Obrázky na stránke
PDF
ePub

est supernaturale ad propriam uniuscujusque salutem primario et per se gratis à Deo concessum. Per hanc gratiam homo Deo acceptus efficitur, sivè dispositivè, si sit gratia actualis; sivė formaliter, si sit gratia habitualis sanctificans.

Etsi verò gratia gratum faciens est verè gratia gratis data, hoc sensu quòd sine præcedentibus hominum meritis datur; meritò tamen gratiæ gratis datæ vocabulum ad eam gratiæ spe ciem restringitur, quæ ad aliorum salutem primariò ordinatur, tùm quia Christus ejusmodi gratias Apostolis conferens, signanter admonet eas et gratis acceptas esse, et gratis concedendas, Matth. 10. Gratis accepistis, gratis date; tùm quia usu recepto, nomen generis ignobiliori speciei solet accommodari; unde brutum vocamus animal: gratia porrò gratis data, ignobilior est gratiâ gratum faciente; hinc Christus Matth. 10. Multi dicent mihi in illa die: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et in nomine tuo multas virtutes fecimus? et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos.

Dividitur 5.0 gratia gratum faciens in habitualem et actualem. Habitualis ea est quæ confertur per modum habitûs, seu qualitatis fixæ et permanentis. Hæc autem triplex est: scilicet gratia sanctificans, seu justificans, virtutes infusæ, et dona Spiritus sancti. Gratia habitualis sanctificans, ea est quâ homo fit justus formaliter. De ea Christus, Si quis diligit me, Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus, Joan. 14. Virtutes infusæ sunt illæ quæ propriis naturæ viribus acquiri non possunt, sed à solo Deo infunduntur. Dividuntur in theologicas, quæ sunt fides, spes et caritas: et morales infusas, inter quas quatuor sunt præcipuæ seu cardinales, nempè justitia, prudentia, fortitudo, temperantia. Dona Spiritás sancti sunt habitus supernaturales, quibus, homo disponitur à Spiritu sancto ad quasdam præstantissimas actiones. Hujusmodi septem numerantur, videlicet donum sapientiæ, intellectûs, scientiæ, consilii, pietatis, fortitudinis et timoris, quorum quatuor priora pertinent ad intellectum, tria posteriora ad voluntatem.

Gratia actualis est ea quæ per modum actùs seu motionis transeuntis conceditur.

Dividitur 6. gratia actualis in gratiam intellectús et gratiam voluntatis. Prior est interna mentis illustratio, quâ intellectui verum supernaturale credendum, aut bonum supernaturale peragendum divinitùs proponitur. Posterior est motio seu inclinatio quam Deus in voluntate operatur, ut eam ad bonum supernaturale provocet.

Dividitur 7. gratia voluntatis, prout illustrationem super

naturalem in intellectu, et piam affectionem in voluntate complectitur, in operantem, et cooperantem; prævenientem et subsequentem; excitantem et adjuvantem. Censent porrò graves Theologi, 1.° gratiam operantem, prævenientem et excitantem eandem omninò esse entitativè gratiam; indeliberatam scilicet mentis illustrationem et voluntatis motionem; 2.o pariter gratiam cooperantem, subsequentem et adjuvantem, eandem omninò esse, concursum videlicet supernaturalem quo Deus nobiscum concurrit. In hac opinione gratia operans, præveniens et excitans rectè definitur, Subitanea mentis illustratio et indeliberata voluntatis affectio, quas Deus in nobis sine nobis operatur, ut benè velimus et benè agamus: cooperans verò, Influxus seu concursus supernaturalis, quo Deus nobiscum concurrit ad omnes et singulos pietatis actus supernaturales ac liberos.

Dividitur 8.0 gratia in sufficientem et efficacem. Gratia purè et strictè sufficiens, prout opponitur efficaci, ea est, quæ voluntati veram et expeditam confert potentiam ad oppositam hîc et nunc concupiscentiam superandam, et bonum operandum, cum quà tamen voluntas minimè operatur. Gratia verò efficax, prout sufficienti opponitur, ea est, quæ suum certò ac infallibiliter semper assequitur effectum: si effectus semper et certò sequatur ex interna ipsius gratiæ vi, dicitur ex se et ab intrinseco efficax : si ex congruitate circumstantiarum, dicitur congrua; si ex prævisione Dei dicitur efficax ab eventu.

Denique gratia dividitur in gratiam simpliciter, et gratiam pro gratia. Prior conceditur à Deo ex meritis Christi, absque ullo ex parte hominum præcedente merito, etiam ex gratia. Posterior datur propter meritum præcedens, quod ex ipsa gratia oritur: Talis est vita æterna, quæ simul est et merces, quia meritis rependitur; et gratia, quia merita hæc ex gratia profluunt.

