Obrázky na stránke
PDF
ePub

Felicis et Elipandi novitates; an. 1050. Berengarii blasphemias protrivêre Episcopi.

4.o Nec minus certum est Episcopos post Summi Pontificis judicium, etiam pro suo jure pronuntiasse. Patet id ex Concilio Chalced. Act. 2. et 4. ubi summo plausu ac solemni Judicio Epistola dogmatica S. Leonis ad Flavianum contra Eutychetem approbata fuit ac recepta. Et ipse S. Leo Epist. 52. vel 77. juxta editionem Quenelli, Gallicanorum Præsulum rogavit sententiam de celebri illâ suâ Epistolâ, eosque etiam Judices in causa fidei agnovit. Optassemus, inquit, (Tom. I. p. 582.) fraternitatis vestræ Litteras, eo tempore quo promiseratis, accipere, ut profecturis ad Orientem fratribus nostris, quos ad sanctam Synodum vice nostrá, pro Catholicæ fidei defensione direximus, etiam vestræ sententiæ professio jungeretur. Et Epist. ad Theodoretum n. 93. ait: (Ibid. p. 624.) Ea quæ Dominus Vicarii sui priùs ministerio definierat, universæ fraternitatis irretractabili firmat assensu; ut verè à se prodiisse ostendat, quod priùs à prima omnium Sede formatum, totius Christiani orbis judicium receperit ut in hoc quoque Capite

membra concordent.

Hinc sacra Facultas Paris. an. 1429. istam fratris Joannis Sarrazin propositionem confixit. Quandocumque in aliquo Concilio aliqua instituuntur, tota autoritas dans vigorem statutis, in solo summo residet Pontifice: cuï articulo propositio nem hanc substituere coactus fuit idem F. Sarrazin. Quandocumque in aliquo Concilio aliqua instituuntur, tota autoritas dans vigorem statutis residet non in solo S. Pontifice, sed principaliter in Spiritu sancto, et Ecclesia Catholica. Rursus cùm an. 1655. M. Franc. Gouillon Baccalaureus quasdam in sua Minori Ordinariâ propositiones propugnasset quæ sacro Ordini minimè probabantur, earum explicationem jubente Facultate sic emisit: Agnosco et fateor Episcoporum Jurisdictionem esse juris divini, et esse immediatè à Christo, eosque in Conciliis generalibus verè esse Judicés, atque in iis, ex eorum Judiciis S. Pontificem pronuntiare.

Prob. 4. E regimine absolutè monarchico hæc sequerentur, 1.o solus S. Pontifex esset divinæ institutionis; nec aliam haberent autoritatem Episcopi etiam in Concilio collecti, quàm quæ ab illo flueret : sicut non aliam habent potestatem Regni Ordines congregati, quàm quæ à Monarcha in eos derivatur; 2.o non alia esset in Ecclesia infallibilitas, quàm passiva; totaque activa unius esset R. Pontificis, qui hanc quasi caput in corpus immitteret; 3. Ecclesia universalis etiam congregala esset inferior Pontifice, à quo vim suam omnem mutuaretur;

non secus ac Regni Comitia Regi subsunt, à quo totum robur suum obtinent; 3.o nunquam appellare liceret à Pontifice ad Concilium, sicut nefas est à Monarcha ad Conventum Imperii provocare; 5. Concilia in Ecclesia nunquam essent absolutè necessaria ad veritatis definitionem, sed eò spectaret tantùm eorum convocatio, ut consilium caperet Pontifex, ad cujus tamen observationem non adstringeretur, quæ est conditio Monarchiæ. Atqui omnia hæc antiquitati adversantur, etc.

Prob. 2. pars, usum scilicet Pontificia potestatis per Canones moderandum esse, quibus illa subdita esse debet, probatur inquam, ex ipsamet Romanorum Pontificum confessione. Julius I. (An. 336.) Epist. ad Orientales. Id verò, inquit, ad Synodi et Episcoporum qui in Synodo (Nicænâ) fuére, contumeliam vergeret, si quæ illi tanto studio et curd, veluti Deo præsente egissent, à nobis ut vana futiliaque abrogarentur.... Nos omnia secundùm Canonem facimus. Zozimus (An. 414.) in Epistola ad Episc. provenc. Vienn. et Narbon. Contra sta tuta Patrum concedere aliquid, vel mutare, nè hujus quidem Sedis potest autoritas. Apud nos enim inconvulsis radicibus vivit antiquitas, cui decreta Patrum sanxére reverentiam. Cœlestinus I. (An. 422.) Ep. ad Episcopos Illyrici: Dominentur nobis regulæ , non regulis dominemur; simus subjecti Canonibus, cùm Canonum præcepta servamus. (Epist. R. Pontifi cum, 1721. T. 1. pag. 1064. B.) Denique, ut unico momento omnium Pontificum, qui post octo priora Concilia vixerunt, autoritatem concludam, in solemni jurejurando quod in die suæ inaugurationis emittunt R. Pontifices obstringunt se ad religiosam Conciliorum et Canonum observationem. Profiteor, aït consecrandus Pontifex, sacros Canones et sacrorum Pontifi cum constituta custodire.

