Obrázky na stránke
PDF
ePub

Pransus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domesticus otior.

Haec est

Vita solutorum misera ambitione gravique.
His me consolor victurum suavius, ac si

Quaestor avus, pater atque meus, patruusque fuisset.

SATIRA VII.

IN MALEDICOS ET INHUMANOS.

Proscripti Regis Rupilî pus atque venenum
Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse,
Persius hic permagna negotia dives habebat
Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas;
Durus homo, atque odio qui posset vincere Regem,
Confidens, tumidusque, adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque
Convenit: (hoc etenim sunt omnes jure molesti,
Quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter
Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
Non aliam ob causam nisi quod virtus in utroque
Summa fuit; duo si discordia vexet inertes,
Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
Muneribus missis.) Bruto Praetore tenente

Ditem Asiam, Rupilî et Persî par pugnat, uti non
Compositi melius cum Bitho Bacchius. In jus
Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam; ridetur ab omni
Conventu laudat Brutum laudatque cohortem;
Solem Asiae Brutum appellat, stellasque salubres
Appellat comites, excepto Rege; canem illum,
Invisum agricolis sidus, venisse: ruebat,

[blocks in formation]

Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
Tum Praenestinus salso multoque fluenti
Expressa arbusto regerit convicia, durus
Vindemiator et invictus, cui saepe viator
Cessisset, magna compellans voce cucullum
At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,
Persius exclamat: Per magnos, Brute, deos te
Oro, qui reges consuesti tollere; cur non

330

Hunc Regem jugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est. 35

SATIRA VIII.

IN SUPERSTITIOSOS ET VENEFICAS.

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,

Quum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,
Maluit esse deum. Deus inde ego, furum aviumque
Maxima formido: nam fures dextra coërcet
Obscoenoque ruber porrectus ab inguine palus.
Ast importunas volucres in vertice arundo
Terret fixa, vetatque novis considere in hortis.
Huc prius angustis ejecta cadavera cellis
Conservus vili portanda locabat in arca.
Hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum,
Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti.
Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
Hic dabat; heredes monumentum ne sequeretur.
Nunc licet Esquiliis habitare salubribus, atque
Aggere in aprico spatiari, qua modo tristes
Albis informem spectabant ossibus agrum,
Quum mihi non tantum furesque feraeque, suetae
Hunc vexare locum, curae sunt atque labori,
Quantum carminibus quae versant atque venenis
Humanos animos. Has nullo perdere possum
Nec prohibere modo, simul ac vaga Luna decorum
Protulit os, quin ossa legant herbasque nocentes.

[blocks in formation]

Vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam, pedibus nudis, passoque capillo,
Cum Sagana majore ululantem. Pallor utrasque
Fecerat horrendas adspectu. Scalpere terram
Unguibus, et pullam divellere mordicus agnam
Coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
Manes elicerent, animas responsa daturas.
Lanea et effigies erat, altera cerca; major

Lanea, quae poenis compesceret inferiorem.
Cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae

25

30

Jam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam
Altera Tisiphonen: serpentes atque videres
Infernas errare canes, lunamque rubentem,
Ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis
Corvorum, atque in me veniat mictum atque cacatum
Julius, et fragilis Pediatia, furque Voranus.

35

Singula quid memorem ? quo pacto alterna loquentes 40 Umbrae cum Sagana resonarent triste et acutum ?

Utque lupi barbam variae cum dente colubrae

Abdiderint furtum terris, et imagine cerea
Largior arserit ignis, et ut non testis inultus
Horruerim voces Furiarum et facta duarum ?
Nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi
Diffissa nate ficus: at illae currere in urbem.
Canidiae dentes, altum Saganae caliendrum
Excidere, atque herbas, atque incantata lacertis
Vincula, cum magno risuque jocoque videres.

45

00

50

SATIRA IX.

IN IMPUDENTES ET INEPTOS

PARASITASTROS.

Hic ego, Pluris

Ibam forte via Sacra, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, totus in illis :
Accurrit quidam notus mihi nomine tantum,
Arreptaque manu, Quid agis, dulcissime rerum?
Suaviter, ut nunc est, inquam, et cupio omnia quae vis.
Quum assectaretur, Num quid vis? occupo: at ille,
Noris nos, inquit; docti sumus.
Hoc, inquam, mihi eris. Misere discedere quaerens.
Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
Dicere nescio quid puero; quum sudor ad imos
Manaret talos. O te, Bolane, cerebri
Felicem aiebam tacitus, quum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret. Ut illi
Nil respondebam, Misere cupis, inquit, abire,
Jamdudum video, sed nil agis, usque tenebo,
Persequar. Hinc quo nunc iter est tibi?
Circumagi; quendam volo visere non tibi notum ;
Trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos.
Nil habeo quod agam, et non sum piger; usque sequar te.
Demitto auriculas ut iniquae mentis asellus,
Quum gravius dorso subiit onus. Incipit ille:
Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
Non Varium facies; nam quis me scribere plures
Aut citius possit versus ? quis membra movere
Mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.
Interpellandi locus hic erat. Est tibi mater?
Cognati, queis te salvo est opus? - Haud mihi quisquam ;
Omnes composui.
Felices! Nunc ego resto;

[ocr errors]

5

10

15

Nil opus est te

[ocr errors]

20

25

Confice, namque instat fatum mihi triste, Sabella
Quod puero cecinit mota divina anus urna :
"Hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis,
"Nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra;
"Garrulus hunc quando consumet cunque; loquaces,
"Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas."

Ventum erat ad Vestae, quarta jam parte diei
Praeterita, et casu tunc respondere vadato
Debebat: quod ni fecisset, perdere litem.

Si me amas, inquit, paulum hic ades. Inteream, si
Aut valeo stare, aut novi civilia jura ;

30

35

Et propero quo scis. - Dubius sum quid faciam, inquit; 40 Tene relinquam an rem.

Me, sodes. Non faciam, ille,
Et praecedere coepit. Ego, ut contendere durum est
Cum victore, sequor. Maecenas quomodo tecum ?
Paucorum hominum et mentis bene sanae ;

[ocr errors]

Haberes

Hic repetit.
Nemo dexterius fortuna est usus.
Magnum adjutorem, posset qui ferre secundas,
Hunc hominem velles si tradere; dispeream, ni
Summosses omnes. Non isto vivitur illic,
Quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est,
Nec magis his aliena malis; nil mî officit inquam,
Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
Magnum narras, vix credibile.
Accendis, quare cupiam magis illi

Cuique suus.

[ocr errors]

Sic habet.

Atqui

Proximus esse. Velis tantummodo; quae tua virtus,

Expugnabis, et est qui vinci possit, eoque

[ocr errors]

Difficiles aditus primos habet. Haud mihi deero;
Muneribus servos corrumpam; non, hodie si
Exclusus fuero, desistam; tempora quaeram ;
Occurram in triviis, deducam. Nil sine magno
Vita labore dedit mortalibus.

Haec dum agit, ecce,

Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum
Qui pulchre nosset. Consistimus. Unde venis ? et,
Quo tendis ? rogat et respondet. Vellere coepi,
Et prensare manu lentissima brachia, nutans,

45

50

55

60

« PredošláPokračovať »