Obrázky na stránke
PDF
[blocks in formation]

Continens Tractatus, De GRATIA CHRISTI SALVATORIS. DE VERA

RELIGIONE. DE ECCLESIA.

OPUS AD JURIS ROMANI, ET GALLICI NORMAM EXACTUM.

EDITIO NOVA.

GANDÆ,

CYPIS A.-I. VANDER SCHELDEN, IN PLATEA DICTA ONDERSTRAETE.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

D PRÆSENTEM Tractatum duas in partes distribuemus; histo ricam, quæ de variis circa gratiam erroribus disseret; et dog. maticam, quæ naturam , proprietates , effectus, aliaque id genus ad gratiam spectantia scrutabitur. Utrique præerit Dis. putatio de notione et divisionibus gratiæ.

mmunomouvmwmmmmmm

vinnowwwww

DISPUTATIO PRÆ V I A.

DR NOTIONE, AC DIVISIONB GRATIR.

UJRATIÆ vocabulum sumitur, n:o pro benevolentia quà quis alterum prosequitur: sic Lucæ 1. Angelus Virginem alloquens ait; Invenisti gratiam apud Deum; 2.° pro beneficio gratis alteri concesso ; quo sensu Psalm. 63. dicitur: gratiam et gloriam dabit Dominus ; 3..° pro gratitudine de acceptis beneficiis: sic L. II. Regum c. 2. David ait: Et ego reddam gratiam , eo quod fecistis verbum istud.

Gratiæ vocabulum secundo sensu intellectum; duobus adhuc modis accipitur, r.° generatim et minùs propriè, pro quolibet dono gratis concesso, cujuscumque sit ordinis, sive supernaturalis, sivè duntaxat naturalis. Hoc sensu ait Augustinus Epist. 77. (n. 7.) Quddam non improbanda ratione dicitur gratia Dei quả creati sumus.i. homines qui ct essemus , et viveremus, et sentiremus, et intelligeremus. Quia hæc non preecedentium aliquorum bonorum operum meritis , sed gratuita Dei bonitate donata sunt; 2.° strictè et propriè pro dono supernaturali quod ad salutem alernam per se pertinet atque

conducit: Et sic Apostolus Rom. 5. ait:. Abundantiam gra. tiæ.. accipientes in vila, regnabunt per unum Jesum Christum.

Gratia hoc sensu , qui præsentis est Tractatûs sumpta , recte definitur: Donum supernaturale creaturæ intellectuali gratis à Deo concessum in ordine ad vitam æternam

Dicitur 1.o donum: quæ vox tenet locum generis; convenit quippe donis tùm naturalis, tum supernaturalis ordinis.

Dicitur 2.° supernaturale , id est suprà naturæ exigentiam , quòdque ad Deum ut autorem gloriæ ex natura sua ordinatur, sicque à bonis naturalibus gratia propriè dicta distinguitur.

Dicitur 3.° creaturæ intellectuali : quibus verbis designatur subjectum gratiæ capax; nimirùm Angelus et homo.

Dicitur 4.° gratis concessum: quæ particula gratis excludit omne debitum, tùm ex parte dantis, qui nullâ lege absolute tenetur ad gratiam conferendam, tùm ex parte recipientis. Duplex enim debitum intelligi potest ex parte recipientis : unum persone, quod ex merito bonorum operum provenit : aliud naturæ , quod naturalis conditio ità exigit, ut habita ratione divinæ justitiæ, bonitatis, etc. denegari non possit: putà quòd homo habeat rationem, quòd libero præditus sit arbitrio, etc. Porrò particula gratis in allata definitione excludit, 1.o debitum personæ ex merito operum proveniens, juxta id Rom. 11. Si autem gratia , jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia; 2.o excludit etiam debitum naturæ: si enim gratia debita foret naturali hominis conditioni, eo ipso supernaturalis dici non posset, ut liquebit ex dicendis.

