Obrázky na stránke
PDF
ePub

Auro repensus scilicet acrior

Miles redibit? Flagitio additis

Damnum: neque

amissos colores

Lana refert medicata fuco;

Nec vera virtus, quum semel excidit, Curat reponi deterioribus.

Si pugnat extricata densis.

Cerva plagis; erit ille fortis,

Qui perfidis se credidit hostibus;
Et Marte Poenos proteret altero,
Qui lora restrictis lacertis

Sensit iners, timuitque mortem.

Hic, unde vitam sumeret, inscius,
Pacem duello miscuit. O pudor!
O magna Carthago, probrosis
Altior Italiae ruinis!

Fertur pudicae coniugis osculum,
Parvosque natos, ut capitis minor,
Ab se removisse; et virilem

Torvus humi posuisse vultum:

Donec labantes consilio Patres

Firmaret auctor nunquam alias dato,

Interque maerentes amicos

Egregius properaret exsul.

Atqui sciebat, quae sibi barbarus
Tortor pararet: non aliter tamen
Dimovit obstantes propinquos,

Et populum reditus morantem;

Quam si clientum longa negotia,
Diiudicata lite, relinqueret,
Tendens Venafranos in agros,

Aut Lacedemonium Tarentum.

ODE VI.

AD ROMANOS.

Delicta maiorum immeritus lues,
Romane, donec templa refeceris,
Aedesque labentes Deorum, et

Foeda nigro simulacra fumo.

Dis te minorem quod geris, imperas:
Hinc omne principium, huc refer exitum.
Di multa neglecti dederunt

Hesperiae mala luctuosae.

Iam bis Monaeses, et Pacori manus
Non auspicatos contudit impetus

Nostros, et adiecisse praedam
Torquibus exiguis renidet.

Pene occupatam seditionibus

Delevit Vrbem Dacus, et Aethiops:

Hic classe formidatus, ille

Missilibus melior sagittis.

Fecunda culpae secula nuptias

Primum inquinavere, et genus, et domos: Hoc fonte derivata clades

In patriam, populumque fluxit.

Motus doceri gaudet Ionicos
Matura virgo, et fingitur artibus

Iam nunc, et incestos amores

De tenero meditatur ungui.

Mox iuniores quaerit adulteros
Inter mariti vina; neque eligit,
Cui donet impermissa raptim

Gaudia, luminibus remotis:
Sed iussa coram, non sine conscio
Surgit marito; seu vocat institor,
Seu navis Hispanae magister,

Dedecorum pretiosus emtor.
Non his iuventus orta parentibus
Infecit aequor sanguine Punico,
Pyrrhumque, et ingentem cecidit
Antiochum, Hannibalemque dirum:

Sed rusticorum mascula militum
Proles, Sabellis docta ligonibus
Versare glebas, et severae

Matris ad arbitrium recisos

Portare fustes; Sol ubi montium
Mutaret umbras, et iuga demeret
Bobus fatigatis, amicum

Tempus agens abeunte curru.
Damnosa quid non imminuit dies?
Aetas parentum, peior avis, tulit
Nos nequiores, mox daturos

Progeniem vitiosiorem.

[blocks in formation]

Quid fles, Asterie, quem tibi candidi

Primo restituent vere Favonii,

Thyna merce beatum,

Constantis iuvenem fide,

Gygen? Ille Notis actus ad Oricum,
Post insana Caprae sidera, frigidas
Noctes non sine multis

Insomnis lacrymis agit.

Atqui sollicitae nuntius hospitae,
Suspirare Chloën, et miseram tuis
Dicens ignibus uri,

Tentat mille vafer modis.

Vt Proetum mulier perfida credulum
Falsis impulerit criminibus, nimis

Casto Bellerophonti

Maturare necem, refert.

Narrat pene datum Pelea Tartaro,

Magnessam Hippolyten dum fugit abstinens;

Et peccare docentes

Fallax historias monet:

Frustra: nam scopulis suidior Icari

Voces audit adhuc integer. At, tibi

Ne vicinus Enipeus

Plus iusto placeat, cave:

« PredošláPokračovať »