Obrázky na stránke
PDF
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][graphic][graphic][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

1) C. Trid. Sess. XIII. de Euchar. c. I. Si quis pegaverit, in sanctissimae eucharistiae sacramento contineri vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem, una cum anima et divinitate domini nostri Jesu Christi, ac proinde totum Christum; sed dixerit tantummodo esse in eo, ut in signo vel figura aut virtute, anathema sit. c. VIII. Si quis dixerit, Christum in eucharistia exhibitum spiritualiter tantum manducari et non etiam sacramentaliter ac realiter, anathema sit.

2) Radbert. Paschas. Quia voluit, licet in figura panis et vini maneat, haec sic esse omnino nihilque aliud, quam caro Christi et sanguis post consecrationem, credenda sunt ... et ut mirabilius loquar, non alia plane, quam quae nata est de Maria et passa in cruce et resurrexit de sepulcro. De corp. et sanguin. Domini c. I. n. 2. Vera utique Christi caro, quae crucifixa est et sepulta, vere illius carnis sacramentum, quod per sacerdotem super altare in verbo Christi per spiritum sanctum consecratur. c. IV. n. 3. Unde miror, quod velint nunc quidam dicere, non in re esse veritatem carnis Christi, sed in sacramento, virtutem carnis et non carnem, virtutem sanguinis et non sanguinem, figuram et non veritatem, verbum et non corpus, cum bic species accipit veritatem et figura veterum hostiarum corpus. Unde veritas ait, cum porrigeret discipulis panem, hoc est corpus meum et non aliud, quam quod pro nobis tradetur .... Necdum itaque erat fusus et tamen ipse porrigetur in calice sanguis, qui fundendus erat. Erat quidem jam in calice, qui adhuc tamen fundendus erat in pretium, et ideo ipse idemque sanguis jam erat in calice, qui et in corpore, sicut et corpus vel caro in pane. Erat autem integer Christus et corpus Christi coram oculis omnium positum, nec non et sanguis in corpore, sicut et adhuc hodie integerrimum est, et manet, qui vere dabatur eis ad comedendum et ad bibendum in remissionem peccatorum. In Matth. XXVI, 26.

[ocr errors][merged small]

2) C. Lat. IV. c. I. C. Trid. Sess. XIII. de Euchar. can. II. Si quis dixerit, in sacrosancto Eucharistiae sacramento remanere substantiam panis et vini, una cum corpore et sanguine domini nostri Jesu Christi; negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiae panis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem, manentibus duntasat speciebus panis et vini, quam quidem conversionem catholica ecclesia aptissime transsubstantiationem appellat, anathema sit.

« PredošláPokračovať »