Obrázky na stránke
PDF
ePub

ADVERSARIUS.

Rides (ait), et nimis uncis

Naribus indulges. An erit, qui velle recuset

40

Os populi meruisse; et cedro digna locutus, Linquere nec scombros metuentia carmina, nec thus ?

PERSIU S.

Quisquis es, ô modo, quem ex adverso dicere fas est,

poëtica de floribus e tumulis defunctorum nascentibus occasionem forte præbuerunt, ut recte innuit Casaub. iis, qui vitas sanctorum scripserunt,talia fingendi, et pro rebus gestis narrandi.

40. Rides (ait), et nimis uncis, etc.] In eodem sensu Horat. sat. lib. I, 6, 5. Naso suspendis adunco, pro mordacitati satiricæ nimium servis. Ex voce, ait, minime dubium est, quin hæc verba sint non poë

tæ,

sed alius cujusdam. Quidam interpretes hunc locum de tertio quovis acceperunt: alii eadem a poëta ipso volunt objici, quibus respondet, v. 44. Et ea opinio præcedenti probabilior videtur. Qui

autem voluerit hæc a Persio dici, ita locum explicabit: nascentur viola?... Rides, inquiet aliquis, et n. u. n. ind. etc. Quisquis es, ó m.q. ex adv. dicere feci, pro fas est: tunc nomina personarum sunt delenda, et versus 39 — 44 jungendi : ego vero, et eumdem, adversarium arbitror, et rò ait, hoc loco, irrepsisse conjicio, vel incuria librariorum, vel errore ipsius auctoris, qui non meminerit, vel meminisse noluerit, se ab initio

satire dialogice locutum esse. Non dubitavi igitur hæc adversario tribuere (quod jam ante me fecerunt interpretes permulti), parum curans illud ait, quod parenthesi inclusi. Cæterum, nulla simplicior et aptior quàm nostra dialogi forma, quod recte. sentiet, quicumque nostram penitus excusserit personarum distinctionem. A.

42. Os populi.] Τὸ διὰ τοῦ ςόμαTOC Elvat, quod dixit Ennius.... Volito vivus per ora virúm. — Et cedro digna. Libros eo liquore quem cedrus exsudat linibant; quia res unctæ cedria (sic hunc liquorem vocabant) a tineis et

carie non læduntur. Vid Plin. lib. XIII, cap. 13. C.

43. Nec scombros.] Scripta inepta, quæ nec vult quisquam emere, nec potest bibliopola vendere, deputantur involvendis variis mercibus, garo, piperi, thuri, etc. - Scombri. Pisces, e quibus optimum fiebat garum, sive salsamentum. Vid. Plin. lib. IX, cap. 15. Prateus.

[blocks in formation]

V. 40. Ait. Ita omnes codices nostri. Vid. supra commentarium.
V. 44. Fas est. Hanc lectionem primus revocavi ex omnibus fere codd.

Non ego, cùm scribo, si forte quid aptius exit

45

(Quando hæc rara avis est), si quid tamen aptius exit,
Laudari metuam; neque enim mihi cornea fibra est:
Sed recti finemque extremumque esse recuso
Euge tuum, et belle. Nam belle hoc excute totum :
Quid non intus habet? Non est hîc Ilias Accì,

Vid. infra var. lect. Id est: ômodo, tu qui modo locutus es; quemque fas est, scil. fas est, te dicere ex adverso. A.

45. Si forte quid aptius exit.] Singularem modestiam, hoc loco, et infra Persius ostendit.

46. Quando hæc rara avis.] Ad Phonicem avem alludit. Vid. Plin. lib X, cap. 2. Ovid. Metam. XV, 37, et Juven. VI, 165.

47. Cornea fibra est.] Cor mihi durum non est, quod laudis amor non tangat.-Fibra. Synecdochice, pro corde, cujus extremitates fibræ appellantur. P.

48. Sed recti finem, etc.] Laudem, inquit, non respuo; sed

50

eam pro fine et ultimo scopo mihi proponere nolo. Omnino sapientem stoicum ex his facile agnoscas. Stoicis enim virtus ipsa pro mercede reputabatur, ab hoc unico præcepto pendebat eorum omnis doctrina. Claudian.

Ipsa quidem virtus pretium sibi. . . . . Non opis externæ cupiens, non indiga laudis,

Divitiis animosa suis, immotaque

nullis

Casibus, ex alta mortalia despicit arce.

