Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nempe hoc, quod Veneri donatæ a virgine pupa.
Quin damus id Superis, de magna quod dare lance
Non possit magni Messalæ lippa propago?
Compositum jus fasque animi, sanctosque recessus
Mentis, et incoctum generoso pectus honesto?

adeo sanctimoniam nullam ad-
jecit rebus Deo consecratis, ut
contra templa quædam antiquitas
habuerit, in quæ aurum inferre
erat nefas. Itaque ædem ingres-
suri, aurum ponebant, inquit
Plutarch. in Politic. præcept. C.
70. Nempe hoc, etc.] Id est,
nihil. Nam affectûs et veneratio-
nis magnitudinem pretium rei
consecrata indicant.-Veneri do-
natæ a virgine pupa. Virgines pu-
bertatem consecutæ pupas, ut
ephebi bullas, insignia vel instru-
menta vitæ anteactæ Diis conse-
crare solebant. Pupa est πλαγγών,
unde planguncula, apud Cicer.
ad Atticum. Has icunculas coro-
plathi e gypso conficiebant, in
gratiam puerorum. Avdpravтápia
vocabant Græci, sed usitatius
xópaç, (Gallis nunc poupées). C.

71. Quin damus, etc.] Jam supra ostendit Persius vitium; hîc indicat quod rectum est. - De magna lance. Alludit ad morem libationum in patellam, quæ fiebant in mensa de iis quæ ibi erant apposita. Sic Casaub. Ego vero Prateo morem gerens, sic: allusio est ad veterum morem apud quos ex acerra pauperes, e lance seu patera largiore divites libabant. Vid. initium hujus sat. ad verbum acerrâ. A.

[ocr errors]

70

72. Messala lippa propago.] Proverbium est Græcum : ἡρώων maides 6x; quod sæpissime evenit. Tangit autem, hoc loco, Persius, nequissimum et nebulonem filium illustrissimi viri M. Valerii Corvini Messalæ, qui olim inter alios proscriptus, postea singulari fato amicitia Augusti floruit, cujusque nomen et bonam famam occupant veterum monumenta. C. — Lippa propago. Lippus proprie dicitur qui morbo oculorum laborat; at, cùm hic morbus plerumque dissolutorum in juventute morum sit indicium, persæpe pro dissoluto homine vel fatuo accipitur: eodem fere sensu sup. sat. I, v. 93, Patres infundere lippos. A.

73. Compositum jus, fasque animi.] Paraphrasis indicans virtutem numeris omnibus suis absolutam. Τὸ εὐτακτον τῆς ψυχῆς πρὸς τὰ θεῖα τε καὶ ἀνθρώπινα δίκαια, animum bene comparatum ad divina et humana jura. Sanctosque recessus mentis. D. Paulus : τὰ κρυπτὰ τῶν ἀνθρώπων. C.

74. Incoctum.] Imbutum, pridem assuetum. Incoquere autem verbum tinctorum, de dibaphis et saturioribus coloribus, quibus ubi semel fuerit imbutus pannus numquam mutat. ·Generoso....

V. 73. Animi. Omnes codd. Ita. Vet. schol. animo.

Hæc cedo, ut admoveam templis, et farre litabo.

honesto. Virtute quasi naturali et ingenitâ. P.

75. Hæc cedo, ut admoveam, etc.] Sensus est: si hæc quæ dixi præstiteris, solâ quidem molâ Dii placabuntur, id est, facile tibi obsequentur, et preces tuas exaudient. Cedo. Verbum defectivum apud comicos usitatissimum; id est, da. — Et farre litabo. Et leviore munusculo placabo Deos.— Litare enim non simpliciter sacrificare ; sed, sacrificio, quod petitur, obtinere. Quo circa, soli probi

75

viri litare dicuntur proprie; sacrificare, quilibet, etiam improbi. Tit. Liv. lib. XXXVIII, cap. 20. Postero die sacrificio facto, cùm primis hostiis litasset. Et Plautus in Persa: Tum Jupiter faciat, ut semper sacrificem, nec unquam litem. - Farre. De hac voce, vid. apud Juven. sat. IX, v. 122. Demum hanc satiram ita concludit ut Porphyrius, epi άoуñg, lib. II: Tò δαιμόνιον μᾶλλον πρὸς τὸ τῶν θύοντων ἦθος, ἢ πρὸς τὸ τῶν θυομένων λños BéTEL. C. et P.

ARGUMENTUM.

TERTIA DESIDIAM JUVENUM FASTUSQUE LACESSIT.

