Q. Horatii Flacci Opera: Ad optimorvm librorvm fidem acevrate edita

Predný obal
ex officina C. Tavchnitii, 1820 - 244 strán (strany)
0 Recenzie
Recenzie nie sú overované, ale Google kontroluje prítomnosť falošného obsahu a po jeho identifikácii ho odstraňuje
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Obsah

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 191 - Dum sibi dum sociis reditum parat, aspera multa Pertulit adversis rerum immersabilis undis. Sirenum voces et Circae pocula nosti ; Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, Sub domina meretrice fuisset turpis et excors, Vixisset canis immundus vel amica luto sus.
Strana 97 - Ad quae si properas gaudia, cum tua Velox merce veni : non ego te meis Immunem meditor tingere poculis, Plena dives ut in domo. Verum pone moras et Studium lucri, Nigrorumque memor, dum licet, ignium Misce stultitiam consiliis brevem : Dulce est desipere in loco.
Strana 187 - ... nunc itaque et versus et cetera ludicra pono ; 10 quid verum atque decens euro et rogo et omnis in hoc sum : condo et compono quae mox depromere possim. ac ne forte roges quo me duce, quo Lare tuter, nullius addictus iurare in verba magistri, quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
Strana 148 - ... plebi stabat commune sepulcrum, Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti: mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur. Nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque aggere in aprico spatiari, quo modo tristes albis informem spectabant ossibus agrum...
Strana 34 - Seu maestus omni tempore vixeris, Seu te in remoto gramine per dies Festos reclinatum bearis Interiore nota Falerni.
Strana 11 - Ibimus, o socii comitesque ! Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro : Certus enim promisit Apollo Ambiguam tellure nova Salamina futuram. O fortes, pejoraque passi 30 Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas ; Cras ingens iterabimus aequor.
Strana 150 - ... ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei 35 praeterita, et casu tum respondere vadato debebat, quod ni fecisset, perdere litem. 'si me amas,' inquit 'paulum hic ades.' 'inteream, si aut valeo stare aut novi civilia iura; et propero quo scis.' 'dubius sum, quid faciam', inquit, 40 'tene relinquam an rem.
Strana 243 - Studium sine divite vena, nee rude quid prosit video ingenium : alterius sic 410 altera poscit opem res et coniurat amice, qui studet optatam cursu contingere metam, multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, abstinuit venere et vino ; qui Pythia cantat tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. nunc satis est dixisse ' ego mira poemata pango ; occupet extremum scabies ; mihi turpe relinqui est, et quod non didici sane nescire fateri.
Strana 36 - Tibur Argeo positum colono sit meae sedes utinam senectae, sit modus lasso maris et viarum militiaeque ! unde si Parcae prohibent iniquae, dulce pellitis ovibus Galaesi flumen et regnata petam Laconi rura Phalantho.
Strana 243 - Ut qui conducti plorant in funere, dicunt Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic Derisor vero plus laudatore movetur. Reges dicuntur multis urgere culullis Et torquere mero, quem perspexisse laborant, 435 An sit amicitia dignus: si carmina condes, Nunquam te fallant animi sub volpe latentes. Quintilio si quid recitares, Corrige, sodes, Hoc...

Bibliografické informácie