Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

.

» rum in Oriente celebrata sunt, in quibus de lapsorum An»tistitum receptione tractaretur. Testatur enim Epistola Synodalis ex Concilio Alexandrino scripta, multos præclaros Episcopos ex Italia, Egypto, et Libya hac de causa confluxisse. Quòd si verò ad Occidentem nos convertamus, » Ecclesia Catholica non obstante quacumque Constantii immanitate velut tabernaculum Domini in Sole positum radios » suos in Orientem usque fundebat. Nam ut ad mirandos illos Episcopos S. Eusebium Vercellensem, Hilarium, Dionysium Mediolanensem pro fide exules prætermittam, idem ille S. Hilarius.... constantiam Episcoporum Germaniæ primæ et secundæ, Belgica primæ et secundæ, Lugdunensis primæ » et secundæ, Provincia Aquitanicæ, et Novempopulanæ, et » Narbonensis, et Provinciarum Britanniæ miris laudibus prædicat: usque adeo ut eos dicat missam ex Syrmiensi op. pido infidelis fidei impietatem non modò non suscepisse » sed etiam nuntia tam significatamque damnasse; mansisse et » permansisse ibi innocentem inviolatamque Religionem ; fidei imperturbatæ inconcussæque famam quosdam etiam » Orientalium Episcopos commovisse. Ex quibus omnibus » manifestum est, quàm falsum sit quod dicis; Arianos ap plaudente toto terrarum Orbe audivisse Catholicos. Ad istud verò Hieronymi dictum, Miratus est universus orbis se esse Arianum, sic reponit: (Pag. 199.) Hieronymus sigui » ficat Episcopos illos, cùm sibi non essent conscii Ariana perfidiæ, ingemuisse de impostura perduellium, et miratos » esse, quod, ut infrà explicat, sine conscientiâ hæretici fere» bantur. Nam, ut ibidem ex ipsis actis Concilii Ariminensis » refert, Catholici illi Episcopi non solùm generatim, sed » etiam nominatim singulos Arianæ hæresis articulos ab Ursa»cio et Valente adjurari fecerant. » Hæc Jansenius.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

.

QUESTIO TERTI A.

DE AUTORITATE ECCLESIÆ IN REBUS fidei.

MULTA hic discutienda veniunt, 1.o an et quis sit supremus judex controversiarum fidei? 2.° quibus modis Ecclesia suam in rebus fidei dijudicandis autoritatem exercuerit; 3° an Ecclesia possit aliquando errare in causis fidei et morum definiendis ? 4.o an major Episcoporum summo Pontifici adhærentium numerus, paucis ex adverso reclamantibus, in fide errare possit; 5. an et quæ unanimitas suffragiorum in Episcopis

1

2

necessaria sit, ad inconcussam definitionis autoritatem? 6. quale sit à Christo institutum regimen Ecclesiæ ?

ARTICULUS PRIMUS.

Quis Judex controversiarum fidei?

Nor. 1.o tanti momenti est præsens de Judice controversia

rum quæstio, ut omnibus, quas cum Hæreticis habemus dissolvendis controversiis una sufficere debeat. Quippe si Ecclesia infallibilis est controversiarum fidei Judex, supremo ejus Judicio standum est, et ipso pronuntiante Christo, sicut Ethnicus et Publicanus habendus, qui Ecclesiam non audierit. Hinc Hieronym. adv. Lucifer. Poteram omnes propositionum rivulos uno Ecclesiæ Sole siccare. Hinc et Aug. Lib. de quan titate animæ c. 7. n. 12. (T. 1. pag. 406. F.) Autoritate credere magnum compendium est et nullus labor.

Not. 2.° Quæstio inter nos et Novatores non est, utrùm admittendus sit aliquis Judex controversiarum, neque utrùm Scriptura sit fidei nostræ regula; utrumque omnes agnoscimus: Sed quæstio est an sola Scriptura, quam illi per se claram esse affirmant, sit controversiarum Judex; et ubinam Spiritus ille divinus, verus Scripturarum interpres, officium illud interpretis exerceat?

Catholici omnes sentiunt Spiritum illum certò in Ecclesia esse: Vobiscum sum omnibus diebus (Matth. 28. v. 20.) Novatores è contra negant illum Episcopis, seu Ecclesiæ, vel ulli hominum generi alligatum esse, ideòque contendunt unumquemque judicem esse debere, sive spiritum suum sequendo, si ipse donum interpretationis habeat; sive alicuï alteri, maximè verò electis et prædestinatis, quos unctio interiùs docet, adhærendo quos eodem dono præditos viderit.

CONCLUSIO. Neque sola Scriptura, neque privatus spiritus, sed sola Ecclesia supremus est controversiarum fidei Judex.

