Obrázky na stránke
PDF
ePub

plicamur. Largitus est enim Deus nobis rationem, qua maxime a belluis distemus, et ad divinam naturam propius accedamus : nos autem eandem sæpenumero rationem huc et illuc versantes, ea scelera concipimus, ut belluas etiam immanitate superemus. Habemus etiam a natura animos imbutos religione, qua incitati præcellentem illam naturam, divi namque vim hominum generi consulentem, ex operibus agnoscentes, eam castissimo pietatisque plenissimo cultu veneremur. At hominum amentia factum est, ut ab illo naturæ sensu duceretur omni scelere contaminata superstitio, quæ fusa per omnes nationes, multis seculis omnium fere animos opprimeret; mortalesque miseriis infinitis implicatos et constrictos teneret. Nihil denique, ne plura persequar, est nobis a natura insitum, quod non sit vel ad corporis tutelam, vel ad animi cultum aptissimum : sed nos plerumque divinis muneribus ad nostrum exitium, et deformitatem abutimur. E quo efficitur non studium laudis, cum sit nobis ingeneratum, esse ullo modo vituperandum, sed jactationem et levitatem hominum a vera virtute penitus aberrantium, et inanissimis opinionibus vitæ rationem pervertentium. Non enim temere summus ille Dominus eam cupiditatem omnium mentibus insevit, sed admirabili consilio et ratione, ut ea videlicet incitati, ad honestatem, unde laus omnis existit, ardentius aspiremus. At homines flagitiis infames, cum veræ dignitatis opibus orbati, dignitatem tamen appetant, illiusque viam penitus ignorent, eam e rebus inanissimis quærentes, magnum in se dedecus admittunt, et patriæ plerumque pestem atque perniciem machinantur. Hoc igitur gloriæ genus inane, funestum, atque mortiferum, omnium malorum seminarium in se continens, execrari præcipiunt sapientes homines : ab hujus pestilenti contagione Christi optimi max. voce deterremur: non ab illo, quod vulgi amentiam contemnens, stirpe veræ virtutis innititur. Quæ cum sæpe mecum animo agitarem, inire cæpi rationem, quemadmodum errorem multis insitum ex aliquorum animis evellerem ; et homines nostros, in quibus est natura egregius amor laudis ingenitus, a levitate ad veræ gloriæ studium traducerem. Et, ut in libris de Nobilitate, quos scripsi ad Ludovicum fratrem tuum, principem omnibus virtutibus ornatissimum, facere sum conatus, ut fucatam atque fallacem nobilitatem a vera secernerem : sic in his libris contendo, ut inanem et fluxam a vera et stabili laude sejungam, et admoneam omnes, in quibus inest ardor quidam mentis ad gloriam, ut toto pectore in studium pietatis et religionis incumbant. Aliter enim nunquam quod expetunt, adipisci ullo modo poterunt. Ut autem id commodius efficerem, venit in mentem mihi complecti his libris ea, quæ quondam de gloria et dignitate in sermone quodam, à mecum hominibus amicissimis, habito, cum essem Bononiæ, versata sunt. In quo sermone multa sunt adducta, quæ totius vim atque rationem facilius aperient." P. 349.

“ Aurum autem illud apud Poëtas nihil aliud significat, quam naturales opes virtutis atque sapientiæ. Quod ut melius intelligatis, utar illis Hesiodi carminibus, quæ a te, (me autem appellabat,) haud ita pridem conversa memoriæ mandavi. Sic enim inquit :

Numine divino primum est gens aurea terris
Edita, Saturnus dum cæli sceptra tenebat.

