Obrázky na stránke
PDF
ePub

Si tamen attentas? Quereris super hoc etiam, quod Exspectata tibi non mittam carmina mendax.

Luculli miles collecta viatica multis

Aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem

Perdiderat: post hoc vehemens lupus, et sibi, et hosti
Iratus pariter, ieiunis dentibus acer,

Praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,
Summe munito, et multarum divite rerum.
Clarus ob id factum, donis ornatur honestis;
Accipit et bis dena super sestertia nummum.
Forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
Nescio quod cupiens, hortari coepit eumdem
Verbis, quae timido quoque possent addere mentem:
I bone, quo virtus tua te vocat; i pede fausto,
Grandia laturus meritorum praemia: quid stas?
Post haec ille catus, quantumvis rusticus, ibit,
Ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit, inquit.
Romae nutriri mihi contigit, atque doceri,
Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles.
Adiecere bonae paullo plus artis Athenae:
Scilicet ut possem curvo dignoscere rectum,
Atque inter silvas Academi quaerere verum.
Dura sed emovere loco me tempora grato;
Civilisque rudem belli tulit aestus in arma,
Caesaris Augusti non responsura lacertis.
Vnde simul primum me dimisere Philippi
Decisis humilem pennis, inopemque paterni
Et laris, et fundi; paupertas impulit audax,

Vt versus facerem: sed, quod non desit, habentem,
Quae poterunt unquam satis expurgare cicutae,
Ni melius dormire putem, quam scribere versus?
Singula de nobis anni praedantur euntes;
Eripuere iocos, venerem, convivia, ludum;
Tendunt extorquere poemata: quid faciam vis?
Denique non omnes eadem mirantur, amantque:
Carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,
Ille Bioneis sermonibus, et sale nigro.
Tres mihi convivae prope dissentire videntur,
Poscentes vario multum diversa palato.

Quid dem? quid non dem? renuis, tu, quod iubet alter;
Quod petis, id sane est invisum, acidumque duobus.
Praeter cetera, me Romaene poemata censes

Scribere posse inter tot curas, totque labores?
Hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis
Omnibus officiis: cubat hic in colle Quirini,
Hic extremo in Aventino: visendus uterque.
Intervalla vides humane commoda. Verum
Purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.
Festinat calidus mulis, gerulisque redemtor;
Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum;
Tristia robustis luctantur funera plaustris;

Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
I nunc, et versus tecum meditare canoros.
Scriptorum chorus omnis amat nemus, et fugit urbes,
Rite cliens Bacchi, somno gaudentis, et umbra.
Tu me inter strepitus nocturnos, atque diurnos

Vis canere, et non tacta sequi vestigia vatum?
Ingenium, sibi quod vacuas desumsit Athenas,
Et studiis annos septem dedit, insenuitque
Libris, et curis, statua taciturnius exit

Plerumque, et risu populum quatit: hic ego rerum
Fluctibus in mediis, et tempestatibus Vrbis,
Verba lyrae motura sonum connectere digner?
Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
Alterius sermone meros audiret honores:
Gracchus ut hic illi foret, huic ut Mucius ille.
Qui minus argutos vexat furor iste poetas?
Carmina compono, hic elegos. Mirabile visu,
Caelatumque novem Musis opus, aspice primum,
Quanto cum fastu, quanto molimine circum
Spectemus, vacuam Romanis vatibus aedem:

Mox etiam, si forte vacas, sequere, et procul audi,
Quid ferat, et quare sibi nectat uterque coronam. ́
Caedimur, et totidem plagis consumimus hostem,
Lento Samnites ad lumina prima duello.
Discedo Alcaeus puncto illius: ille meo quis?
Quis, nisi Callimachus? si plus apposcere visus,
Fit Mimnermus, et optivo cognomine crescit.
Multa fero, ut placem genus irritabile vatum,
Quum scribo, et supplex populi suffragia capto:
Idem, finitis studiis, et mente recepta,
Obturem patulas impune legentibus aures.
Ridentur mala qui componunt carmina: verum
Gaudent scribentes, et se venerantur, et ultro,

Si taceas, laudant; quidquid scripsere, beati.
At qui legitimum cupiet fecisse poema,
Cum tabulis animum censoris sumet honesti;
Audebit, quaecumque parum splendoris habebunt,
Et sine pondere erunt, et honore indigna ferentur,
Verba movere loco; quamvis invita recedant,
Et versentur adhuc intra penetralia Vestae.
Obscurata diu populo bonus eruet, atque
Proferet in lucem speciosa vocabula rerum,
Quae priscis memorata Catonibus, atque Cethegis,
Nunc situs informis premit, et deserta vetustas:
Asciscet nova, quae genitor produxerit usus.
Vehemens, et liquidus, puroque simillimus amni,
Fundet opes, Latiumque beabit divite lingua:
Luxuriantia compescet, nimis aspera sano
Levabit cultu, virtute carentia tollet:
Ludentis speciem dabit, et torquebitur, ut qui
Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.
Praetulerim scriptor delirus, inersque videri,
Dum mea delectent mala me, vel denique fallant,
Quam sapere, et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
Qui se credebat miros audire tragoedos,
In vacuo laetus sessor, plausorque theatro:
Cetera qui vitae servaret munia recto
More; bonus sane vicinus, amabilis hospes,
Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis,
Et signo laeso non insanire lagenae;
Posset qui rupem, et puteum vitare patentem.

Hic ubi cognatorum opibus, curisque refectus,
Expulit elleboro morbum, bilemque meraco,
Et redit ad sese; pol me occidistis, amici,
Non servastis, ait, cui sic extorta voluptas,
Et demtus per vim mentis gratissimus error.
Nimirum sapere est abiectis utile nugis,
Et tempestivum pueris concedere ludum;
Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed verae numerosque, modosque ediscere vitae.
Quocirca mecum loquor haec, tacitusque recordor:
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
Narrares medicis: quod quanto plura parasti,
Tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si vulnus tibi, monstrata radice, vel herba
Non fieret levius; fugeres radice, vel herba
Proficiente nihil curarier: audieras, cui
Rem Di donarent, illi decedere pravam
Stultitiam; et, quum sis nihilo sapientior, ex quo
Plenior es, tamen uteris monitoribus îsdem?
At, si divitiae prudentem reddere possent,
Si cupidum timidumque minus te; nempe ruberes,
Viveret in terris te si quis avarior uno.

Si proprium est, quod quis libra mercatus, et aere est;
Quaedam, si credis consultis, mancipat usus:
Qui te pascit ager, tuus est: et villicus Orbî,
Quum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
Te dominum sentit: das nummos; accipis uvam,
Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto

« PredošláPokračovať »