Q. Horatii Flacci Opera

Predný obal
éditeur non identifié, 1793 - 371 strán (strany)

Vyhľadávanie v obsahu knihy

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 46 - Parcus deorum cultor et infrequens insanientis dum sapientiae consultus erro, nunc retrorsum vela dare atque iterare cursus cogor relictos: namque Diespiter, igni corusco nubila dividens plerumque, per purum tonantis egit equos volucremque currum quo bruta tellus et vaga flumina, quo Styx et invisi horrida Taenari 10 sedes Atlanteusque finis concutitur.
Strana 274 - Hoc erat in votis : modus agri non ita magnus, hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons et paulum silvae super his foret. auctius atque di melius fecere. bene est. nil amplius oro, Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis-.
Strana 134 - Addant avaro divitias mari : Tuno me biremis praesidio scaphae Tutum per Aegaeos tumultua Aura feret geminusque Pollux. XXX. EXEOI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum.
Strana 65 - Rectius vives, Licini, neque altum semper urgendo neque, dum procellas cautus horrescis, nimium premendo litus iniquum. auream quisquis mediocritatem diligit, tutus caret obsoleti sordibus tecti, caret invidenda sobrius aula.
Strana 75 - Tithonum minuit senectus, 30 et mihi forsan, tibi quod negarit, porriget hora. te greges centum Siculaeque circum mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum apta quadrigis equa, te bis Afro 35 murice tinctae vestiunt lanae : mihi parva rura et spiritum Graiae tenuem Camenae Parca non mendax dedit et malignum spernere vulgus.
Strana 33 - Arida nutrix. Pone me pigris ubi nulla campis Arbor aestiva recreatur aura, Quod latus mundi nebulae malusque luppiter urget ; 20 Pone sub curru nimium propinqui Solis in terra domibus negata : Dulce ridentem Lalagen amabo, Dulce loquentem.
Strana 10 - Quis multa gracilis te puer in rosa Perfusus liquidis urget odoribus Grato, Pyrrha, sub antro?
Strana 132 - Tanaisque discors. prudens futuri temporis exitum caliginosa nocte premit deus, ridetque si mortalis ultra fas trepidat. quod adest memento componere aequus; cetera fluminis ritu feruntur, nunc medio alveo cum pace delabentis Etruscum in mare, nunc lapides adesos stirpesque raptas et pecus et domos volventis una non sine montium clamore vicinaeque silvae, cum fera diluvies quietos irritat amnis.
Strana 47 - O diva, gratum quae regis Antium, praesens vel imo tollere de gradu mortale corpus vel superbos vertere funeribus triumphos...
Strana 291 - ... nunc itaque et versus et cetera ludicra pono ; 10 quid verum atque decens euro et rogo et omnis in hoc sum : condo et compono quae mox depromere possim. ac ne forte roges quo me duce, quo Lare tuter, nullius addictus iurare in verba magistri, quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.

Bibliografické informácie