Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

fuisse docet

.

1

modo recentiorem hunc,a quo subrustica antiquitas emendatur scripturae morem sequuntur ? Si ergo O et V breves nullo discrimine inter scribendum habitae sunt; (ut antiquitus in more positum

prae ceteris aenea tabula Lugdunensis, in qua occurrunt una et Divus, et Divom()) argumento id est ab antiquis illis hasce literas ita potuisse pronunciari , ut idem per utrasque sonus in auribus crearetur; quod ne conandum quidem nobis est, a quibus ita literae efferuntur , ut a nativa ipsarum vi ac potestate nunquam discedamus. Ceterum quae firmioribus niti fundamentis , vel doctorum usu magis commendari nobis visa est orthographia , hanc

(1) Gruter. pag. Dii. col. 2.

DII

amplexi sumus; ita tamen, ut lapides, et Graecas origines, praesertim in nominibus, ut vocant, propriis, unice consuleremus.

Magis vero magisque sollicitos nos habuit lectionum delectus. Vt enim ingens est eruditorum numerus,qui huic poetae recensendo sollertiam , vel ingenium commodarunt suum ; quorum alii obscura sane loca illustrarunt, alii vel tenebris , vel ipsi etiam luci obscuritatem addiderunt; oportuit, ut tot sententiarum, et iudiciorum copia inopiam quodammodo faceret; nobisque hanc demum provinciam aggredientibus maius negotium exhiberet. Certe non ita me amo, ut cunctis harum rerum studiosis diligentiam meam probare me posse con fidam. Verum, quum hi nihil libenter excipiant,

[ocr errors]

nisi quod a veteribus membranis profectum sit, illi coniecturas tantum movere cupiant, ingenioque nihil non adrogent suo; fit statim ut eruditorum manus in duas quasi frontes adversas dividatur. Quae quum ita sint , optimum mihi visum est factu , si ne latum quidem unguem a testimonio librorum recederem, quum per sensum satis planum licuisset ; neque coniecturis fere uterer , quae omnium omnino codicum fide desererentur. Antequam ego huic, vel illi lectioni calculum adiungeremus, multum diuque nobis deliberandum fuit; quod ut semper arduum , ita cecidit maxime a libro Epodon usque ad calcem. Multum enim in hoc opere sublevavit nos diligentia viri clarissimi Christiani Davidis Iani, qui , dum HORATIVM ederet Lipsiae, in ima unaquaque pagella varias quotquot sunt lectiones aggessit. Nec ipsi tamen libros scriptos interrogare praetermisimus; quinque enim Odarum exemplaria obtulit nobis amplissima, eademque lectissima Chisiana bibliotheca; tria Epistolarum, et Artis poeticae, Satyrarum duo ex eodem thesauro accessere: tertium Zeladiana suffecit.

Quum vero volumen istud ea edendum lege suscepissem , ut nullus notationibus locus esset relictus, vix ulli fuerunt usui (")lectiones mehercule scitae, et doctae , in quas, dum codices inter se confe

,

(1) Vide tamen ex. c. Ode xvi. Epodon v. 29, ubi ex Codice Chisiano proruperit Apenninus reposuimus loco vulgati: procurrerit.

rebamus, incidimus. Contigit tamen ut nonnullam coniecturam, cui nondum auctoritas accesserat, nostrorum textuum fide confirmaremus. Cuius rei ex pluribus locis exemplo sit, quod Bentleius coniectavit de versu 15 Od. xvi. Epod. (). Monendus vero nobis hic lector est non commisisse nos , ut diutius inter hos lepidissimos locum sibi vindicarent inficeti illi versus, qui in Oden septimam et decimam libri tertii

, quar

(2)

(1) Forte (quod expediat) communiter,

aut melior pars Malis carere quaeritis laboribus. Ita legebatur ex coniectura tantum ; li

l ceat nunc ex MS. (2) Quando et priores hinc Lamias ferunt

Denominatos , et nepotum
Per memores genus omne fastos.

Auctore ab illo ducis originem cet. v. 2 et seqq.

« PredošláPokračovať »