R.

Obj. 1. Christus est summus Monarcha totius Ecclesiæ; atqui Rom. Pontifex est Vicarius Christi in terris ; ergo. dist. min. Pontifex Rom. est Vicarius Christi in terris, potes. tate ministeriali, C. potestate suprema autoritatis, N. Christus procul dubio est Monarcha supremus Ecclesiæ, quam acquisivit sanguine suo, quam regit supremà suâ voluntate, ac interiori gratiæ et aliorum auxiliorum subministratione: at ea ratione R. Pontificem esse Christi Vicarium ac Ecclesiæ præfici, nemo Catholicus agnoscit. Est enim duntaxat exterior sed Minister, inter ceteros quidem primus ac præcipuus, cujus ministerii potestas intra eos limites continetur, quos ipsi assignavit Christus, qui, ex dictis, voluit non supremo unius imperio, sed communi Pastorum concilio suam guber mari Ecclesiam.

Obj. 2. Ecclesiæ Christi tribui debet regimen omnium præstantissimum atqui tale est regimen purè monarchicum ergo. R. non aliud Ecclesia regimen esse tribuendum, quàm quod Christo ejus autori placuit; neque alia hic quærenda facti ratio, quàm voluntas facientis. Sit ergo regimen absolute monarchicum omnium perfectissimum in politicâ societate, non ità in spirituali. Quanquam nec desunt congruæ rationes propter quas voluerit Christus regimen Ecclesiæ suæ non esse purè monarchicum: 1.° quia dominium unius absolutum superbiam concitare potuisset, aut in tyrannidem degenerare; 2.o quia communio Sanctorum, quæ scopus est Ecclesiæ, pietate quidem et cariiate foveri potest, sed non imperiosà vi quam Reges gentium affectant.

Obj. 3. Cùm an. 1148. in Concilio Remensi à S. Bernardo et nonnullis Galliæ Episcopis conditum fuisset, symbolum = adversus errores Gilberti Porretani, Cardinales id improbârunt, causati ad solum R. Pontificem pertinere rerum fidei Judicium; ergo. R. neg. ant. Non enim ideò Cardinales improbârunt nostrorum Episcoporum agendi rationem, quòd de fidei controversiâ pro jure suo judicassent: sed quia crediderunt eos, se et R. Pontifice inconsultis, symbolum condidisse, atque ità veluti ultimam ac definitivam hujus controversiæ sententiam sibi arrogasse. Quod certè non pertinet ad privatos Episcopos. Verùm non ea fuerat Bernardi aut Episcoporum Gallic. mens, sed tantùm ut roganti Gilberto Porretano fidem suam consignarent; prout docet Otto Friginsensis.

QUESTIO QUART A.

DE MEMBRIS ECCLESIÆ.

Eos inter qui membrorum instar ad Ecclesiam pertinere

possunt, alii sunt baptisati, alii non. Rursus inter baptisatos, sunt prædestinati; sunt justi et perfecti, sunt percatores; sunt hæretici sive publici sive occulti; sunt apostate; sunt schismatici; sunt excommunicati. Inter non baptisatos, sunt infideles publici vel occulti; sunt Catechumeni; de iis sigillatim agendum.

AFFIRMA

ARTICULUS PRIMUS.

An soli prædestinati sint Ecclesiæ Membra.

FFIRMANT Wiclefitæ, Lutherani, etc. Sit

CONCLUSIO. Nec omnes, nec soli prædestinati sunt in Ecclesia Christi.

Prob. 1. pars: Multi sunt, aut saltèm possunt esse prædestinati, qui ad tempus nec ad animam nec ad corpus Ecclesiæ pertinere possunt, si nempè in hæresim manifestam labantur, quam posteà ejurent. Unde S. August. Tract. 45. in Joan. (Tom. 3. part. 2. p. 600. A.) Secundum præscientiam Dei et prædestinationem, quàm multæ oves foris, quàm multi lupi intùs ; et quàm multæ oves intùs, et quàm multi lupi foris.

Prob. 2. pars: Ecclesia comparatur Agro Dominico, Matth. 13. In agro autem inter nitentia culta, tribuli, et steriles dominantur avena. Comparatur Areæ, Matth. 3. In areâ verò paleæ frumentum operiunt. Comparatur Sagenæ missæ in mare, in qua boni et mali pisces concluduntur, Matth. 13. Comparatur, Matth. 25. decem Virginibus; inter quas quinque sunt prudentes, quinque verò fatuæ. Comparatur ibid. Ovili, in quo sunt oves et hœdi; et illæ, Christo interprete, significant electos, isti reprobos; ergo.