Ut dii vivebant homines, neque tristibus ægri
Curis, nec pressi ærumnis, durove labore.
Omne malum cunctis aberat, tristisque senectus
Nondum tardabat vires; sed semper eodem
Robore firmati stabant, viridique juventa ;

Ducebantque choros summa dulcedine læti. Hinc apparet illos homines præsidiis sapientiæ circumseptos fuisse, nempe qui mentem haberent ab omni perturbatione liberam et solutam, et sese ab iis malis, quæ corporis valetudinem perturbant, et senectutem infirmam, et odiosam efficiunt, tutos conservarent. Nondum enim ambitio et avaritia rationis arcem occuparant, necdum corporibus infinitam morborum vim luxuria atque mollicies invexerant. Neque solum in vita virtutis fructum capiebant, sed etiam æquitate animi incredibili moriebantur, quod est consummatæ cujusdam sapientiæ. Sequitur enim :

Non tamen inviti linquebant lumina vitæ.
Sed mors ut grato, dulcique sapore quietos,

Jam longa victos ætate amplexa tenebat. Cum enim vis omnis abfuisset, neque dum pestilentes ægritudines in humanum genus invasissent, nemo poterat vita excedere, præter fatum, præterque naturam, sed longa atqua beata senectute comsumptus. Additum deinde est :

Cuncta illis igitur felicia proveniebant:

Omnia nam tellus nullo poscente ferebat. Hic non tam est terræ fecunditas, quam præstantia moderationis intelligenda. Erant enim divitiis naturæ contenti, quæ sunt parabiles atque terminatæ. Si enim fuissent ardentes cupiditate, nunquam opibus illis, quas tellus mediocri diligentia culta large fundit, atque munifice, eorum sitis potuisset extingui. Sed in pecunia terra et mari quærenda, omnibus sese periculis exposuissent. Ergo non immerito cum tantis honestatis et innocentiæ laudibus in vita floruissent, post mortem, antiquitatis opinione fuerunt in deorum numero repositi. Sic enim ait :

Sed postquam fatum genus illud funere mersit,
Sancti terrarum genii sunt nomine dicti,
Humani generis custodes, et bona cunctis
Numina supplicibus, depulsoresque malorum.
Nunc terras lustrant: obscuroque aëre septi,
Vadunt justa oculis injustaque facta videntes,
Et ditant castos homines in vota vocati.

Hæc concessa illis regalia munera divis. Est plane regium munus, et gentis aureæ majestati conveniens, munificentia sua miseros homines inopia et egéstate levare, idque non tam opibus terræ venis effossis, quam iisdem sapientiæ muneribus, quibus est assecuta divinitatem. Hoc enim arbitror Hesiodum significare voluisse, cum illos divitias cultoribus suis elargiri affirmat.” P. 39-41.

“ Nam cum aliquis aut turpitudinis illecebra delinitus, aut alia quavis animi perturbatione concitatus flagitium committit, ubi primum ille motus animi residet, qui rationis judicium impediebat, multis signis ostendit, quam acerbo animi cruciatu afficiatur ex illius maculæ conscientia. Hinc illa Phædra privigni amore insaniens, atque a mollissimo vitæ cultu ad venationis studium traducta ad Euripide lamentans inducitur. Cum enim amore furens nihil aliud quam tela, canes, et montes inclamaret, ubi se colligit, ita suum dedecus lamentatur :

Miseram me quod facinus feci?
Quo me traxit furor invitam ?
Agit in præceps dira calamitas.
Heu! heu ! infelix,
Iterum nutrix caput occulta
Nostrum, nam me pudor oppressit.
Tege, nam lacrymis oculi stillant,
Vultumque rubor nimius tinxit.
Rediens sensus cruciat animum,
Amens trudor in exitium. Sed
Præstaret tunc funere mergi,

Cum sensum furor eripit omnem. Videtis in Phædra etiam scelere et amentia furente, non esse penitus extinctam indolem pudoris et honestatis ? Sed quid Phædram admiramur, cum Medea mulier omnium scelestissima multiplicique parricidis contaminata apud eundem poëtam Corinthiis mulieribus persuadere nititur, sese nullos officii numeros præteriisse ?" P. 137–9.