Prob. 1. pars: 1. Lex obscura et ad intelligendum diffici. lis, quæ in varios et contrarios sensus trahitur, non potest sola absque Judice infallibili subnascentes de fide controversias definire: atque Scriptura sacra obscura est, etc, Maj. constat, quod enim varios in sensus trahitur, litigantibus quidem arma præbet; at lites per se non terminas. Unde August. Lib. 7. de Gen. ad lit. c. 9. n. 13. (T. 3. part. 1. p. 215. G.) Omnes Hæretici Scripturas Catholicas legunt; nec ob aliud sunt Hæretici, nisi quod eas non rectè intelligentes, suas fal, sas opiniones contra eorum veritatem pervicater asserunt. Et

[ocr errors]

Vincent, Lirin; common. cap. 2. Scripturam sacram prò ipsa sua altitudine non uno eodemque sensu universi accipiunt; sed ejusdem eloquia aliter alius, atque alius interpretatur, ut penè quot homines sunt, tot illinc sententiæ erui posse videantur. aliter namque illam Novatianus, aliter Sabellius, etc exponit... Atque idcirco multùm necesse est propter tantos, tam varii erroris anfractus, ut propheticæ et Apostolicæ interpretationis linea secundum Ecclesiastici et Catholici sensús normam dirigatur.

3.

Prob. itaque min. 1.° ex Script. S. Petrus II. Ep. cap. v. 16. loquens de Epistolis S. Pauli, aït ; In quibus sunt quæ dam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et cæteras Scripturas ad suam ipsorum perditionem. Ubi notandum est, aït Bellarm. Lib. 3. de Verbo Dei, (Tom. 1. p. 52. H.) Apostolum Petrum non dixisse, esse quædam diffi cilia indoctis et instabilibus, ut Hæretici exponunt, sed diffi cilia absolute: atqui si tam clara foret Scriptura, qui fieret ut indocti eam tam facilè in suam perditionem depravarent? Et verò discipuli euntes in Emaüs non intellexerunt Scripturas, (Luc. 24.) nisi eas ipsis exponente Christo. Eunuchus Regine Ethiopum rogatus à Philippo an intelligeret Isaïam Prophetam, respondit: (Act. 8.) Quomodo possunt si non aliquis ostenderit mihi?

Prob. 2.o Si tam perspicua est Scriptura, ad quid tot inter pretationes? Undè inter novatores tanta circa nonnullos Scrip turæ textus dissensio? Numerantur apud ipsos 80. interpreta. tiones variæ istorum Christi verborum, Hoc est corpus meum. Clara ista videntur Luthero, ad stabiliendam realem præsen. tiam ; ex adverso clara videntur Calvino ad eam rejiciendam. Quis litem hanc inter illos componet? Scriptura? At de illius sensu controvertitur, et quisque eam ad se inflectere nititur.

6.

Prob. 3.o ex PP. Origenes Lib. 7. contra Celsum. Alü quoque cordati viri, aït, scrutando scripturam intellectum ejus invenire potuerunt, licèt reverá sit multis locis obscura. S. Am. brosius Ep. 2. (T. 2. p. 755. C. D.) Mare est Scriptura divina, habens in se sensus profundos, altitudinem propheticorum ænigmatum. S. August. Lib. 2. de Doct. Christiana cap. (T. 3. part. 1. v. 21. C.) Multis et multiplicibus obscuritatibus et ambiguitatibus decipiuntur qui temerè legunt aliud pro sentientes ; quibusdam autem locis, quid vel falso suspicentur non inveniunt,itaut obscure quædam dicta densissimam caliginem obducunt. Quod totum provisum divinitus esse non dubito ad edomandam labore superbiam, et intellectum a fastidio revo candum, cui facilè investigata plerumque vilescunt.

alio

Prob. 4, ut Scriptura sit omnium fidei controversiarum

Judex, necessum est ut ante omnia solvat controversias, tum circa ipsam textûs intelligentiam ; tùm circa sensum ejusdem textus atqui neutrum præstare potest Scriptura Sola. Non 1. hæ enim moveri possunt, et reipsâ olim motæ sunt de ipso Scripturæ textu quæstiones, an textus, quem vocamus Scripturam, genuinum sit Dei verbum ? An Autographis Prophetarum et Apostolorum conformis? An purus ad nos defluxerit; vel Judæorum aut Hæreticorum fraudibus corruptus? An hujus textûs versiones quâ par est fide legitimum primigenii Exemplaris sensum referant? An denique hi vel illi Libri Canonici sint, vel non? Ut enim uni puncto hæream, Lutherus è Canone rejicit Epistolam ad Hebræos; Epistolam S. Jacobi, et Apocolypsim; quos Libros admittit Calvinus. Quis, quæso, Judex erit inter illos? An confugient ad illos divinitatis radios, quos in genuinis Scripturis splendescere affirmant? At radios illos non deprehendit Lutherus; non ergo ità fulgidi sunt ac Calvino videntur. An ad interiorem unctionem spiritùs, qui modestos et humiles docet, non alios : ergo vel Luthero, vel Calvino ea defuit animi demissio quæ necessaria est ut advocetur interior spiritûs unctio. An ad Traditionem et Canonem Judæorum? Ergo alium in hac causa Judicem, quàm Scripturam agnoscunt, Čanonem scilicet Judæorum.

