Obrázky na stránke
PDF
ePub

Est tibi far modicum, purum et sine labe salinum: 25
Quid metuas ? cultrixque foci secura patella est.
Hoc satis? An deceat pulmonem rumpere ventis,
Stemmate quòd Tusco ramum millesime ducis,

[ocr errors][merged small][merged small]

25. Est tibi far modicum.] Sufficiens fortuna, licet modica. Purum et sine labe salinum. Partæ sunt mihi opes virtute meorum majorum: quas non metuo,ne quis casus auferat; sunt enim bonis artibus quæsitæ. Vet. poëta:

Est mihi rus parvum, fenus sine crimine parvum.

Alio etiam sensu, hæc possent accipi. Scil. est mihi salinum (pro supellectili qualibet) mundum et nitidum. Sed potior videtur sententia prior. A.

26. Cultrixque foci secura patella est.] Hæc superioribus junlibagenda.- Patella, vas e € quo tiones Diis Laribus ad focum ferebantur: secura, quia domesticos Deos religiose colens præsidium ab iis et patrocinium sibi pollice

tur.-Cultrixque foci, quia Lares in foco colebantur. P.

27. Hoc satis?] Inquit stoicus doctor. Nonne tria bonorum genera sunt ; animi, corporis, fortunæ ? an, qui duobus tantum ultimis fruatur, priore relicto, vere felix possit dici? Tune igitur adeo amens, ut fortunæ munera ad beate vivendum tibi esse satis putes? Stoici ad finem omnia referunt. Quare satis esse idem est, hoc loco, ac summum bonum.-Pulmonem rumpere ventis. Id est, flari, fastosus, turgidus, et su. perbus fieri ob natales tuos. Ventos appellat quod usitatius dicunt spiritus: Græci qúonua et öyxov. Sic spiritum quoque illum quem anhelando ducimus, ventum vocant optimi scriptores Latini. C.

in

[blocks in formation]

V. 26. Patella est. Est vacat in cod. nostro, et in duobus aliis: ita in ed. v. Britan. et Aldina; et, reipsa, salvo sensu, potest rejici.

Censoremque tuum vel quòd, trabeate, salutas?

Ad populum phaleras. Ego te intus, et in cute novi. 30 Non pudet ad morem discincti vivere nattæ ?

Sed stupet hic vitio, et fibris increvit opimum

29. Censoremque tuum, etc.] Vel eone tibi places, quòd ortus ex genere equest.censorem tuum (supple parentem ) salutas? In transvectione, equites trabeati cen-. sorem præteribant ac salutabant. -Trabeate.Trabeâ indute. Trabea insigne proprium consulibus et magistratibus, sed potissimum equitibus. De hoc vestis genere, vid. ad Juven. sat. VIII, v. 258. 30. Ad populum phaleras.] Hæc verba plane accommodata ad propositum : agit enim contra equitem Romanum. Phaleræ autem sunt equestria ornamenta. Sensus ergo est: si nihil habes, quo glorieris, præter phaleras, scilicet, bona corporis aut fortune; abi, et populo tua illa bona jactato, populo qui, ait Horat. lib. I, sat. 6, v. 15:

Stultus, honores
Sæpe dat indignis, et famæ servit inẹp-

tus,

Et stupet in titulis, et imaginibus.... - Ego te intus, et in cute novi. Ego enim novi quàm sis introrsum turpis, nequicquam pelle decorus, C.

31. Non pudet ad morem, etc.] Nihilne te pudet generis tui nobilitatem inhonestâ inquinare

vitâ ?
Casaub.

[ocr errors]

Discincti.... nattæ.] Ita

Nattæ semper in mem

« branis, et ita in Pinariorum nummis, qui hoc cognomen tu

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

« lerunt. Proprie sic vocabant qui sordidas artes exercebant, ut fullones, et βυρσοδέψας. Origo « vocis Græca, ut sciunt eruditi. « Postea ad animum transtulere, « et vitæ dissolutæ homines atque « inhonestæ ita dixerunt, qualis fere vita est pullatæ turbæ, et « eorum quos discinctos Latini, Græci ixúτcus vocant.... Zona enim usus apud veteres indi« cium faciebat emendatæ et sobriæ vitæ. Eodem modo interpretatur Turneb. Advers. lib. XXIII, cap. 23, præterquam quòd, pro nattæ, legit nactæ, a váxos, pellis cum suo pilo : quasi veteres his designari voluissent hominem pellibus cum pilis pro vestibus indutum,ideoque nactam, hominem ex infima plebe. Ex his colligi potest nomen nattæ in mente poëtæ fuisse non proprium cuivis Romano, sed commune omnibus qui dissolutam viverent vitam. Ideo per n minusculum illud scribendum judicavi. A.