Confirm. momentis Theologicis: 1.o enim S. Paulus dum Ecclesiam Christi velut atrox lupus persequebatur, haud dubiè non erat in illa; erat tamen prædestinatus. E contra Judas erat reprobus, et tamen ad Apostolatum vocatus simul cum aliis Apostolis, ad eandem pertinuit Ecclesiam.

2.0. Si Ecclesia ex solis prædestinatis constaret, à nemine certò dignosci posset; adeòque excusaretur quisquis ab ejus diligenti inquisitione abstineret : atqui absurdum consequens.

Obj. 1.o Arca Noë figura fuit Ecclesiæ, ex Aug. Lib. 5. de Bapt. cap. ult. At in Arca Noë non fuerunt nisi qui salvandi erant ex aquis diluvii; ergo et in Ecclesia, etc. R. dist. maj. Arca Noë figura fuit Ecclesiæ quantùm ad aliqua, C. quantùm ad omnia, N. In duobus maximè Arca typus fuit Ecclesiæ : 1.o in Arca includebantur cujuscumque generis animalia, munda et immunda, etc. ità in Ecclesia continentur boni et mali prædestinati et reprobi; 2.o sicut extra Arcam nemo potuit salvus esse ab aquis diluvii, ità extra Ecclesiam nulli patet ad salutem aditus atque in hoc potissimùm stare comparationem Arcæ cum Ecclesia docent S. Cyprianus, Lib. de unit. Eccl.

S. Hieron. Epist. ad Damasum, S. Augustinus loco cit. In aliis verò urgenda non est comparatio Arcæ cum Ecclesia, alioqui sequeretur omnem baptisatum esse prædestinatum: cùm enim S. Petrus I. Epist. 3. 21. comparet Baptismum cum Arca Noë; sequeretur omnes malos, immundos, peccatores salyandos esse, quia immunda animalia pariter ac munda in Arcâ salvata sunt, quas consecutiones non admittunt adversarii.

in

Obj 2.0 Ecclesia, quæ est verè Christi Sponsa, Cantic. 4. dicitur: Hortus conclusus, Fons signatus, Puteus aquarum : quæ omnia propter electos dicta de Ecclesià fuisse docet S. Aug. Lib. de Bapt. cap. 27. R. hæc intelligi de Ecclesia vel triumphante, vel militante. Si 1. nobis non adversantur, cùm in eâ soli electi contineantur : hanc autem esse mentem S. Aug. patet ex Lib. 2. Retract. c. 18. (Tom. 1. p. 48. C.) in quo sic loquitur: Ubicumque Ecclesiam commemoravi non habentem maculam neque rugam ; non sic accipiendum est quasi jam sit, sed quæ præparatur ut sit quando apparebit etiam gloriosa. Si 2. potuit etiam Ecclesia militans vocari hortus conclusus, non quasi solos contineat electos; sed hoc sensu quod solis occludatur alienis et extraneis à fide. Sicut ergo in horto etiam concluso vepres simul admixti reperiuntur cum floribus, et spina cum rosis, sic et in Ecclesia simul cum Sanctis sunt reprobi. Obj. 3. Ecclesia est unum Ovile, ex Joan. 10. v. 16. atqui istius Ovilis oves sunt soli et omnes prædestinati. Sunt, quam, soli: nam ex Aug, Tract. 45. in Joan. (T. 3. part. 2. p. 600. A.) per oves intelliguntur ii quos Dominus per præscientiam suam novit esse suos. Sunt etiam omnes : nam in aliis Scripturæ locis prædestinati dicuntur oves et filii Dei, etiam cum in errore Gentilitatis versantur. Joan. 10. Alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili. Joan. 11. Jesus moriturus erat.... ut filios Dei, qui erant dispersi congregaret in unum. neg. min. quoad utramque partem. Et 1.° quoad primam, quæ dicit per oves intelligi solos prædestinatos: nam licèt in Scripturis interdum nomen ovis significet prædestinatos, ut Matth. 25. v. 33. ubi separantur oves ab hædis; attamen interdum etiam significat tam bonos quàm malos, qui externâ saltèm fidei professione pertinent ad Ecclesiam : quo sensu Christus alloquens Petrum, Joan. 21. v. 18. dicit, Pasce oves meas. Et Psalm. 73. v. 1. dicitur: Iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ. Et Ezechielis 34. ubi describuntur oves Dei aliæ sanæ, aliæ ægrotæ.

R.

Ad Aug. R. eum expressè observare, citato loco, secundùm præscientiam Dei multas oves foris esse, et multos lupos intus; quòd multi qui blasphemant Christum, sint in ipsum cre

« PredošláPokračovať »