Osorius is not the only one who has been accused of appropriating the Treatise of Glory. The charge of destroying the original MS. that he might conceal his own plagiarisms, has been urged against Petrus Alcyonius, an Italian physician of the sixteenth century, and corrector for some time to the press of Aldus Manutius, at Venice; and with better foundation and more success than that against the Portuguese prelate. Cicero's Treatise, it is well known, was extant many years after the discovery of the art of printing. It was once in the possession of Petrarch; and he, in his letters, has given a full account of the mode in which it came into his hands, and was afterwards lost. Raimondo Soranzo, (Suranum,*) from his extensive collection of books, presented this treatise, among others, to Petrarch.

* This name is thus Latinized in the original of Petrarch; and not Superantius, as Tiraboschi and Dr. Middleton have it. These facts are detailed in Tiraboschi Storia della Letteratura Italiana, par. iii. lib. iii. p. 256; and Middleton's Life of Cicero, vol. iii. p. 72.

[blocks in formation]

The precious volume Petrarch preserved with great care, and set an extreme value on it; when a man who had formerly been his preceptor, and treated him with great kindness, begged the loan of it, under the pretext of wanting it for a work which he was then composing. Petrarch could not refuse the request, and he never saw the book again. After making many excuses for retaining it, the man, being at last pressed,

confessed that once, when in want of money, he had pawned it. Petrarch, anxious to recover the book at any rate, offered to pay

the pledge-money; but his friend never could be brought to acknowledge the person in whose hands he had placed it. The borrower of the book, whose name is not mentioned, at last died in Tuscany while Petrarch was in France, and after his return he endeavoured in vain to hear any news of it, or regain its possession.*

Of the grounds of the charge against Alcyonius, a full and sufficient account is given in this letter from

Jo. Burchard Mencken to John Robinson, Ambassador at the Court of Sweden, prefixed to our edition of the Medices Legatus, itself.

“Jam ut ad hunc ipsum, quem manibus tuis oblatum volui; vir excellentissime, libellum veniam, Venetiis is primum An. 1522. ex Aldi Manutii officina prodiit, et deinde non tantum cum Cardani libris de Sapientia, et Consolatione, Aureliop. 1624., verum et seorsim Basileæ 1546. recusus, curante Jo. Heroldo Hæchstetten, qui in erudita ad v. cl. Ludovicum Maigret adlocutione diserte scribit, in hoc Dialogorum de Exilio genere ap. Græcos nihil succulentius exstare, inter Latinos vero a Cicerone, cui in hoc argumento vetustas illi cariosa cladem intulerit, unicum, qui hoc tentarit. Alcyonium exstitisse, additque, eundem, quod auspicatus sit, tanta sermonis elegantia absolvisse, ut Ciceronis de Exilio commentarius ab iis, qui rerum, quam vetustatis, rationem

* Petrarca Epistoll. Senilium xvi. ep. i. (edit. Veneta, ap. Torresani de Asula, 1501.)...... obtulerat casus mihi jam antea venerabilem senem, cujus nomen, ut reor, adhuc in curia notum est, Raymondum Suranum, ad quem ante hos quadraginta annos, scripta juvenilis mea quædam nunc etiam extat epistola; ille copiosissimus librorum fuit ; et ut jurisconsultus, in qua facultate pollebat, alia quidem cuncta despiciens, præter unum Titum Livium, quo mirum in modum calcatabatur; sed historiæ insuetum, magnum licet, ingenium hærebat. In eo studio me sibi utilem, ut dicebat, expertur, tanto amore complexus est, ut patrem potius crederes quam amicum: ille mihi et commodando libros, et donando supra communem modum facilis fuit. Ab hoc habui et Varronis et Ciceronis aliqua. Cujus unum volumen de communibus fuit; sed inter ipsa communia libri de Oratore ac de Legibus imperfecti, ut fere semper inveniuntur; et præterea singulares libri duo de Gloria ; quibus visis me ditissimum existimavi. Longum est exequi, &c.

