Obrázky na stránke
PDF
ePub

Legatus in Concilio Chalced. sic Canonem hunc ex suo codice recitavit. (T. 4. Conc. p. 812. A.) Trecentorum decem et octo Patrum Canon sextus: quòd Ecclesia Romana semper habuit primatum. Teneat autem et Ægyptus, ut Episcopus Alexandriæ omnium habeat potestatem, quoniam et Romano Episcopo hæc est consuetudo. Hic verò Judices dixerunt (Ibid. p. 817. A.) Perpendimus omnem primatum et honorem præcipuum secundùm Canones antiquæ Roma Archiepiscopo conservari; ergo Veteres intellexerunt prædicto Canone primatum R. Pontificis confirmari.

R. 2.o dist. min. perimit...Si coërceatur intra limites Occidentis ejus jurisdictio, quatenus est Summus Pontifex, Christi Vicarius et S. Petri successor, C. si tantùm quatenùs est Patriarcha, N. Porrò prædicto Canone instituitur tantùm comparatio inter Alexandrinum Episcopum et Romanum, quoad dignitatem Patriarchalem, atque illius jura annexa. Nimirum quadruplex dignitas distingui potest in Summo Pontifice. Est Episcopus res pectu Urbis Rome, et districtùs Episcopalis quem regit: est Metropolita respectu Romanæ Provinciæ et Regionum suburbicariarum: est Patriarcha respectu totius Occidentis: est Pontifex Summus respectu totius Orbis Christiani.

Obj. contra 2. Concl. partem. Primatus Rom. Pontificis in eo tantùm fundatur, quòd Petrus suam Sedem Romæ potiùs quàm alibi fixerit : atqui factum hoc planè humanum fuit: nullo enim divino speciali mandato S. Petrus Romæ alligatus fuit, ergo R. cum Bellarm. Lib. 2. de Rom. Pontifice c. 12. distingui debere successionem et rationem successionis. Nam inquit ille, successio R. Pontificis in Pontificatum Petri, ex instituto Christi est: ratio autem successionis, quá R. Pontifex potiùs quàm Antiochenus, vel aliquis alius succedat, ex facto Petri initium habuit. Successio ergo ipsa ex Christi instituto et jure divino est, quia Christus ipse instituit in Petro Pontificatum duraturum usque ad finem mundi, et proindè quicumque Petro succedit, à Christo accepit Pontificatum. At verò, quòd Episcopus Romanus, quia Episcopus Romanus est, sit Petri successor, ex facto Petri ortum habuit, non ex prima Christi institutione. Nam potuisset Petrus nullam Sedem particularem sibi unquam eligere, sicut fecit primis quinque annis, et tunc moriente Petro, non Episcopus Romanus, neque Antiochenus successisset, sed is quem Ecclesia sibi elegisset: potuisset quoque semper manere Antiochiæ, et tunc Antiochenus sine dubio successiset. Quia verò Roma Sedem fixit, et tenuit usque ad mortem, inde factum est, ut Romanus Pontifex ei succedat.

SENSUS

ARTICULUS TERTIU S.

De infallibilitate R. Pontificis.

ENSUS quæstionis intricate an Romanus Pontifex nunquam possit hæresim docere. Quod ut intelligatur.

Not. R. Pontificem considerari posse, vel ut est Doctor particularis, qui privatam suam opinionem expromit, nihil definiens, aut ceteris ad credendum proponens autoritate Pontificiâ: vel ut est Pastor universæ Ecclesiæ, qui ex officio et Apostolicâ autoritate Fidelibus omnibus vel dogma credendum, vel legem morum observandam proponit.

Pontificem Romanum, ut privatum Doctorem; erarre posse, etiam in quæstionibus juris universalibus tam fidei quảm morum, idque ex ignorantia, ut aliis Doctoribus interdum accidit, omnes Catholici conveniunt, aït Bellarm. Lib 4. de Romano Pontifice c. 2. Tota igitur controversia est de R. Pontifice tenùs Pontifex est, seu persona publica, Pastor ac Rector omnium Christianorum, universam docens Ecclesiam; idque extra Concilium generale: seu, ut jam dici solet, quatenùs loquitur ex Cathedra

qua

Quoniam verò dubium esse possit an et quando Pontifex ex Cathedra loquatur, recentiores nonnulli certas ad id exigunt conditiones, quarum si vel una deficiet, Pontifex privati Doctoris personam induet. Prima est ex parte persona; ut liberè, non vi aut necessitate premente sententiam dicat; secunda, ex parte materiæ, ut sit propositio de quà judicari possit ex Scripturis aut Traditione, tertia, ex parte formæ seu modi quo res à pontifice definiri debet; prævio scilicet maturo examine, et consultis pro more Doctoribus: quarta, ex parte modi quo res definita proponitur, nempè ut toti Ecclesiæ tanquam de fide credenda proponatur, ac pro Hæreticis habeantur qui post sufficientem sententiæ promulgationem ei non acquiescunt.

