Obrázky na stránke
PDF
ePub

proprio et naturali sensu vera, non possit simpliciter et absolutè damnari: atqui, etc.

R. ad 2. recensitos in Bulla articulos qui censuram continent, non solum ratione modi seu propter acerbitam censuræ, sed etiam ratione dicti, seu propter doctrinam, justè meritoque fuisse damnatos. Ità constat ex celebri declaratione Facultatis tùm Lovaniensis an 1585. tùm Duacensis anni 1649. in qua propositiones omnes independenter à censuris eisdem annexis vitiosa demonstrantur quoad doctrinam. Et verò nullus est ex dictis articulis, cujus vitium, etiam abstrahendo à notis, illicò non deprehendatur, si conferantur ad se invicem, præsertim cum isto palmari totius Baïanæ doctrinæ principio; Omnis amor creaturæ rationalis, aut vitiosa est cupiditas, aut laudabilis illa caritas per Spiritum Sanctum in cordibus diffusa.

"Ceterum legitimus earumdem propositionum sensus, colligi debet, tùm ex libris Baïi, Hesselii, aliorumque assertorum; tùm etiam ex propositionibus in se aut relativè ad se invicem spectatis sinè librorum ex quibus excerptæ sunt integrâ lectione: ex libris quidem, cùm nonnisi ex propositionum concatenatione resultent; ex propositionibus verò, cum illæ non sint nisi summa libri.

Congregationes de auxiliis seu de gratia sub Clemente VIII. et Paulo V. habitas occasione dissidiorum quæ Dominicanos inter et Patres Societatis Jesu exarserant, consultò prætermitti. mus, tùm quia rebus diu perpensis, utrique Schola pacem imperavit Paulus, quam et nos utrique æternam precamur ex animo; tùm quia Innocentius X. per decretum mense April. an. 1654. emissum vetuit nè ulla haberetur fides Actis quæ sub nomine Congregationum de auxiliis circumferebantur.

Q

DISPUTATIO SEPTIM A.

DE JANSENIO.

UE Jansenianằm causam spectant, eò diligentiùs à nobis sunt pertractanda, quòd domesticam contineant et magno animorum æstu agitatam hâc nostrâ ætate controversiam: 1. itaque historicam delineabimus Jansenismi synopsim, et critica quæ ad ipsam spectant puncta attingemus; 2.o systema Jansenii evolvemus.

SI. Historica Jansenianæ causæ synopsis, etc.

CORNELIUS Jansenius Catholicis parentibus in territorio Leerdamensi apud Batavos natus an. 1585. Ultrajecti primum, deindè Lovanii studuit, tùm parisios se contulit; unde cum Abbate San-Cyrano, Baïonam petiit, ubi primarius Çollegii designatus, per annos 12. cum eodem Abbate novum systema circa gratiam adumbravit, quod deinceps expressit in Libro quem inscripsit, Augustinus, quasi sinceram S. Augustini doctrinam contineret.

In patriam reversus, laureâ Doctorali donatus et in Academiâ Lovaniensi sacrarum Litterarum Professor institutus est : tandem an. 1635. Yprensis Episcopus consecratus, tertio ab inauguratione anno die 6. Maii lue extinguitur. Morte proximus, operis sui, cui per viginti annos improbo labore in cubuerat, edendi curam imposuit Capellano suo. Sic autem habet exemplar testamenti quod ipsius libro præfigitur: Si Sedes Romana aliquid mutari velit, sum obediens filius, et illius Ecclesiæ, in qua semper vixi, usque ad hunc lectum mortis obediens sum. Ità mea suprema voluntas. Utinam istud magistri, sicut et Baïi, observantiæ erga primam Sedem exemplum imitati fuissent Jansenii discipuli : jam diu tota de ipsius doctrinâ lis fuisset composita.

Vix lucem aspexit posthumus Jansenii Liber, Lovanii an. 1640. cùm ingentes in Belgio motus excitare cœpit. Re ad Sedem Apostolicam delatâ, Urbanus VIII.solemni Constitutione quæ incipit, In eminenti, Librum proscripsit; eò quòd, inquit, ex diligenti ác matura ejusdem Libri lectione, com. pertum fuerit, in eodem Libro multas ex propositionibus à præ. decessoribus nostris in Baïo damnatas contineri, et magno cum Catholicorum scandalo, et autoritatis sanctæ Sedis contemptu, contra præfatas damnationes et prohibitiones defendi. Ut ab hac bulla se tuerentur Jansenii defensores ipsam subreptitiam esse conclamarunt: ast malè prorsùs, ut patet ex dictis.

