Obrázky na stránke
PDF
ePub

ODE III.

AD MELPOMENEN.

Quen

uem tu, Melpomene, semel

Nascentem placido lumine videris,

Illum non labor Isthmius

Clarabit pugilem, non equus impiger

Curru ducet Achaico

Victorem; neque res bellica Deliis Ornatum foliis ducem,

Quod regum tumidas contuderit minas, Ostendet Capitolio:

Sed quae Tibur aquae fertile praefluunt,

Et spissae nemorum comae,

Fingent Aeolio carmine nobilem.

Romae principis urbium

Dignatur suboles inter amabiles

Vatum ponere me choros;

[ocr errors][merged small][merged small]

Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas;

O mutis quoque piscibus

Donatura cycni, si libeat, sonum;

Totum muneris hoc tui est,

Quod monstror digito praetereuntium

Romanae fidicen lyrae:

Quod spiro, et placeo (si placeo) tuum est.

ODE IV.

Qualem

ualem ministrum fulminis alitem,

(Cui rex Deorum regnum in aves vagas

Permisit, expertus fidelem

Iuppiter in Ganymede flavo)

Olim iuventas, et patrius vigor
Nido laborum propulit inscium;
Vernique, iam nimbis remotis,
Insolitos docuere nisus

Venti paventem; mox in ovilia
Demisit hostem vividus impetus;
Nunc in reluctantes dracones

Egit amor dapis, atque pugnae:

Qualemve laetis caprea pascuis
Intenta, fulvae matris ab ubere

Iam lacte depulsum leonem,

Dente novo peritura, vidit:

Videre Rhaetis bella sub Alpibus

Drusum gerentem Vindelici; et diu,

Lateque victrices catervae

Consiliis iuvenis revictae

Sensere, quid mens rite, quid indoles, Nutrita faustis sub penetralibus,

Posset; quid Augusti paternus

In pueros animus Nerones.

Fortes creantur fortibus, et bonis:
Est in iuvencis, est in equis patrum
Virtus; nec imbellem feroces

Progenerant aquilae columbam:

Doctrina sed vim promovet insitam,
Rectique cultus pectora roborant:
Vtcumque defecere mores,

Indecorant bene nata culpae.

Quid debeas, o Roma, Neronibus,
Testis Metaurum flumen, et Hasdrubal
Devictus, et pulcher fugatis
Ille dies Latio tenebris,

Qui primus alma risit adorea;
Dirus per urbes Afer ut Italas,

Ceu flamma per taedas, vel Eurus
Per Siculas equitavit undas.
Post hoc secundis usque laboribus
Romana pubes crevit; et impio

Vastata Poenorum tumultu

Fana Deos habuere rectos:

Dixitque tandem perfidus Hannibal;
Cervi, luporum praeda rapacium,
Sectamur ultro, quos opimus

Fallere, et effugere est triumphus.

Gens, quae cremato fortis ab Ilio
Iactata Tuscis aequoribus, sacra,
Natosque, maturosque patres

Pertulit Ausonias ad urbes;

Duris ut ilex tonsa bipennibus
Nigrae feraci frondis in Algido,
Per damna, per caedes, ab ipso
Ducit opes, animumque ferro.
Non Hydra secto corpore firmior
Vinci dolentem crevit in Herculem;
Monstrumve summisere Colchi

Maius, Echioniaeve Thebae.

Merses profundo, pulchrior evenit:
Luctere, multa proruet integrum
Cum laude victorem, geretque

Proelia coniugibus loquenda. Carthagini iam non ego nuntios Mittam superbos: occidit, occidit Spes omnis, et fortuna nostri

Nominis Hasdrubale interemto. Nil Claudiae non efficient manus, Quas et benigno numine Iuppiter Defendit, et curae sagaces

Expediunt per acuta belli.

[blocks in formation]

Divis orte bonis, optime Romulae

Custos gentis, abes iam nimium diu:
Maturum reditum pollicitus Patrum
Sancto concilio, redi.

Lucem redde tuae, dux bone, patriae;
Instar veris enim vultus ubi tuus
Affulsit populo, gratior it dies,
Et soles melius nitent.

Vt mater iuvenem, quem Notus invido
Flatu Carpathii trans maris aequora
Cunctantem spatio longius annuo
Dulci distinet a domo,

Votis, ominibusque, et precibus vocat,
Curvo nec faciem litore demovet;

Sic, desideriis icta fidelibus,

Quaerit patria Caesarem.

Tutus bos etenim rura perambulat: Nutrit rura Ceres, almaque Faustitas; Pacatum volitant per mare navitae; Culpari metuit Fides;

Nullis polluitur casta domus stupris; Mes, et lex maculosum edomuit nefas; Laudantur simili prole puerperae;

Calpam Poena premit comes.

« PredošláPokračovať »