PARS HISTORICA.

ERRORES

DE VARIIS CIRCA GRATIAM ERRORIBUS.

RRORES circa gratiam spectant, vel necessitatem illius, vel ejus efficaciam, vel ipsius effectus, justificationem scilicet et meritum. De his omnibus agemus in hac parte, quam claritatis causâ in Disputationes septem distribuemus. I erit de Pelagianis. II. de Semipelagianis. III. de Prædestinatianis

quinti sæculi. IV. de Prædestinatianis noni sæculi. V. de Wiclefitis, Lutheranis et Calvinianis. VI. de Baïo. VII. de Jansenio, ejusque defensoribus.

PELAGL

DISPUTATIO PRIMA,

DE PELAGIANIS.

ELAGIANIS nomen inditum à Pelagio, natione Anglo, Monacho professione, viro juxta Augustinum, fortissimi, celerrimi, et acutissimi ingenii; (Hieron.) doloso itèm ac versipelli, quique imperata feminis Scripturarum lectione, Amazonas sibi suas devinciret. Docuit is 1.o Adamum et Evam, mortales à Deo creatos, nec quemquam posterorum sud prævaricatione læsisse, sed sibi tantùm nocuisse; 2.° infantes qui nunc nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam ante prævaricationem; 3.o eosdem etiamsi non baptisentur, habere vitam æternam; non tamen regnum cœlorum, quod propter id Christi: (Joan. 3.) Nisi quis renatus fuerit... non potest introïre in regnum Dei, distinguebat à vita æterna; 4. liberum arbitrium æquè validum ad bonum operandum esse in Adami posteris, ac in Adamo ipso; 5.o hominem propriis liberi arbitrii viribus ad eam justitiæ perfectionem pervenire posse, ut absque inordinatis passionum motibus, et sine ullo prorsùs peccato viveret. Çum autem ad hæc opinionum portenta undecumque reclamarent Catholici, et gratiæ necessitatem subverti conquererentur; reclamavit ipse vafer Pelagius, statimque reposuit, se nullatenus negare necessitatem gratiæ: (August. serm. 26.) Verùm gratiæ nomine subdolè intelligebat ipsam naturam et liberum arbitrium, quæ homo absque ullis suis meritis à Deo in sua creatione recepit. Ast urgente Augustino, ut gratiam à natura et libero arbitrio distinctam agnosceret, visus est quidem assentiri, sed nomine gratiæ, legem atque doctrinam fallaciter intelligebat. Pressus insuper, monitusque otiosam fore Christi mortem, si sufficeret exterior legis ac doctrinæ gratia; ut telum istud declinaret, tertium gratiæ genus excogitavit, nimirùm Christi exemplum et imitationem, asseruitque quòd sicuti Adamus primus abfuit nobis exemplo malo; ità Christus, Adamus secundus, profuit nobis exemplo bono. At cùm exterius illud Christi exemplum à lege et doctrinâ minimè distingui demonstrasset Augustinus; (August. 1, de gr. et) duo tandem hæc admisit novator, 1.° indigere hominem gratiâ, quâ peccata præterita dimittantur, non autem futura vitentur, vel

repugnantia superentur; (lib. arb. c. 13.) 2.° necessariam esse eidem interiorem illustrationis gratiam. Qualem verò hanc admiserit, paulò post expendam.

Potiores Pelagii discipuli fuêre Cœlestius et Julianus, Ecclanensis Antistes, qui maluit ex Episcopo Ludimagister fieri in ignobili vico, quàm errores suos ejurare.

Pelagianos præ ceteris insectatus est Augustinus, ad asserenda gratiæ jura potenti ipsius gratiæ manu efformatus. Contra eosdem insurrexêre Episcopi complures in Conciliis viginti quatuor ab an. 412. ad an. 431. habitis. Hos et Constitutionibus suis profligavêre Romani Pontifices Innocentius I. et Zozimus; cujus Decreto paruerunt Episcopi omnes, demptis octodecim, qui duce Juliano ad futurum Concilium appellavêre. Verùm hi nihilominùs non solùm Imperialibus legibus, sed et Sacerdotalibus statutis depositi, atque exauctorati, ex omni Italia deturbati sunt, utì scribit Marius Mercator Commonit. cap. 3.