[ocr errors]

Hâc nonobstante Constitutione serpebat virus ac latiùs dif fundebatur: quare Syndicus sacræ Facultatis Paris. D. Cor net die 1. Julii 1649. plenis in Comitiis requisiit ut quædam ab ipso oblatæ propositiones censurâ notarentur. Annuit Facultas; sed factâ, instigante Ludovico de Saint-Amour, à 70. Doctoribus adversùs dictam conclusionem ad supremam Curiam provocatione, saniori Doctorum parti consultiùs vi

M

sum est rem totam ad Episcoporum judicium transferri: Ipsi vero Præsules nostri, inquit, Ill. Godeau in Epist. quam nomine Cleri Gallicani anno 1653 congregati, scripsit ad alios per Galliam Episcopos, propter nimiam quam perspiciebant animorum contentionem, noluerunt per seipsos primò ferre sententiam, sed rem totam judicarunt ad summum Pontificem esse remittendam. Quapropter 88. Episcopi an. 1650. ad Innoc. X. direxerunt Epistolam, in qua Jansenii quinque famosas Propositiones denuntiarunt, solemne de iis rogantes Apostolicæ Sedis judicium.

Equis votis annuit Innocentius et celebrem instituit quinque Cardinalium et consultorum 13. Congregationem : hi per duos et ampliùs annos in sessionibus 36 quarum ultimis decem præfuit S. Pontifex, eâ quâ certè major desiderari nequit diligentiâ, Jansenii causam ventilarunt. Ibi quinque Propositiones sigillatim discussæ, Consultorum suffragia tùm voce, tùm scripto diligenter expensa; lecta accuratè utriusque partis Memorialia; auditi sæpiùs qui à Galliis venerant ad perorandam Jansenii et propositionum ejus causam : ac tandem emissum est die ultima Maii 1653. solemne decretum, quo quinque Propositiones his censura notis ab Innoc. X. perstringuntur.

Prima Propositio quæ sic habet: Aliqua Dei præcepta hominibus justis volentibus et conantibus secundùm præsentes quas habent vires, sunt impossibilia, deest quoque illis gratia quà possibilia, fiant; declaratur temeraria, impia, blasphema, anathemate damnata et hæretica

Secunda: Interiori gratiæ in statu naturæ lapsæ nunquam resistitur; hæretica declaratur.

Tertia : Ad merendum et demerendum in statu naturæ lapsæ, non requiritur in homine libertas à necessitate, sed sufficit libertas à coactione; hæretica pariter declaratur.

Quarta: Semipelagiani admittebant prævenientis gratiæ interioris necessitatem ad singulos actus, etiam ad initium fidei; et in hoc erant hæretici, quòd vellent cam gratiam talem esse, cui posset humana voluntas resistere vel obtemperare; falsa et hæretica damnatur.

Quinta Semipelagianum est dicere, Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse aut sanguinem fudisse; de claratur falsa, temeraria, et scandalosa: et intellecta eo sensu, ut Christus pro salute duntaxat prædestinatorum mortuus sit, impia, blasphema, contumeliosa, divinæ pietati derogans, et hæretica.

Constitutionem hanc ad omnes Christiani Orbis Ecclesias

transmisit S. Pontifex, præsertim ad Episcopos Gallicanos; à quibus communi omnium plausu excepta fuit et in omnibus Diœcesibus promulgata. Hinc Rex Christianismus pro suo in tnendâ Religione studio mandavit ut summâ ubique cum reverentiâ exciperetur.

Novis artibus Vaticanum fulmen eludere tentârunt Janseniani. Scilicet ut Jansenii doctrinam impunè propugnarent, contra apertam rei evidentiam duo ista finxerunt: alterum, quinque damnatas Propositiones non esse Jansenii: alterum, in ipsius sensu non fuisse damnatas. Hinc prima origo famosa distinctionis juris et facti.

Huic commento ut occurerent Præsules nostri, communi suffragio statuerunt in Commitiis anni 1654. 1.o damnatas quinque Propositiones reipsa extare in libro Jansenii; 2.o in proprio et naturali ejusdem Jansenii sensu fuisse damnatas. Idem præstitit Alexander VII. qui in Constitutione edita die 16. Octob. 1656. conceptis verbis definiit, quinque Propositiones ex libro Cornelii Jansenii excerptas ac in sensu ab eodem Cornelio intento damnatas fuisse.