potius habent, non magnopere desideretur. Cum vero-plerosque alios suæ ætatis eruditos dicacissima obtrectatione in se provocasset, non defuere, qui, ut gloriam pulcerrimo opere partam, qua licet, offuscarent, fædissimi plagii eum accusarunt. In his princeps fuit Jovius, qui, ut in Elogiis suis plebeios et sordidos ejus mores alios perstringit, eumque impudens gulæ mancipium appellat, ita hoc quoque tradit, quod ex libro Ciceronis de Gloria, quem nefaria impietate abolerat, hunc velut centonem confecerit. Hunc Antonius Verderius in præf. ad Bibliothecam suam, Petr. Victorius in præf. ad Comment. in Aristot. Poët., Paulus Colomesius in Opusculis, Abercombius in Fure Academico, et complures alii sequuntur. Neque adeo id ab ingenio Alcyonii alienum videtur, si vera narrat Valerianus noster, qui, ubi de Petri Martelli infelicitate agit, addit quatuor ejus libros exactissimæ interpretationis in Mathematicas Disciplinas, cum in Alcyonii manus incidissent, ita suppressos esse, ut nusquam amplius comparuerint. Prolixius vero rem enarrat Paulus Manutius, qui testatur libros duos, quos de Gloria Cicero scripsit, usque ad patrum suorum ætatem pervenisse. Nam Bernardus Justinianus, inquit, in Indice Librorum suorum nominat Ciceronem de Gloria. Is liber postea, cum universam Bibliothecam Monasterio legasset, magna conquisitus cura, neutiquam est inventus. Nemini dubium fuit, quin Petr. Alcyonius, cui Monachæ Medico suo ejus tractandæ Bibliothecæ potestatem fecerant, homo improbus, furto averterit. Et sane in ejus opusculo de Exilio adspersa nonnulla deprehenduntur, quæ non olere Alcyonium auctorem, sed aliquanto præstantiorem artificem videntur. Hactenus Manutius: enimvero facile est inventis aliquid addere. Ego autem nequissimi Elogii scriptorem, Jovium, quem præcipuum opinor, et primum hujus fabulæ auctorem extitisse, multo, quam Alcyonium, turpiorem censeo, quod non modo nulla ab eo contumelia lacessitus, verum et in hoc ipso opere, quod Medices Legatus, seu de Exilio, inscriptum est, quæsita de industria laudandi occasione, longe maximo ac splendidissimo præconio ornatus est. Sed una tanti odii causa fuit, quod fama acceperat, Alcyonium quoque ad historias scribendas animum convertisse, quam gloriam sibi soli servatam cupiebat homo sui, si quisquam alius, amantissimus. Memini autem, me abhinc octennio, cum illustri et doctissimo cive tuo, Ricardo Bentleio, quem cum Caveiis, Covelis, Hudsoniis, Newtoniis, Woodwardiis, aliisque summis Britanniæ tuæ luminibus, impense veneror, hac de re aliquando sermonem habuisse. Is igitur nihil se deprehendere in eo libro fatebatur, quod Alcyonium dolosi plagii convinceret; quæ enim ex libro illo Ciceronis proferantur ab Alcyonio, haberi eadem in fragmentis, quæ hodie supersunt. Neque sane mihi dubium est, calumniæ loco habendum esse, quicquid de plagio Alcyonii, et suppresso, seu potius combusto unico, qui supererat, Ciceronis de Gloria codice tradunt scriptores.”—Jo. Burchard. Mencken. (pref. Petr. Alcyoni Medices Legati s. de Exilio,) ad Jo. Robinson, Magne Britanniæ Reginæ ad Regem Sueciæ Legatum Extraordinarium et Plenipotentiarium.

Though Mencken here appears to be decidedly of opinion that the accusation had its foundation in malice-his arguments are by no means conclusive. The force of the authority

« PredošláPokračovať »