His historicè prælibatis duo hîc expendenda, 1.o an Pelagius alicujus gratiæ interioris necessitatem aliquando tandem admiserit; 2.o quâ de gratiâ tandiu Augustinum inter et Pelagianos disputatum fuerit.

an

Pe

Circa primum quinque potissimum quæruntur: 1.o lagiani aliquam interiorem gratiam admiserint; 2.o supposito quòd sic, an illa fuerit vera et propriè dicta voluntatis gratia; 3.o iterum supposito quòd talem gratiam agnoverint, quo tempore id contigerit; 4.° utrùm gratia illa in eorum mente foret gratuita et simpliciter necessaria, non ad perfectionem duntaxat, sed etiam ad initium boni operis; 5.° quæ esset hujus gratiæ vis. an ex se efficax, aut etiam relativè ac necessariò determinans, ut placet Jansenio; an versatilis duntaxat, ut alii volunt. Sit

CONCLUSIO I. Pelagius aliquandò tandem interiorem illustrationis gratiam admisit, tùm ex parte objecti meliùs propositi, tùm ex parte intellectûs ad credendum divinitùs adjuti: eam tamen gratiam, non ut simpliciter necessariam, sed tantùm ad faciliùs exigit.

Prob. 1. pars, ipsissimis Pelagii verbis apud S. Aug. lib. de grat. Chr. c. 7. Quam gratiam, inquit hæresiarcha, non ut tu putas, in lege tantummodo: sed et in Dei adjutorio confitemur... Adjuvat enim nos Deus per Doctrinam et revelationem suam, dùm cordis nostri oculos aperit: dùm nos multiformi et ineffabili dono gratiæ cælestis illuminat. Ibid. c. 24. manifestè supponit Aug. Pelagianos libenter agnovisse revelationes à Deo in cordibus productas; Fateantur, inquit, operari

[ocr errors]

Deum in cordibus hominum, NON SOLUM VERAS REVELATIONES sed bonas etiam voluntates. Et c. 41. Ipsas quoque orationes ad nihil aliud adhibendas opinatur Pelagius, nisi ut nobis doctrina etiam divina revelatione aperiatur.

Ex his patet, Pelagium admisisse, 1.o revelationes à lege et doctrina distinctas, 2.o revelationes internas; 3.o revelationes supernaturales et divinas, quibus Deus cordis nostri oculos aperit, nosque multiformi ac ineffabili dono gratiæ cælestis illuminat: atqui hæc omnia designant veram illustrationis gratiam, tùm ex parte objecti, tùm etiam ex parte potentiæ; ergo.

Prob. 2. pars ex S. Aug. lib. de grat. Chr. c. 26. ubi de Pelagio sic loquitur: Gratiam Dei sic confiteatur, qui vult veraciter confiteri, ut omnino nihil boni sine illa, quoad pietatem pertinet, veramque justitiam, fieri posse non dubitet. Non quomodo iste (Pelagius) qui cùm dicit, proptereà dari gratiam, ut quod à Deo præcipitur, FACILIUS, impleatur; satis ostendit, quod etiam sine illa, etsi MINUS FACILE, fieri tamen quod divinitùs præcipitur.

Obj. contra I. part. id S. August. Lib. de grat. Chr. c. 7. In his omnibus non recessit Pelagius à commendatione legis et doctrina: ergo teste S. Doctore, interiorem illustrationis gratiam non agnoscebat Pelagius. R. neg. conseq. Namque munus legis est docere, illuminare, ostendere quid faciendum sit; non autem vires subministrare voluntati ad illud perficiendum, ut fusè docet ibid. Aug. atqui revelatio interior tantummodò docet, et illuminat; non autem juvat et corroborat voluntatem ad agendum, ut ibidem sæpiùs inculcat S. Doctor; ergo interior hujusmodi illustratio rectè revocatur ad legem et doctrinam: ac proindè meritò asseruit S. August. Pelagium non recessisse à commendatione legis et doctrinæ. Hanc esse S. Doctoris mentem clarè indicant ea quæ continuò addit: c. 10. In lege namque et doctrind sanctarum scripturarum futuræ gloriæ atque præmiorum promittitur magnitudo: ad Doctrinam pertinet etiam quod sapientia revelatur.

CONCLUSIO II. Pelagius antequàm condemnaretur à Zozimo, internam voluntatis gratiam nusquam admisit ad opus bonum, sive inchoandum, sive etiam perficiendum.

Prob. 1. ex S. Aug. lib. de grat. Chr. qui à S. Doctore exaratus fuit an. 418. quo tempore Pelagiana hæresis à Zozimo decretoriè damnata fuit. Cap. 41. hæc habet S. Doctor: Nullum auxilium gratiæ credunt Pelagiani, quá naturæ possibilitas adjuvetur, nisi in lege atque doctrina; ità ut ipsas quoque orationes, ut in Scriptis suis apertissimè affirmat Pelagius, ad nihil aliud adhibendas opinetur, nisi ut nobis doctrina etiam

« PredošláPokračovať »