Obrázky na stránke
PDF
ePub

1

Paullatim mercaris agrum, fortasse trecentis,
Aut etiam supra, nummorum millibus emtum.
Quid refert, vivas numerato nuper, an olim?
Emtor Aricini quondam, Veientis et arvi,
Emtum coenat olus, quamvis aliter putat; emtis
Sub noctem gelidam lignis calefactat ahenum.
Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis
Limitibus vicina reficit iurgia; tanquam

Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horae,
Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema,
Permutet dominos, et cedat in altera iura.

Sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres
Heredem alterius, velut unda supervenit undam;
Quid vici prosunt, aut horrea? quidve Calabris
Saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus

Grandia cum parvis, non exorabilis auro?
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas,

Sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare, et ludere, et ungi
Praeferat Herodis palmetis pinguibus; alter
Dives, et importunus, ad umbram lucis ab ortu
Silvestrem flammis, et ferro mitiget agrum;
Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturae Deus humanae, mortalis in unum.
Quodque caput, vultu mutabilis, albus, et ater.
Vtar, et e modico, quantum res poscet, acervo
Tollam; nec metuam quid de me iudicet heres,

356
Q. HOR. FLACCI EPIST. LIB. II. 2.
Quod non plura datis invenerit; et tamen idem
Scire volam, quantum simplex, hilarisque nepoti
Discrepet, et quantum discordet parcus avaro.
Distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumtum
Invitus facias, neque plura parare labores;

Ac potius, puer ut festis quinquatribus olim,
Exiguo, gratoque fruaris tempore raptim.

Pauperies immunda procul, procul absit: ego, utrum
Nave ferar magna, an parva, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis velis Aquilone secundo:
Non tamen adversis aetatem ducimus Austris:
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re,
Extremi primorum, extremis usque priores.
Non es avarus: abi: quid? cetera iam simul isto
Cum vitio fugere? caret tibi pectus inani
Ambitione? caret mortis formidine, et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos Lemures, portentaque Thessala rides?
Natales grate numeras? ignoscis amicis?
Lenior, et melior fis accedente senecta?

Quid te exemta levat spinis de pluribus una?
Vivere si recte nescis, decede peritis.

Lusisti satis, edisti satis, atque bibisti:
Tempus abire tibi est: ne potum largius aequo
Rideat, et pulset lasciva decentius aetas.

QVINTI

HORATII FLACCI

EPISTOLA AD PISONES

SIVE

ARS POETICA.

HORATII FLACCI

EPISTOLA AD PISONES

SIVE

ARS POETICA.

Humano

-umano capiti cervicem pictor equinam Iungere si velit, et varias inducere plumas, Vndique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne; Spectatum admissi risum teneatis amici? Credite, Pisones, isti tabulae fore librum Persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae Fingentur species; ut nec pes, nec caput uni Reddatur formae. Pictoribus, atque poetis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. Scimus, et hanc veniam petimusque, damusque vicissim : Sed non ut placidis coeant immitia; non ut Serpentes avibus geminentur, tigribus agni. Inceptis gravibus plerumque, et magna professis, Purpureus, late qui splendeat, unus, et alter Adsuitur pannus; quum lucus, et ara Dianae, Et properantis aquac per amoenos ambitus agros,

« PredošláPokračovať »