Eodem anno 1656. die 31. Januarii Facultas Parisiensis gravi censurâ perstrinxit propositiones extractas ex libello cui titulus gallicè, Seconde Lettre de M. Arnauld, etc. Priori propositione asserebat Arnaldus, quinque Propositiones nec esse in Jansenio, nec ejus sensu damnatas fuisse; adeòque circa partem illam Apostolicæ constitutionis, sufficere silen tium religiosum. Posterior enuntiabat, veritatem esse tùm ex Scripturis, tùm ex SS. Patribus indubitatam, atque in per sona S. Petri manifestam, gratiam scilicet, sinequa nihil pos sumus, justo defuisse ed in occasione in qua dici non potest quòd non peccaverit. Arnaldus pertinax ex Doctorum numero expunctus est. Sacra Facultas censuram hanc ab omnibus in posterum Candidatis jussit subscribi; eamque Clerus Gallicanus in Comitiis an. 1656. ut æquissimam probavit.

Ad ejusdem Cleri preces Alex. VIII. an. 1665. die 15. Febr. Constitutionem emisit, quâ jubet ut huic formulæ fidei ab omnibus et singulis Clericis subscribatur.

Ego N. Constitutioni Apostolica Innoc. X. date die 31. Maji an. 1653. et Constitutioni Alex. VII. datæ die 16. Octobris an. 1656. summorum Pontificum me subjicio, et quin. que Propositiones ex Cornelii Jansenii libro, cui nomen AUGUSTINUS excerptas, et in sensu ab eodem autore intento, prout illas per dictas Constitutiones Sedes Apostolica damna vit, sincero animo damno ac rejicio, et ità juro; sic me Deus adjuvet, et hæc sancta Evangelia.

Pontificia autoritati Regia quoque accessit. Mense scilicet Aprili ejusdem anni 1665. lata fuit celeberrima illa Declaratio in suprema Curiæ tabulis inscripta 29. ejusd. mensis, quâ injunctum fuit ut subscribendi purè et simpliciter Formularii disciplina in toto Galliæ imperio executioni mandaretur; gravissimis in refractarios pœnis impositis; præsertim verò ut eorum Beneficia, Dignitates, Personatus et Officia obtinenda aut jam obtenta, pleno jure vacantia maneant et impetrabilia. Cùm autem prædictæ Formulæ singuli in suis Diœcesibus subscriberent Gallicani Episcopi, et à suis subscribi curarent: ex illis quatuor, Alectensis nimirùm, Bellovacensis, Apamiensis et Andegavensis in suis pro subscriptione mandatis factum à jure distinxerunt, asserentes quæstioni juris internum fi dei assensum deberi, pro facto autem, quo damnatæ propositiones libro Jansenii tribuuntur, solam exigi posse silentii reverentiam. Eam ob rem dicti Episcopi in jus vocati sunt ab Alex. VII. sed eo defuncto ante causæ definitionem, de negotio ami cè componendo actum est sub Clemente IX. illius successore. Medius occurit Episcopus Laudunensis posteà Card. Estræus, cum Archiep. Senonensi D. de Gondrin, et Episcopo Catalaunensi D. Vialart: hæc ineundæ concordiæ via proposita fuit, ut omissá ac insufficiente judicata priori subscriptione: nova præstaretur à quatuor Episcopis, quá sine ulla restrictione quinque Propositiones in sensu Jansenii damnarentur. In id tandem consenserunt quatuor Episcopi, et per Epistolas summo Pontifici significarunt se sincere et absque ulla restrictione Alexandri Formulæ subscripsisse, idipsum testati sunt Ludovicus XIV. et Episcopi mediatores: quamobrem die 19. Januarii an. 1669. suam Episcopis illis benevolentiam restituit Clémens IX. quia didicisset, inquit, ipsos tandem meliora secutos consilia, juxtà præscriptum Litte rarum Apostolicarum.... sincere subscripsisse, et subsribi fecisse Formulario. Et hæc est quæ tantopere à Jansenianis jactatur pax Clementis IX.

Novis subinde an. 1692. exortis in Belgio circa subscriptionem formularii contentionibus, visum est Episcopis eidem formulæ aliquid addere quo Novatorum fraudes præcluderentur. De hac additione querimonias ad Innoc. XIII. detulit Hennebel nonnullorum Lovaniensium nomine. Hinc duo Innocentii Brevia, quorum prius an. 1694. dùm plùs æquo jactitant Jansenistæ, posterius emittit Pontifex an. 1696. quo funditus evertitur quidquid prædii ex priori speraverant.

Circa an. 1702. novos conatus edidêre Janseniani, ut penè atritum silentii religiosi figmentum excitarent. Prodiit ex

« PredošláPokračovať »