Non 2. de quo lis potior. Undè hactenus Novatores Scripturam in contrarios sensus distrahunt: v. g. verba ista, Hoc est corpus meum, Lutherani ad præsentiam realem, Calvinista è contra ad solam præsentiam metaphoricam inflectunt. Hæc pariter, (Joan. 13. v. 30.) Ego et Pater unum sumus, Calvinus interpretatur de unione duntaxat morali affectûs et voluntatis. Attamen interpretationem hanc vulgò rejiciunt Calvini discipuli, tanquam falsam et periculosam; imprimis Joannes Mestrezat Parisiensis Pseudo-minister. Denique, ut alia penè infinita hujusce generis omittamus, id Christi Joan. 8. Antequam Abraham fieret, ego sum, quibus Catholici omnes adversus Arianos invictè usi sunt, Calviniani quidam explicant de præexistentia, non reali, sed quantum ad destinationem, seu decretum Dei, eo ipso sensu quo Christus dicitur Agnus occisus ab origine mundi: atqui dissidia hæc non compescet Scriptura, quæ lex est mortua, quæque silet cùm in varios sensus torquetur; ergo necesse est confugere ad vivam ac spirantem régulam, , quæ legitimum Scripturæ sensum aperiat et figat; Ergo, aït Tertull. de præscript. cap. 19. (Pag. 208. C. D.) non ad Scripturas provocandum est; nec in his constituendum certamen, in quibus aut nulla, aut incerta victoria est, aut par incerta,

Prob. 5. Fide credimus, 1.o validum esse Baptisma collatum ab Hæreticis; 2.o Patrem esse ingenitum; 3. B. Virginem perpetuò virginem permansisse ; 4. infantes Baptismi capaces esse, ac baptisandos ; atqui hæc et alia id genus non pauca nullibi expressè tradita sunt in Scripturis ; ergo Scriptura sola omnium fidei controversiarum Judex esse non potest.

Prob. 2. pars, nempè Spiritum privatum assignari non posse tanquam Judicem controversiarum fidei. Prob. inquam, 1.o quia lex fidei debet esse publica et nota, pro natura Ecclesiæ quæ societas est visibilis et conspicua; debet esse una, non multiplex; constans, non varia: atqui longè ab his conditionibus distat spiritus ille privatus Novatorum. Occultus ille est ac latens non videtur, non auditur, sicut videri debet et audiri à partibus litigantibus Judex qui sententiam pronuntiat. Varius est, multiplex, contrarius cùm Luthero suggesserit aliquos è Canone Ecclesiastico Libros expungendos esse, quos tamen admitti debere idem spiritus Calvino inspiravit. Pariter verba ista, Hoc est corpus meum, ad sensum præsentiæ realis Luthero, è contra Calvino ad sensum præsentiæ spiritualis duntaxat interpretanda esse, prætensus ille spiritus suggessit, etc.

Prob. 2.o Judex debet habere autoritatem coactivam; alio. qui nihil prodesset ejus judicium, maximè adversùs eos, qui non amore justitiæ, sed metu pœnæ à malo retrahuntur: atqui privatus spiritus autoritatem illam non habet. Ecqui enim Lutherus Calvinum coget ut Apocalypsim rejiciat ; et Lutherum Calvinus ut institutionis verba de præsentia merè spiri tuali interpretetur?

Prob. 3. Multi sunt rudes et imperiti, cujuscumque discussionis, in rebus fidei, planè incapaces, ut ipsimet candidė fatentur: atqui tamen hí etiam salvari possunt; ergo necesse non est ut omnes et singuli judicent de quæstionibus fidei.

Prob. 4. Si spiritus ille revelans privatus esset judex, præcluderetur via conversioni Hæreticorum, nec ullæ controversie unquam terminari possent. Nam nemo est hæreticorum qui spiritum suum non præponat spiritibus aliorum. Et sicut II. Paralip. 18. cùm diceret Michæas Propheta Domini, se loqui in nomine Domini, Pseudoprophetas autem agitari spiritu mendacii respondit ei Sedecias Pseudopropheta, Per quam viam pertransivit spiritus Domini à me, ut loqueretur tibi? Ità si Lutheranus diceret, Ità mihi spiritus revelat, responderet Socinianus, et per quam viam,

etc.

(Cæterum et hic probat Tournely Principem sæcularem non esse judicem controversiarum fidei. Nullibi enim privilegium

« PredošláPokračovať »