Obrázky na stránke
PDF
ePub

ipsum castigarent, industria usus, et doctrina , illud a me Horatianum exemplar exstare volui , quod Italicis praelis , et bibliothecis universis commendationi esset, et ornamento. Iam vero ne quid statim occurreret , quod a mundo simplicique, quem volumus, cultu alienum videretur; statui, quantum est prolegomenon, scholiorum, et variarum lectionum ab hoc volumine prohibere: immo, si nomina demas Deorum , vel hominum , quae sibi poema quodque praescribit, ne argumenta quidem adesse passus sum ; queis etsi antiquitas quaedam sit munimento, non tamen a me tanti facta sunt, ut tam venustis , tam claris poematis praeponerentur. Nostrarum vero quod erat praecipue partium egimus ita, ut haec editio primum ab orthographia , deinde a lectionum delectu, denique a stigmatum collocatione , quam maxime fieri per nos poterat, commendaretur.

Ad orthographiam quod spectat, cavimus pariter nequid nimis indiligenter, nequid curiose nimis ageremus. Quod institutum nostrum insimulabunt, opinor, nonnulli Angliae, Bataviae , Germaniae,ceterum eruditissimi viri, qui genus aliud orthographiae sectando ,otiolum quandoque suum potius delectasse , quam serio rem egisse videntur. Spissi enim illi , similesque in exitu casus sententiis impedimentum afferunt , tenebras etiam suffundunt; certe si ad nostratum eruditorum aures referantur, vereor , ut queant tolerari. Novi pro hac scribendi ratione testimonia veterum monumentorum

[ocr errors]

tem,

و

circumferri, fateorque in aliquibus vel aetatis aureae eam desiderari in literarum occursu levita

cui tantopere student grammatici: (legitur enim nec raro in illis inprovisum, conlega ("), cet.) at aera, et lapides sub Augusto, immo et superioris aetatis praeseferunt imperator,collegium , cet.. Profecto , quum sit par hinc et inde auctoritatis momentum,

adduci non possum , ut credam, nullam euphoniae habendam esse rationem; nihilique putandum esse , quod Graeci , a quibus nostra promanant, hiulcos istos asperosque sonitus aurium caussa tam sedulo vitaverint. Vt ergo auribus indulgeatur, sermonisque prospiciatur

[ocr errors]

(1) Noris Cenotaph. Pisana Dis. I'v. cap. VI.

2

(3)

perspicuitati , plurales casus is finitos expunximus. Tum enim Ancyranae tabulae ("), tum C. Caesaris titulus Ariminensis (?), tum arcus Augusti , qui est de Gentibus Subalpinis debellatis epigraphe", plurales casus es finiunt, uti Gentes, aedes, omnes, cet.. Quin immo grammatici ipsi veteres memoriae tradiderunt nostrae solitos fuisse scriptores illos aureos modo hac, modo illa finitione uti , prout optima periodorum, et versuum indoles suadebat; quas nunc leges ne divinari quidem, nedum animo percipere possumus.

(4)

(1) Chishull. Antiq. Asiat. pag. 172 , seqq. (2) Gruter. pag. cxlix. num. 2 . (3) Gruter. pag. ccxxvi. num. Ź .

CCXXVI (4) Gellius Noct. Attic. lib. xIII.cap.xx.

Quod si saepius O pro V usurpata sit , ut in Volcanus , volt;

fatendum tamen est monumenta , quae hanc scripturam referunt, agreste et insolens quidquam aliud redolere, quod nemo hodie non oderit. Inscriptio Augustana, qua Vulcano simulacrum dedicatur, habet quidem pro Vulcano , Vol- . kano; at eadem pro absenti, apsenti ("); in ellogio Matronae eiusdem aevi legitur quoque volnus pro vulnus; simul vero stodium pro studium, aput pro apud , ultumum pro ultimum , necutrum pro neutrum(). Quomodo ergo sibi constabunt eruditi isti , qui arbitratu suo , modo veterem illum ,

[ocr errors]
[ocr errors]

(1) Gruter. pag. LXI. num. I. (2) Fabretti Inscript. pag. 226. Marini Iscriz. Albane num. CXLVIII.

« PredošláPokračovať »