Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas;
Defodiet, condetque nitentia: quum bene notum
Porticus Agrippae, et via te conspexerit Appî;
Ire tamen restat, Numa quo devenit, et Ancus.
Si latus, aut renes morbo tentantur acuto,
Quaere fugam morbi. Vis recte vivere? Quis non?
Si virtus hoc una potest dare, fortis omissis
Hoc age deliciis. Virtutem verba putes, et
Lucum ligna? Gave ne portus occupet alter,
Ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas:
Mille talenta rotundentur, totidem altera porro, et
Tertia succedant, et quae pars quadret acervum.
Scilicet uxorem cum dote, fidemque, et amicos,
Et genus, et formam, regina pecunia donat;
Ac bene nummatum decorat Suadela, Venusque.
Mancipiis locuples, eget aeris Cappadocum rex:
Ne fueris hic tu, Chlamydes Lucullus, ut aiunt,
Si posset centum scenae praebere rogatus;

Qui possum tot? ait: tamen et quaeram, et, quot habebo,
Mittam: post paullo scribit, sibi millia quinque
Esse domi chlamydum; partem, vel tolleret omnes.
Exilis domus est, ubi non et multa supersunt,
Et dominum fallunt, et prosunt furibus. Ergo
Si res sola potest facere, et servare beatum;
Hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
Si fortunatum species, et gratia praestat;
Mercemur servum, qui dictet nomina, laevum
Qui fodicet latus, et cogat trans pondera dextram

Porrigere. Hic multum in Fabia valet, ille Velina:
Cui libet, is fasces dabit; eripietque curule,
Cui volet, importunus ebur: frater, pater, adde;
Vt cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
Si, bene qui coenat, bene vivit; lucet, eamus,
Quo ducit gula: piscemur, venemur; ut olim
Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos
Differtum transire forum, populumque iubebat;
Vnus ut e multis, populo spectante, referret
Emtum mulus aprum. Crudi, tumidique lavemur,
Quid deceat, quid non, obliti: Caerite cera
Digni; remigium vitiosum Ithacensis Vlyssei,
Cui potior patria fuit interdicta voluptas.
Si, Mimnermus uti censet, sine amore, iocisque
Nil est iucundum; vivas in amore, iocisque.
Vive, vale: si quid novisti rectius istis,
Candidus imperti: si non, his utere mecum.

[ocr errors]

EPISTOLA VII.

AD

MAECENATEM.

Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,

Sextilem totum mendax desideror: atqui

Si me vivere vis sanum, recteque valentem;
Quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
Maecenas, veniam: dum ficus prima, calorque
Designatorem decorat lictoribus atris;

Dum pueris omnis pater, et matercula pallet;
Officiosaque sedulitas, et opella forensis.
Adducit febres, et testamenta resignat.
Quod si bruma nives Albanis illinet agris;
Ad mare descendet vates tuus, et sibi parcet,
Contractusque leget: te, dulcis amice, reviset
Cum Zephyris, (si concedes) et hirundine prima.
Non, quo more pyris vesci Calaber iubet hospes,
Tu me fecisti locupletem. Vescere sodes.
Iam satis est. At tu quantum vis tolle. Benigne.
Non invisa feres pueris munuscula parvis.
Tam teneor dono, quam si dimittar onustus.
Vt libet: haec porcis hodie comedenda relinques.
Prodigus, et stultus donat quae spernit, et odit.
Haec seges ingratos tulit, et feret omnibus annis.
Vir bonus, et sapiens dignis ait esse paratus;
Nec tamen ignorat, quid distant aera lupinis.

[ocr errors]

Dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
Quod si me noles usquam discedere; reddes
Forte latus, nigros angusta fronte capillos;
Reddes dulce loqui; reddes ridere decorum, et
Inter vina fugam Cinarae maerere protervae.
Forte per angustam tenuis nitedula rimam
Repserat in cumeram frumenti; pastaque rursus
Ire foras pleno tendebat corpore frustra.
Cui mustela procul, si vis, ait, effugere istinc,
Macra cavum repetes artum, quem macra subisti.
Hac ego si compellor imagine, cuncta resigno:
Nec somnum plebis laudo satur altilium; nec
Otia divitiis Arabum liberrima muto.
Saepe verecundum laudasti; rexque, paterque
Audisti coram, nec verbo parcius absens.
Inspice, si possum donata reponere laetus.
Haud male Telemachus, proles patientis Vlyssei:
Non est aptus equis Ithace locus; ut neque planis
Porrectus spatiis, nec multae prodigus herbae:
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.
Parvum parva decent. Mihi iam regia Roma;
Sed vacuum Tibur placet, aut imbelle Tarentum.
Strenuus, et fortis, caussisque Philippus agendis
Clarus, ab officiis octavam circiter horam
Dum redit, atque foro nimium distare Carinas
Iam grandis natu queritur; conspexit, ut aiunt,
Adrasum quemdam vacua tonsoris in umbra,
Cultello proprios purgantem leniter ungues.

Demetri, (puer hic non laeve iussa Philippi
Accipiebat) abi, quaere, et refer: unde domo, quis,
Cuius fortunae, quo sit patre, quove patrono.
It, redit, et narrat; Vulteium nomine Maenam,
Praeconem, tenui censu, sine crimine notum,
Et properare loco, et cessare, et quaerere, et uti,
Gaudentem parvisque sodalibus, et lare certo,
Et ludis, et, post decisa negotia, campo.
Seitari libet ex ipso, quodcumque refers: dic,
Ad coenam veniat. Non sane credere Maena:
Mirari secum tacitus. Quid multa? Benigne,
Respondet. Negat ille mihi? Negat improbus, et te
Negligit, aut horret. Vulteium mane Philippus
Vilia vendentem tunicato scruta popello
Occupat, et salvare iubet prior. Ille Philippo
Excusare laborem, et mercenaria vincla,

Quod non mane domum venisset; denique, quod non
Providisset eum. Sic ignovisse putato

Me tibi, si coenas hodie mecum. Vt libet. Ergo
Post nonam venies: nunc i, rem strenuus auge.
Vt ventum ad coenam est, dicenda, tacenda loquutus,
Tandem dormitum dimittitur. Ergo, ubi saepe
Occultum visus decurrere piscis ad hamum,
Mane cliens, et iam certus conviva, iubetur
Rura suburbana indictis comes ire Latinis.
Impositus mannis, arvum, caelumque Sabinum
Non cessat laudare: videt, ridetque Philippus:
Et, sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,

« PredošláPokračovať »