Obrázky na stránke
PDF
ePub

tam libri quarti (1), denique in Satyram quintam primi irrepserunt (2). Ad versum octavum Odae octavae libri quarti quod pertinet, fuisse illum iudicio quorumdam nimis severo deletum, satis superque argumento sunt, quae memoriae prodidit (libro xxx. S. 3,5, et 43); discimus enim inde, quam bene vel in maiore Africano quadrent illa

Livius

Incendia Carthaginis impiae. Quum vero de stigmatis suo quibusque loco reponendis res

(1)

quibus

Mos unde deductus per omne
Tempus Amazonia securi

Dextras obarmet, quaerere distuli:

Nec scire fas est omnia: sed cet.

V. 18, seqq.

(2) Qui locus a forti Diomede est conditus olim. v. 92.

esset, perpendimus sedulo quidquid hac in re e scholiastarum lucubrationibus nobis superavit; quorum tamen doctrinae, vel iudicio non adeo tribuendum putavimus, ut illis committere nos voluerimus. Quapropter quum maior tum coniecturae, tum diligentiae adhibendae reliquus hic nobis locus videretur, severiora hermeneutices praecepta ita unicuique poetae sensui explicando commodavimus, ut a sententiarum perspicuitate optimus dicendi modus nunquam seiungeretur; cui legi ut unice pareremus, ceteras vix ac ne vix quidem audivimus. Ex tanto interim fastidio, in quod tenuis occupatio haec incideret prorsus necesse erat, hunc fructum cepimus, ut sola sensuum distinctione freti duorum

versuum (1) Odes quintae Epodon iustam sententiam adipisceremur: quos versus adeo laeva interpretatio corruperat, ut critici omnes in eos clamarent, nonnulli etiam suppositos iudicarent (2). Sic quandoque tenui studio, quod obscura diligentia a quibusdam vocabitur, non tenue huic literarum rationi fertur adiumentum.

(1) v. 87, 88.

(2) Venena! magnum fas, nefasque non valent

sum.

Convertere humanam vicem. Venena! ibi prosphonesis est ad veneficas, quod nondum fuerat animadverCetera verba id volunt, opinor; puero nempe humanam vicem esse obeundam: nec suam innocentiam, aut illarum scelus, (magnum fas, nefasque) adeo ad Superos movendos valere, ut instantia sibi fata speret mutaturos.

En fere specimen industriae nostrae, et methodi, qua sategimus ut etiam iis, quorum subtile in huiusmodi rebus,immo et paullo morosius iudicium est, editio haec nostra adrideret; qui singula loca ad trutinam revocavimus, obscuras quasque sententias non per transennam, nec sola cuiusdam exemplaris fide, sed uno quoque verbo excussimus, et diligentissime recensuimus: qui nulli denique labori pepercimus, ut parcere legentes impune possent.

« PredošláPokračovať »