Jam non una est præsenti de re opinio. Prima quam tuentur Ultramontani longè plures, censet fieri non posse ut R. Pontifex ex Cathedra loquens, errorem in fide aut morum legibus doceat. Porrò ex hujus assertionis defensoribus alii eam ad fidem pertinere volunt, utS. Antonius, Suarez, Valentia, etc. Alii ut Bellarmin. paulò modestiùs existimant, sententiam hauc communissimam esse omnium ferè Catholicorum, et oppositam erroneam quidem esse et hæresi proximam, non tamen propriè = hæreticam, cum ab Ecclesia toleretur: quasi verò posset Ec

clesia sententiam erroneam et hæresi proximam tolerare. Alii demùm longê saniùs censent, quæstionem istam esse de numero earum de quibus, salvà fide, disputatur. Undè

Secunda opinio eorum est, qui in fidei quidem quæstionibus præcipuas esse Summi Pontificis partes, ejusque Decreta ad omnes Ecclesias pertinere volunt; at non tamen irreforma bile esse ipsius judicium, nisi Ecclesiæ consensus accesserit, propugnant. Ita Clerus Gallic. in celebribus an. 1682. Comitiis. Haud omninò consentiunt inter se hujus opinionis vindices. Ex iis enim quidam, nec pauci, distinguunt inter R. Pontificem, et R. Ecclesiam ; inter Sedem Apostolicam, et sedentem Pontitificem quidem errare posse fatentur, non verò Apostolicam Sedem seu R. Ecclesiam. Ità Launoius et alii plures.

in ea.

:

Circa opinionem hanc duo docet Clarissimus Tournely, cu jus hîc epitomen damus, 1.o esse reipsâ discrimen aliquod inter Apostolicam Sedem, ac in ea sedentem Pontificem cùm eo vel per mortem extincto, vel per sententiam deposito, non proptereà pereat Sedes Apostolica: et aliunde possit privatim errare, tametsi Sedes ipsa non aberret. Quapropter, aït, non immeritò Sedi Apostolicæ seu R. Ecclesiæ tribuitur infallibilitas quædam passiva, quâ fit ut Deo providente, nunquam totaliter et ad longum tempus defectura sit in eâ veræ fidei doctrina; quemadmodum ea deficit in insignioribus Orientis Ecclesiis, CP. Alexandrinâ, etc. nec unquam sit extinguenda, sed in perpetuum futura R. Pontificum successio. Docet 2.o opinionem hanc cum declaratione Cleri Gallic. difficilè admodum componi posse. Et verò, inquit, R. Pontifex, ubi de fide ac moribus pronuntiat, vel sequitur doctrinam Sedis suæ, quam accuratè consuluit, vel non sequitur. Si 1. agit ut Pontifex, nec ipsius Judicium distingui debet à Judicio suæ Sedis, quæ ore ipsius loquitur. Si 2. non agit haud dubièut Pontifex, nec Ecclesiæ suæ nomine, cujus sensum non sequitur; sed agit ut singularis Doctor, qui omnium ferè Theologorum judicio errori obnoxius est. Verùm hæc Tournelyi doctrina nonnihil habet difficultatis quoad utrumque Caput. Quoad primum quidem. Si enim dici possit, Deo provideute, nunquam futurum ut R. Ecclesia totaliter et ad longum tempus deficiat in fide: quidni dicatur, nunquam futurum, ut etiam ad quadrantem deficiat? An qui ei adesse supponitur nè ad longum tempus aberret, probari potest quandoque abfuturus, adeò ut aberret ad horam? Quoad 2. verò: nempè constat Bossuetum Meld. generalis anno 1682. Conventûs animam fuisse; cujus proindè Decretorum vim et limites assequi debuit: atqui tamen, fatente Tournelyo dis.

[ocr errors]

tinxit illust. Bossuetus Sedem Apostolicam inter, et R. Pontificem ; et quod de hujus Ecclesia confessus est, eam semper in fide virginem; hoc de isto negavit; ergo, quidquid dicat Charlas, utraque opinio secum invicem conciliari potest.

Nec obest Tournelyi Dilemma: neque enim R. Pontifex, cùm Bullam laturus, tres quatorve Cardinales, totidemve, aut ad summum duplo plures Consultores interrogat, totam Ecclesiam suam interrogare censeri potest. Constat sanè R. Ecclesia ex personis plusquam decem aut quatuordecim.

His obiter prænotatis, cùm immensam de Pontificiâ infalli bilitate quæstionem, quæ in Autore nostro medium et eo plus volumen habet, sequi non valeamus, duo statuimus paucis, 1. cum Launoio, R. Ecclesiam indefectibilem esse; 2. infallibilitatem Pontificiam, quam tantoperè jactitant Ultramontani, nullius in fidei controversiis momenti esse. Sit

CONCLUSIO I. Probabilis est admodum Launoii assertio.