49. Euge tuum, et belle.] Acclamationes usitatæ, ad quas respondent nostrum bravo! A.

50. Quid non intus habet?] Scil. inanitatis, adulationis et irrisio

inter quos Puteanus, 8048, Colbertinus, 8049, Mazarineus, Fauchetianus, 8070, et alii permulti numerantur, veluti aptiorem et solam genuinam (Thuan. tamen I, 8072 et cod. noster habent feci.): quid enim vult istud, quem ex adverso dicere feci, par qui je me suis fait faire ces objections? Persius autem adversarium alloquitur, et ait: Quisquis es, 6 modo, quem fas est dicere ex adverso; qui que tu sois, tu as le droit sans doute de n'être pas de mon avis: je n'ai pas le droit de t'empêcher de parler autrement; quant à moi, etc. Nihil novi simplicius et convenientius hac explicatione. Vet. schol. et post eum omnes editi libri,

Quisquis es, ô modo, quem ex adverso dicere feci,

id est, finxi, constitui adversarium mihi. Miror Casaubonum, qui aliquot codd. usus est, præsertim Puteano nostro hæc non animadvertisse.

V. 46. Hæc. Vet. schol. habet hoc. Cæteri omnes et editi et scripti libri hæc, certe melius. In nonnullis codd. versus iste vacat, in codd. præsertim 8050 et 8274. Cod. noster, hæc.

Ebria veratro: non si qua elegidia crudi
Dictârunt proceres : non quidquid denique lectis

tamen

[ocr errors]

nis. — Non hic est Ilias Accí. Expeditu difficillimus iste locus mire interpretes cruciavit; et reipsa, verba non est hic Ilias Accí, etc. usque ad calidum scis, etc., non bene cum aliis concordant, sive illa referas ad poëtam ipsum, sive ad alium quemque: unde hos versus interpolatos, seu transpositos suspicari possis, quos cùm in omnibus reperiantur libris, interpretari quoquo modo, atque præcedentibus et consequentibus nectere oportet. En igitur, paraphrasi adhibitâ, quæ nobis potior visa est sententia : jam dixit: nam belle hoc excute totum ; quid non intus habet? adulationis, scilicet. Istæ plerumque acclamationes, ista elogia, vel turpiter muneribus corrogantur, vel a stultis et ineptis auditoribus conceduntur : his igitur mihi nullo modo opus est: quin immo, ea contemno nam nec mihi Ilias recitanda est, ut Accio Labeoni, nec mihi elegidia dictanda sunt, ut proceribus, nec mihi opus scribendum est in lectis citreis; satiras scribo: quod genus profani inaccessum vulgi auribus sapientibus paucissimis tantum, et probis esca reservatur. Tu contra dives esurienti assentatori ca. lidum scis ponere sumen; frigore tremulum trito vestimento scis donare comitem; et verum inquis amo: etc.-Ilias Acci. De ea vid. sup. v. 4. A.

[ocr errors]

scribendam multâ potione ellebori Accio opus fuerit. Elleborum autem ad excitandum tardum ingenium erat aptissimum, ex opinione veterum ; et notum vel exemplo Carneadis Academici,qui solitus elleboro purgari, quoties cum Zenone stoico res illi erat futura, vel ex Plin. Sec. lib. XXV, cap. 5: Candidum purgat vomitione, causasque morborum extrahit: quondam terribile, postea tam promiscuum, ut plerique studiorum gratiá ad providenda acrius quæ commentabantur sumpsitaverint.-Veratro. Veratrum album est elleborum.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

52. Lectis.... citreis.] Lectos discubitorios, quidam intelligunt; sed, Casaubonus lectulos lucubratorios opulentorum proprios qui, ut Plinius docet, usque inde e Libya materiam lignorum petebant. M. Mongez a « fait un mémoire sur le bois de « citrum, dont les anciens faisaient « des meubles si précieux; bois que l'on a cru longtemps perdu, « et que M. Olivier, dans scs voyages en Perse, a probable

«

51. Ebria veratro.] Ad quam «<ment retrouvé dans les grands

[ocr errors]

Scribitur in citreis. Calidum scis ponere sumen,
Scis comitem horridulum tritâ donare lacernâ ;
Et verum, inquis, amo; verum mihi dicito de me.
Qui pote? Vis dicam? Nugaris, cùm tibi, calve,
Pinguis aqualiculus propenso sesquipede exstet.
O Jane, a tergo quem nulla ciconia pinsit;

genévriers du mont Taurus. » Feuilleton du Publiciste du 4 juillet 1808. A.

53. Scis ponere sumen.] Laute excipis homines, quorum applausus emas et suffragia. — Sumen. Cibus delicatissimus. At vide Juv. sat. XI, 138; XII, v. 73.

