelationis objectum rationi, seu perspicuis animæ notionibus adversum esse non potest. Nimirum, ut scitè ait Ludovicus Granatensis, Tom. 3. Catec. part. 4. cap. 1. ratio et revelatio ejusdem Patris, Dei scilicet, filiæ sunt, atque ab eo pariter, alia per viam naturæ, alia per viam gratiæ profluunt; ergo cùm non is sit Deus qui quod unâ ædificat manu, alterâ destruat, fieri nequit, ut quod per evidentiæ lumen, docet, illud per Revelationem dedoceat.

Cavendum tamen nè principium illud suos ultra limites feratur. Etsi enim Deus nihil per Revelationis viam docere potest, quod rationi verè adversetur, putà, dari montem sine valle, Creatorem creaturæ postponendum; fieri aliquid, quod fiat sine causa, multa tamen et docere et facere potest, quæ ratio sibi relicta nec usquam attigisset nec propter imbecillitatem suam comprehendat. Sic dubio procul non intellexis set Philosophus de quo suprà conditum iri à Deo mundum, in quo numerosæ gentes abjecto Creatoris intuitu, deitatis honores ad crocodilos, aut horti sui plantas translaturæ essent. Sic Antipode, qui inversis contra nos capite et pedibus gradiuntur, habiti olim fuêre ut feriantis ingenii commenta. Sic qui duobus ante seculis animalia millies açaro tenuiora

Tom. VII.

18

suis tamen venis, arteriis, ceterisque artubus instructa, an nuntiare ausus esset, turpem sustinuisset deliri notam. Ergo etsi explodi debet quidquid primaria rationis axiomata offendit, non statim abjici debet id quod ratio non capit.

2.o Revelatio Revelationi contraria esse nequit. Est enim Revelatio vox Dei loquentis: Deus porrò id quod uti verum certo tempore dedit, alio ævo ut falsum dare non potest.

Potest tamen Deus certas, quas liberè aliquando tulit leges, revocare, uti mundum subvertere potest, quem liberè condidit. In his nulla est variatio quæ in crimen vocari possit. Quidni enim Deus imperfectiorem sui cultum præcipiat ad tempus, ut animos sensim disponat ad perfectiorem ?

3.6 Revelatio cognitiones luminis naturalis in ordine ad divina instauraré et perficere debet: debet et certas agendi leges præscribere. Siquidem revelationis necessitas fundatur in stupendâ illâ rationis imminutione, que tot in Mundum errores invexit. Ergo ut intermediâ revelatione labanti rationi suppetias ferret Deus, oportuit ut penè extinctum ejus lumen suscitaret, ut saniores Numinis, debitique eidem cultûs ideas ingereret, ut purioris ethices principia renovaret, ut et originem nostram, et quò tendere debeamus finem aperiret, etc. Neque hoc pacto violantur rationis jura, sed sibimetipsi redditur ratio, quæ quasi errorum somniis abrepta effugeret. Unde quidquid docet divina revelatio quoad mores, id maturè ponderatum adoptat ratio philosophica ; et subveniente gratiâ adimplet atque exequitur.

4. Revelatio auxiliis quibusdam stipata esse debet, quibus voluntas ad virtutis exercitium corroboretur. Nemo enim est qui intùs non sentiat, quàm in multis arduum sibi sit virtutis iter, quàm facilis sibi pateat ad turpia quæcumque aditus. Ergo non satis fuit ut mediâ revelatione virtus à vitio certissimė dignosceretur, sed et juvanda fuit voluntas, quæ meliora videns et probans, funesto quodam impetu deteriora sequitur. Sensêre id humani Legislatores, qui subditos suos, quantùm potuêre, seu objectis pœnis deterruerunt à vitio, seu propositâ mercede ad virtutem invitarunt.

seu

5. Revelatio sigillo Dei muniri debet, ac proinde stipari miraculis, quæ Deum locutum esse demonstrent. Nempe verò benignior est et sapientior Deus, quàm ut suas lectiones, documenta sua, ludibrii vel rejectionis periculo exponat : exponeret porrò, nisi his sigillum imprimeret suum, quo discerni valeant, an et quid locutus sit; an ab eo reipsa missi sint, qui se ipsius nomine loqui gloriantur. Monet enim vel ipsa ratio, ut non omni spiritui decredendum, sic nec omni

spiritui credendum esse. Monet experientia reperiri quandoque homines, qui quod delirant, tribuunt superis. De his plura dabit Turretinus in Opere jam citato.

His præmissis videndum quam in Religionem quadrent carecteres mox recensiti. Ab idololatrico cultu exordium ducemus, ad Mahumetanam Religionem progressuri.

S. I. Expenditur Ethnica Religio.

Ethnicæ Religionis vocabulo eam hic intelligimus, quam tot annos tenuere Græci, Perse, Romani, aliique idolorum cultores; et etiamnum tenent plures novi mundi incolæ. De ea sit et paucis.

CONCLUSIO. Ethnica Religio, seu idololatria, mera est abomi natio, nè Religionis quidem nomine dignanda.

Prob. Religio insana ratione objecti, abominanda ratione cultûs, incerta et plerumque perversa in dogmatibus, nè quidem meretur Religionis nomen: Atqui idololatria, 1.o insana erat ratione objecti. Quæ enim supremos pendebat honores diis qui nè profanos quidem merebantur, hæc ratione objecti prorsus insana erat. Atqui idololatria supremos... Nimirum verò è Gentilibus alii quædam inanimata colebant, ut hortorum plantas Egyptii; alii animata quidem, sed ratione destituta, ut iidem rursus Egyptii crocodilum, et, suo quidem judicio sate pientissimi Athenienses, serpentem ; Alii rationalia equidem entia, ut Jovem, Apollinem, Mercurium, Junonem, et hujusmodi alios utriusque sexûs Heroas, sed qui nec semper extiertissent, cùm nota foret eorum origo; nec virtute, sed sceleritbus et infamiis emicuissent; cùm nesciret nemo infandos tamores, tùm Jovis, qui nec sorori suæ pepercerat, tùm Apollinis, qui Hyacinthum, Leucotoin, Cyparissum, Clitiam, et alios prope innumerabiles præter et contra naturæ legem efflictim deperiit. Quid de vulgo loquar, cui vel ipsa simulachra totidem dii esse videbantur : quod et utcumque probare studuit Jamblicus, dum statuas divini quidpiam esse, iisque Numen assidere voluit.

2.o Idololatria ratione cultûs abominanda erat. Quæ enim Deos suos per scelus colebat, et colere tenebatur, hæc ratione cultus abominanda fuit et esse debuit: atqui idololatria..... Nemo enim Deos suos meliùs colit, quàm cùm eos imitari stu det: atqui Ethnici nonnisi per scelus Deos libidine furentes imitari poterant. (Aug.) Ergo ut incestum Jovem, Venerem impudicam, superbam et invidam Juuonem, furem Mercurium colerent, eorumdem facinora, nè Diis suis meliores esse vide.

« PredošláPokračovať »