Obrázky na stránke
PDF
ePub

Q. HORATIUS

FLACCUS,

EX RECENSIONE ET CUM NOTIS

ATQUE

EMENDATIONIBUS

RICHARDI BENTLEII.

TOMUS PRIOR.

EDITIO TERTIA.

BEROLINI

APUD WEIDMANNOS

MDCCCLXIX.

60119

[merged small][ocr errors]

ROBERTO HARLEIO,

BARONI DE WIGMORE, COMITI OXONII,

1869

ET COMITI MORTIMERO, MAGNAE BRITANNIAE THESAURARIO,
RICHARDUS BENTLEIUS:

[ocr errors][ocr errors]

ed. a. 1711]

Q. Horatius Flaccus, VIR NOBILISSIME, Lyricorum Latinorum olim summus, hodie solus; cum iam diu apud me non illiberali hospitio acceptus esset, ac tandem domo emigrare velle videretur; interrogatus Quo tenderet & Cuius in patroni aedes se recipere cogitaret ille enimvero, Se quan- [p. IV vol. I tumvis humili genere natum Primoribus civitatis olim placuisse; majoresque nido pennas extendentem, praeter Polliones, Messallas, alios, opibus honoribus studiisque praecellentes, etiam CILNIUM MAECENATEM (clarissimum in omne aevum carissimumque Nomen) sic consuetudine sua sibi devinxisse, ut Convictor ei & Sodalis appellari meruerit: Huic hodie si aut similis aut secundus quispiam commonstrari sibi possit; nihil prius se habiturum, quam ut illuc continuo advolet: Se quidem, ut ad domum quondam Palatinam ipsius literis Caesaris accitum sine eius offensione recusasse, ita nunc ad AUGUSTA Penetralia verecundari accedere: Ceterum cum magnis vixisse solitum non posse iam curata tam bene cute senioque sibi absterso humiliora sectari; sed, ut his forte temporibus (quamquam o!) Maecenati parem aliquem sperare vix liceat, infra Polliones saltem nolle descendere. Miratus equidem sum tam elegantem tamque paucorum hominum, atque necdum post tot elapsa saecula quaesitae olim meritis superbiae immemorem. Vultuque ego iam tum optata pollicente, Quin bono animo es, inquam, téque

illi ipsi HARLEIO, quem iamdudum voto fingere atque ambire mihi videris, tradam & commendabo; illud prius & mea & publica voce dixisse ausus, Te omnia quae vel in Maecenate tuo tantopere praedicasti, aut paria apud Hunc Nostrum aut potiora reperturum. Nam ut externa illa pri[p. V] mum me- morem, Genus dico & Imagines; scimus Hunc, pariter atque Illum Tuum, Equestri quidem loco ortum, Gente vero in primis splendida ac vetusta; quae & Atavos quoque Reges primordiis suis attingat; quae a multis retro saeculis saepe domi forisque magnis legionibus imperitarit; quae nusquam penitus intermissa per tot aetates claritudine non modo nobilissimas quasque Regionum harum Familias cognatione sibi iunxerit; sed & Galliae quoque, parte sedem solumque mutante, HARLAEOS dederit proceres, tam Sagi illic quam Togae muneribus iam inde semper illustres. Ille quidem Tuus, intra fortunam suam & in Equestri Ordine substitisse contentus, maiora consequi vel nequiit vel non concupivit: Hunc Nostrum, abnuentem quidem & moras injectantem, cum vota Civium Patriaeque discrimina, tum judicia REGINAE non saeculi modo sui sed omnium aetatum Optimae perpulerunt denique, ut Senatus inferioris Princeps iam tertium lectus ad Celsissimum Ordinem vel serus ascenderet; inque titulos VERORUM Oxonii quondam Comitum & MORTIMERORUM Baronum de Wigmore, quos sibi Consanguineos in stemmate recenset, non alienus adscisceretur. Neque vero Sanguinis tantum, sed & Doctrinae caussa aequum erat; ut ab Urbe bonis literis Musisque consecrata Ipse omnium literatorum Decus & Tutela cognomen suum duceret. Iam autem quam tu Tuo mirificam sive Caesaris seu Patrum Po[p. VI pulive gratiam iure olim gratula- tus es; cum, ut ex peri

culoso morbo recens convaluerat, tota cavea & orchestra laetum theatris ter crepuit sonum: hunc Suae dicam an Humanae gentis amorem si & Nostro non minorem obtigisse dixero; vel illa dies mihi testis erit, cum in ipsa Regia concilioque Procerum a scelestissimo omnium nec Britannae

nationis sicario cultello percussus est: irrito quidem vulnere, sed haud dubie (nisi praesens Numen avertisset) letali ad praecordia futuro. Illa, inquam, dies, quam carus omnibus viveret, certissima dedit testimonia. Quo enim gemitu, qua hominum trepidatione, cum saucius ad penates suos lectica delatus est, primus ille nuntius accipiebatur? Qui erat civitatis habitus, qui singulorum animi; dum in arto diu salutis mortisque confinio (vix Sospitatore illo RADCLIVIO laetiora promittere auso) vita Illi dubia traheretur? communi tum in uno capite periculo vel ab aemulis & adversariis veras voces eliciente. Qui vero Ipsius interea vultus, quam sui consimilis? & ad recentem ictum interritus, & ad lentam ancipitemque curationem imperturbatus: tamquam vel non doleret vulnus, vel saltem ingens doloris pretium solatiumque secum ferret; cùm Ipsius pectore feliciter est interceptum, quod (ut credere par est) in sanctissimum REGINAE pectus quandoque destinabatur. Ubi primum vero incolumis ad curas publicas redibat; quo Ille occursu, qua adclamatione, quibus votis ominibusque, locis omnibus exceptus est? Quid notas ea tempestate Principis voces, quid Senatus totius gratula- [p. VII] tiones commemorem? in Annales utique ituras, neque sic subito fortuitoque sermone nobis delibandas. Porro autem quas tua aetas in CILNIO naturae doctrinaeve dotes veris olim laudibus in caelum ferebat; sublimem & erectam indolem, ingenium demerendis hominibus natum, vigore ac lenitate mixtissimum animum, maximarum curarum sub altissimae quietis specie capacem, diversissima Reip. munia pari omnia facilitate felicitateque obeuntem, literarum denique cultum promtamque semper in eruditos munificentiam; parce tandem, Horati, metuere, ne ex illis, aut siqua illis maiora sunt, in HARLEIO quidquam desideres. Quippe & Noster ad summa omnia natura formatus, Patrisque optimi & sapientissimi praeceptis innutritus, iam a teneris ferme unguiculis ea Sui documenta dedit; quibus tum protinus quantus hodie est sperari ac praevideri potuerat. Quis enim vel tui

« PredošláPokračovať »