Addunt aliqui gratiam esse donum à Deo concessum intuitu passionis ac meritorum Christi , etc. ut specialius gratiam Christi Salvatoris exprimant. Ut plenius intelligatur præ. dicta definitio,

Quæres 1.° in quo præcisè posita sit supernaturalitatis ratio. R. supernaturalitatem essentialiter consistere, tùm in excel. lentia suprà quaslibet vires et exigentiam cujuscumque naturæ creatæ et creabilis, tùm in speciali ad Deum ut autorem gratiæ et gloriæ relatione; tùm demum in eximia quadam cum ipso Deo, ut in se est, unione; seu reali et physica, qualis est hy. postatica unio; seu intentionali proximâ et immediatâ, qualis est visio beatifica; seu tandem intentionali mediatâ , qualis est gratia sanctificans, virtutes theologicæ, ceteraque hujusmodi dona, quæ ad unionem hypostaticam, aut visionem beatificam ex natura sua ordinantur ac per se disponunt.

Prob. 1.o ex Scripturis: de gratia quæ donum est su pernaturale, dicitur II. Petri 1. Per hæc efficiamini divinæ con

sortes naturæ : et I. Cor. 6. Qui adhæret Domino , unus spiritus est.

Prob. 2.° Ens supernaturale illud est quod ordinatur ad Deum ut in se est, et ut in se immediatè attingitur: atqui Deus ut in se est, et per unionem hypostaticam aut visionem beatificam possidendus, profectò ordinem, exigentiam et quascumque vires cujuslibet creaturæ possibilis longè superat; ergo.

Quæres 2.o an et quid sit discriminis inter naturale violen: tum, præternaturale, contranaturale, miraculosum, gratuitum, et supernaturale. R. Naturale est illud, quod intra naturæ vires, et exigentiam continetur. Violentum illud dicitur, quod est à principio extrinseco contra inclinationem agentis. Præternaturale strictè et propriè illud est, quod fit præter ordinarium solitumque cursum naturæ. Si verò istud sit aliquid rei perfectivum, nec tamen in ordine supernaturali, v. g. quòd accidens existat 'sine subjecto, dicitur simpliciter præternaturale; sin autem per illud perfectioni rei detrahatur, v. g. quòd ignis non comburat, dicitur contranaturale. Illud verò præternaturale, vel contranaturale, vocatur propriè mi. raculosum. Jam gratuitum propriè, illud est, quod excludit tum debitum personæ, ex merito operum proveniens; tùm debitum naturæ , de quo suprà. Tandem supernaturale illud est, quod ad Deum ut objectum et autorem gloriæ ex patura sua refer. tur, quodque ideò omnem omninò virtutem et exigentiam cau. sarum naturalium superat.

Gratia dividitur 1.° in increatam , et creatam ; seu quod idem est, in gratiam ex parte principii, et ex parte subjecti. Prior, æternus eșt Dei erga homines amor, quo eos diligit in ordine ad vitam æternam; posterior, ea omnia generatim sunt beneficia , quæ ex illo supernaturali amore , ut effectus ex causa procedunt. - Díviditur 2.° grátia creata , de qua hic potissimum quæstio, in gratiam Dei , et gratiam Christi. Hæc, non autem illa con. fertur intuitu meritorum Christi Domini: prior alio nomine. dicitur gratia sanitatis ; altera gratia medicinalis. Ità vulgò Theologi, qui cum S. Thoma existimant Adamo non peccante futuram non fuisse Verbi Incarnationem.

Dividitur 3.° gratia Christi, in externam, quæ extrinsecùs, et internam , quæ interiùs hominem afficit.

Dividitur 4.° gratia interna in gratiam gratis datam , et gra. tum facientem. Príor definitur, Donum supernaturale, non in propriam recipientis, sed in aliorum salutem per se et primario destinatum: de quo I. Cor. 12. Unicuiqué datur mani. festatio spiritús ad utilitatem, scilicet aliorum. Posterior donum

« PredošláPokračovať »