Obrázky na stránke
PDF
ePub

Proximus esse. Velis tantummodo, quae tua virtus,
Expugnabis; et est qui vinci possit: eoque
Difficiles aditus primos habet. Haud mihi deero:
Muneribus servos corrumpam: non, hodie si
Exclusus fuero, desistam; tempora quaeram:
Occurram in triviis: deducam. Nil sine magno
Vita labore dedit mortalibus. Haec dum agit, ecce
Fuscus Aristius occurrit, mihi carus, et illum
Qui pulchre nosset: consistimus. Vnde venis? et
Quo tendis? rogat; et respondet. Vellere coepi,
Et prensare manu lentissima brachia, nutans,
Distorquens oculos, ut me eriperet: male salsus
Ridens dissimulare: meum iecur urere bilis.
Certe nescio quid secreto velle loqui te
Aiebas mecum. Memini bene; sed meliori
Tempore dicam: hodie tricesima sabbata: vin'tu
Curtis Iudaeis oppedere? Nulla mihi, inquam,
Relligio est. At mî: sum paullo infirmior, unus
Multorum ignosces; alias loquar. Hunccine solem
Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus, ac me
Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi
Adversarius: et, quo tu turpissime? magna.
Inclamat voce: et, licet antestari?

ego vero

Oppono auriculam: rapit in ius; clamor utrinque,

Vndique concursus. Sic me servavit Apollo.

[blocks in formation]

Nempe incomposito dixi pede currere versus

Lucili: quis tam Lucili fautor inepte est,

Vt non hoc fateatur? At idem, quod sale multo
Vrbem defricuit, charta laudatur eadem.

Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cetera ; nam sic
Et Laberî Mimos, ut pulchra poemata, mirer.
Ergo non satis est risu diducere rictum

Auditoris et est quaedam tamen hic quoque virtus.
Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se
Impediat verbis lassas onerantibus aures.

Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso;
Defendente vicem modo rhetoris, atque. poetae;
Interdum urbani, parcentis viribus, atque
Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius, et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit, neque simius iste,
Nil praeter Calvum, et doctus cantare Catullum.
At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis
Miscuit. O seri studiorum! quine putetis
Difficile, et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit? At sermo lingua concinnus utraque
Suavior (ut Chio nota si commixta Falerni est)
Quum versus facias. Te ipsum percontor, an et quum

Dura tibi peragenda rei sit caussa Petilli,
Scilicet oblitus patriaeque, patrisque Latini,
Quum Pedius caussas exsudet Poplicola, atque
Corvinus, patriis intermiscere petita

Verba foris malis, Canusini more bilinguis?

Atqui ego quum Graecos facerem, natus mare citra,
Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus

Post mediam noctem visus, quum somnia vera:
In silvam non ligna feras insanius, ac si
Magnas Graecorum malis implere catervas.
Turgidus Alpinus iugulat dum Memnona, dumque

Defingit Rheni luteum caput, haec ego

ludo,

Quae nec in aede sonent certantia, iudice Tarpa;
Nec redeant iterum, atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes, Davoque Chremeta
Eludente senem, comis garrire libellos

Vnus vivorum, Fundani: Pollio regum

Facta canit pede ter percusso: forte epos acer,
Vt nemo, Varius ducit: molle, atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino,

Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor: neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti multa cum laude coronam.
At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis: age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Acci?

Non ridet versus Ennî gravitate minores,

Quum de se loquitur, non ut maiore reprensis?
Quid vetat, et nosmet Lucili scripta legentes,
Quaerere num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos, et euntes
Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem coenatus? Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium capsis quem fama est esse, librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis, et urbanus, fuerit limatior idem,
Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,
Quamque poetarum seniorum turba: sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne, quod ultra
Perfectum traheretur; et in versu faciendo
Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Saepe stilum vertas, iterum, quae digna legi sint,
Scripturus: neque, te ut miretur turba, labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?

Non ego; nam satis est equitem mihi plaudere: ut audax,
Contemtis aliis, explosa Arbuscula dixit.
Men' moveat cimex Pantilius? aut cruciet, quod
Vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigellî?
Plotius, et Varius, Maecenas, Virgiliusque,

244 Q. HOR. FLACCI SATYR. LIB. I. 10.
Valgius, et probet haec Octavius optimus, atque
Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque:
Ambitione relegata, te dicere possum,

Pollio; te, Messalla, tuo cum fratre; simulque
Vos Bibule, et Servi; simul his te, candide Furni:
Complures alios, doctos ego quos, et amicos
Prudens praetereo; quibus haec, sint qualiacumque,
Arridere velim; doliturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter iubeo plorare cathedras.
I puer, atque meo citus haec subscribe libello.

« PredošláPokračovať »