[ocr errors]
[blocks in formation]

55. Et verum, inquis, amo. .] Quasi verum sentire et dicere queant, quos muneribus corrupisti. Hunc locum illustrat Arrianus, libro tertio: IIpóny, inquit, ἐπαινεθεὶς περιήρχου, καὶ πᾶ σιν ἔλεγες, τί σοι ἔδοξα; Θαυμαςός, κύριε, τὴν ἐμήν σοι σωτηρίαν. πως δ ̓ εἶπον ἐκεῖνο; Το Ποῖον ; ὅπου διέɣpaļa tòv Häva xai ràs Núμpas. Υπερφυῶς. — Verum mihi dicito de ine. Plaut. Mostell. act. I, scen. 3: Ego verum amo, verum volo mihi dici. Cod. autem noster, et alii permulti habent dicito, non dicite.

56. Qui pote?] Quo modo id fieri possit, ut veritatem tibi dicant isti? Nam, Horat. lib. I,

sat. 2:

Male verum examinat omnis Corruptus judex.

55

Vis dicam? Scil. ego qui tuis beneficiis non sum corruptus. Nugaris. Inepta scribis, et recitas; quod aliter fieri non potest : nam pinguis et obesus venter subtilem non parturit sensum. Nugari autem pro versus facere notissimum est. - Calve, ut supra vetule. P.

57. Aqualiculus.] Diminutivum pro aqualicus et aqualis. Pro ventriculo a medicis aliquando sumitur; quo modo non semel accepit Marcellus Empiricus. Seneca ad Lucilium Cùm pervenit cibus in ventrem, aqualiculi fervore concoquitur, tunc demum corpori accedit. Hoc loco, significat ventris imam partem. - Sesquipede. Uno et dimidio pede. Sesqui, in compositione dimidiatum significat; sic, sesquihora, hora cum dimidia dicitur. P. et A.

58. O Jane, etc.] Hoc versu, et sequentibus, usque ad 63, solerti et poëticâ utitur apostrophe ad sententiam, quam modo exposuit, confirmandam: scilicet, ipsos divites poëtastros palam quidem, et in os laudari ab adulatoribus, a tergo autem derideri. Quam sententiam, oynatioμévws dià tou vavrícu enuntiat: nam, ut infelicitatem eorum ostendat, beatum prædicat Janum,bifrontem Deum, cui ἅμα πρόσω καὶ ὀπίσω cernenti

Nec manus auriculas imitata est mobilis albas;
Nec linguæ tantum, sitiat canis Appula quantum.
Vos, ô patricius sanguis, quos vivere jus est

facile sit a fuco eorum sibi cavere, qui coram laudarent, a tergo subsannarent. C.—O felicem, inquit, Janum, quem bifrontem nullus subsannavit! At, vos, ô patricii, queis datum vivere sine oculis in occipitio, cavete ne derideant a tergo iidem, qui a fronte vos prædicant. Cæterum, hæc apostrophe salibus et festivitate plena, post versum 68 melius meo qualicumque judicio flueret, et perciperetur, in hunc modum:

Calidum scis ponere sumen. Et verum, inquis, amo; verum mihi dicito de me.

Qui pote? vis dicam? Nugaris, cùm tibi, calve,

Pinguis aqualiculus propenso sesquipede exstet.

Quis populi sermo est? Quis enim? nisi carmina molli

Nunc demum numero fluere, ut per

leve severos Effundat junctura ungues. Scit tendere

versum,

Non secus ac si oculo rubricam dirigat

uno:

Sive opus in mores, in luxum, in pran

dia regum, Dicere res grandes nostro dat Musa poëtæ.

O Jane! a tergo quem nulla ciconia pinsit ;

Nec manus auriculas imitata est mobilis albas;

60

[blocks in formation]

Nec linguæ. Linguam exertare ad contumeliam, tertium derisionis genus. Divus autem Hieronymus in epist. ad Rusticum monachum, sic: Ne credas laudatoribus, qui, cùm te adulationibus suis foverint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendes post te colla curvari, aut manu auriculas agitari asini, aut æstuantem canis protendi linguam.—Canis Appula. Apulia fervida est regio; et, ut vocat Horat. siticulosa. C. et P.

61. Patricius sanguis. ] Patriciorum filii et nepotes. Designantur

Nec linguæ tantum, sitiat canis Ap- hoc loco quilibet nobiles Romani. pula quantum. Horat. Art. Poët. Vos ó Pompilius

V. 61. Jus est. Omnes fere codd. et edd. habent fas est. Vet. schol. jus est. Hanc lect. prætulimus. Colbert. II, quoque jus est. Noster cod. fas est.

« PredošláPokračovať »