In ea satira stoico philosopho dignissima, Persius segnitiem et desidiam juvenum sui temporis carpit, qui studia litterarum negligenter tractabant, et philosophiam contemptui habebant. Et, primo, discipulum alloquitur, eique exprobrat, quòd, alto jam sole, vix de libris cogitet, stertens adhuc (1—). Deinde vanas cjus excusationes irridet; atque jam a pueritia egressum, tanquam si in cunis esset, ad mammam tatamque remittit (7—23): et, quia plerique Romanorum, quo nobiliores essent, eo minorem studiis operam dabant, ostendit eos frustra majorum gloria aut divitiis inniti, si ad morem discincti Nattæ viverent. Nattam multo magis excusandum, si in sordibus volutaret, quippe qui liberali institutione destitutus esset (24—34); illos vero ad grandia natos, et philosophiæ præceptis jam imbutos, olim conscientiæ pœnas daturos, cùm, posthabito virtutis cultu, ferox ingenium dira libido moverit, eosque in profundum immerserit (35-43). Sibi puero evenisse non diffitetur, ut ludo atque nugis plus æquo dederit, sed culpa præceptoris ac parentum suorum; iis contra, jam grandioribus, jamque Zenonis atque Pythagoræ scholæ addictis, indignum et contra ordinem fore, si oscitarent hesternum, et toto sterterent die, ferarum aut jumentorum more (44-61). Remedium, addit, frustra olim quæres: venienti occurrite morbo. Inde totius doctrinæ Stoicorum summam divinis undecim versibus complectitur :

Discite, ô miseri, et causas cognoscite rerum!
Quid sumus, et quidnam victuri gignimur; ordo
Quis datus, aut metæ quàm mollis flexus, et unde?
Quis modus argento; quid fas optare; quid asper

Utile nummus habet; patriæ carisque propinquis
Quantum elargiri deceat; quem te Deus esse
Jussit, et humana qua parte locatus es in re
Disce; nec invideas, etc.

[ocr errors]

(6276): et, quia plurimi inter Romanos philosophiam aspernabantur, et Græculos tristes ærumnososque vocabant illius studiosos, eorum stultitiam remordet, arguitque istos non minus esse insanos, quàm ægrotum, qui medicum a se vocatum repellit, minis atque conviciis remedia excipiens (77—106). Inde colligit, philosophiæ præcepta esse animi remedia omnibus et præcipue juvenibus proposita, et omni morbo convenientia; quæ qui respuit, frustra se sanum profitetur: nam statim, occasione data, aut Veneris stimulis agitatus, opumve siti æstuans, gulâ percitus, aut timore perculsus, aut furore actus dicet, facietque

quod ipse

Non sani esse hominis non sanus juret Orestes.

IN DESIDIOSOS.

[ocr errors]

NEMPE

EMPE hæc assidue ? Jam clarum mane fenestras Intrat, et angustas extendit lumine rimas : Stertimus indomitum quod despumare Falernum Sufficiat, quintâ dum linea tangitur umbrâ.

1. Nempe hæc, etc.] Vet. schol. Hanc satiram poeta ex Lucilii libro quarto transtulit, castigantis divitum luxuriam et vi« tia. » Introducitur ergo philosophus juvenes sibi in disciplinam datos excitans, et post longam patientiam irascens illis, quòd serius pro more suo surgerent. -Hac. Scil. hæc eadem ages, et in clarum diem stertes? Mane. Adverb. pro nomine positum. Est vero clarum mane sol altus, clarior factus et διαυγέςερος, discussis nubibus, quæ fere orientem obumbrant. C. et P.

2. Et angustas extendit lumine rimas.] Hypallage. Non enim rimæ extenduntur, vel dilatantur lumine solis; sed lumen ipsum extenditur,transmittente sole radios suos per rimas. C.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

acerrimo vino. Indomitum....
Falernum. Falernum indomitum
poëtis vocari solet. De hoc vino
vid. Juven. sat. XIII, v. 216.-.
Despumare. Proprie fervescere,
fermentari, spumas agere, active
hoc loco etiam digerere, conco-
quere in stomacho, quod Galli
apte dicunt, cuver son vin. C. et A.

4. Quintá dum linea tangitur um-
brấ.] Dum, in solári horologio,
gnomon quintæ lineæ umbram
facit. Dies naturalis, ut est omni-
bus notum, apud Romanos in duo-
decim horas dividebatur: scil.
sex erant ante meridiem horæ,
et totidem post. Ita, incipiente
primâ horâ ad ortum solis, quinta
ad nostram undecimam recideret;
quo tempore prandere multis erat
consuetum. Quod autem spectat
ad horologia solaria, illorumque
antiquitatem, horum primus in-
ventor, si Plinio fides adhibenda,
fuit Anaximenes Milesius; etsi
Anaximandro hujus magistro tri-
buunt Diogen. Laërt. lib. II, et
Vitruvius. Romæ vero illorum

V. 1. Hæc. Quidam codd. et editiones nonnullæ habent hoc: at parvi interest. Noster cod. habet hoc. Item edit. Aldina 1535.

V. 2. Extendit. Cod. noster inter lineas habet ostendit,

« PredošláPokračovať »