Prob. Sententia quæ et gravia in antiquitate fundamenta habet, et à viris, nec certè imperitis, nec intemperantiori Ultramontanorum placitorum studio abreptis, propugnata fuit, etiamnum admitti potest: atqui Launoii sententia, 1.° gravia in antiquitate momenta habet. Huc enim pertinent textus Patrum suprà à nobis ad commendandam Rom. Ecclesiæ dignitatem adducti. Putà Irenæi Lib. 3. adv hær cap. 3. Ad hanc Ecclesiam propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam. An verò necesse est convenire cum Ecclesia, quæ saltèm ad tempus hæresim profiteri possit? Cypriani, juxta quem Epist. 55. Ad Romanos perfidia habere non potest accessum: annon enim ad eos accessum habere potest perfidia, qui hæretici totaliter fieri possunt? Augustini, qui ut ineluctabili judicio se tueatur, non Apostolicæ tantùm Sedis, sed et R. Ecclesiæ definitionem objicit Pelagianis Lib. 1. contra Julian. cap. 4. ubi hæc S. Doctor: Quid potuit Innocentius Africanis, à quibus consultus erat, respondere Conciliis, nisi quod antiquitas, Apostolica Sedes, et Romana cum ceteris tenet Ecclesia. Mitto ceteros quos passim in Tractatùs decursu citavi.

2.o Eadem sententia à viris scientiâ gravibus, ac nullo ex capite suspectis defenditur. Ceteris præerit Nicoleus, qui in Instructionibus super Symbolo hæc loquitur Instruct. x. cap. 10. p. 467. D. « Si le Pape étoit tombé dans quelque erreur tou

chant la foi (ce que le Clergé de France suppose possible) » s'ensuit-il qu'il pourroit arriver, qu'on se separât avec justice » de la Communion du Siége de Rome, et que l'Eglise de Rome pourroit devenir hérétique, comme les Eglises de

Tom. VII.

29

[ocr errors]

"

"

[ocr errors]
[ocr errors]

» CP. d'Antioche et d'Alexandrie le sont devenues? R. Non; » la doctrine de ceux qui rejettent l'infallibilité personnelle du » Pape, est que Dieu ne permettra jamais que le S. Siège, » ou l'Eglise de Rome tombe dans aucune erreur, qui lui fasse perdre la foi, et qui la fasse retrancher de la communion de I'Église. La raison en est que l'Église devant toujours avoir un Chef, et n'en pouvant avoir d'autre que le S. Siége et Église de Rome qui est le centre de l'unite, il s'ensuit que » le Š. Siége ne sera jamais dans un état. qu'il ne puisse plus » être reconnu pour Chef. Et infrà : Quoique la qualité de Pape n'empêche pas celui qui la posséde de tomber dans l'erreur, » elle empêche néanmoins cette sorte d'erreur, qui entraîne »roit avec soi l'Église de Rome, et qui lui feroit retrancher de la >> communion du reste du corps: CE QUI NE PEUT JAMAIS ARRIVER. » Idem nervosé magis declarat illust. Bossuetus in citato jam Sermone coram Gallicanis Commitiorum an. 1682. Patribus, queis neutiquam propositum erat nimio plus Romanæ Curia assentari. Sic ille: « Ainsi fut établie et fixée à Rome la Chaire » éternelle. C'est cette Église Romaine, qui enseignée par 5. » Pierre et ses Successeurs, ne connoît point d'hérésie... Ainsi L'ÉGLISE ROMAINE EST TOUJOURS VIERGE; LA FOI ROMAINE EST » TOUJOURS LA FOI DE L'EGLISE, etc. »

[ocr errors]

5. c.

S.

Elias Dupin in Lib. de antiquâ Ecclesiæ disciplinà, dissert. 2. hæc scribit; (P. 174.) Licèt Ecclesiam Romanam semper subsistere; et à fide penitùs non deficere NECESSARIUM EST, haud indè sequitur ejus Episcopum in errorem cadere non posse. Idem docent Launoius, Nat. Alexander, etc. Sed et ipsum tradunt, qui multò pluris sunt, Gallicani Præsules in Conven tu Melodunensi an. 1679. ubi sic Fideles erudiunt: Apert professione eam fidem profiteantur, quam Sancta R. Ecclesia, Magistra, Columna, et Firmamentum veritatis profitetur et colit: Ad hanc enim propter suam principalitatem necessum est omnem convenire Ecclesiam. De his plura eruditè congesta deris in secunda ad Appellantes admonitione Illust. Suessionen sium Episcopi, nunc Archiepiscopi Senonensis.

[ocr errors]

At, inquies, quandò censebitur R. Ecclesia quæstionem fidei definiîsse R. cum Claris. d'Argentré, id futurum cum Papa R. Clerum aut Episcopos Patriarchatui sui subditos in Concilium advocaverit, et re cum iis maturè discussâ, ex eorum votis sententiam tulerit.

CON. II. Infallibilitas ab Ultramontanis R. Pontifici passim asserta, non est regula certa, quà fidei controversiæ dirimantur. Prob. Opinio mera, quæ à magnis Ecclesiis salvâ fide in utramque partem agitatur, non est certa fidei indubiæ regula:

« PredošláPokračovať »