32. Sed stupet hic vitio.] In pari

V. 29. Censoremque. Vet. schol. Codd. Mazarineus, Puteanus, Fauchetü, Colbert. II, 8049, et tres alii, censoremve. Casaubonus censoremne; quæ lectio apud nullum cod. invenitur: ego vero censoremque præfero; quo enim, ut ait Casaub. duplex disjunctiva? Cod. noster, censoremque, V. Natte. Nactæ pro natte habent nonnulli, et cod. noster,

Pingue; caret culpâ ; nescit quid perdat ; et alto
Demersus, summa rursus non bullit in unda.
Magne pater Divûm! sævos punire tyrannos

tate vitiorum non par est utrius-
que,
scil. nobilis infamis et nattæ
conditio. Quia hic (natta) sensum
fere nullum habet suæ infamiæ;
ille vero se in gurgite vitiorum
immersum sentit, et ubi tandem
penitus vitiis succubuerit, seræ
penitentiæ pœnas non effugiet.
Ex his clarum, nattam quem vocat
Persius, eum esse quem ¿xo.agov
philosophi dicunt, sive intempe-
ratum; juvenem esse quem iidem
άxpatñ et incontinentem. Uter-
que eorum malus; sed multum
inter se discrepant. Et fibris
increvit, etc. Scilicet, crassa pin-
guedo præcordia ejus occupavit,
ideoque ἐπαχύνθη ἡ καρδία αὐτοῦ,
xai ávaíoontos éyéveto, pinguedo,
crassities vitiorum ei sensum
ademit. In pinguibus sensum ob-
tusiorem esse quàm in aliis, om-
nibus notum est. Fibris. Pro
præcordiis. Opimum pingue.
Valet pinguedo, pinguis. C. et P.

-

-

33. Caret culpá.] Quia cudaic ἑκὼν πονηρὸς ουδ' ἄκων μάκαρ. In eodem sensu Juven. sat. II, v. 15:

Verius ergo,

35

magis respirare possunt, si longe non absunt a summo, ut jam jamque possint emergere, quàm si etiam tunc essent in profundo. Diderot aliter explicat bullit. «Je persiste,inquit ille, c'est se débattre; ebullit patruum « funus (sup. sat. II, v. 10), même signification. Ici bullit est em«ployé pour tumultuari. » A.

[ocr errors]

«

35. Magne pater Divúm.] Postquàm præcedentibus ostendit eos esse solum commiseratione et contemptu dignos nattas, qui ignorantiâ virtutis peccant, ideoque stupent in vitio ; in eos acriter invehitur, qui, cognitâ virtute, eam deseruerunt, et hâc sublimi et eloquentissimâ prece propositum absolvit. Interpretes quidam hunc locum eximium qui-, dem, sed alienum et pene ridiculum judicarunt; cùm in hac satira de juvenibus adhuc litterarum studio incumbentibus agatur. At, si, ut satis verisimile est, Nero menti poëtæ fuerit obversatus; si, ut interp. Gall. Sélis recte innuit, sub persona hujus adolescentis in hac satira intro

Et magis ingenue Peribomius. Hunc ego ducti, Neronem adhuc juvenem

fatis

Imputo, qui vultu morbum, incessuque fatetur.

Horum simplicitas miserabilis; his furor ipse

Dat veniam, etc....

C.

34. Non bullit.] Emergit. Illud a suis stoicis mutuatus est Persius,ut M. Tullius de Finibus, ab iisdem : ut qui demersi sunt in aqua, nihilo

designari et tangi voluerit, cui et desidiam, et fastum, et vanam ostentationem, dissolutosque mores, et ad sævitiam atque scelera maxima jam propensum animum exprobraverit, tecte quidem, sed aliis, qui jam tyrannum in cute noverant clare et aperte satis; nihil illa novem versuum serie et

[ocr errors]

Haud aliâ ratione velis, cùm dira libido
Moverit ingenium, ferventi tincta veneno,
Virtutem videant, intabescantque relictâ.
Anne magis siculi gemuerunt æra juvenci,
Et magis auratis pendens laquearibus ensis

vividius, et ad rem aptius: quæ
cùm jam a litteratis oratio illa
eximia censeatur; tunc demum
si ea, quam supra memoravi, fue-
rit poëtæ mens, digna sane vide-
bitur, quæ inter satiricæ artis
excellentissima specimina, et phi-
losophiæ gravissima argumenta,
censeatur atque numeretur. A.

36. Haud alia ratione.] Haud aliter quàm flagello conscientiæ, et metu qui eam necessario sequitur. Vid. ad hæc satiram fere integram XIII Juven. nostri. P.

37. Moverit ingenium.] Impulerit ad aliquod atrox facinus. - Fer

venti tincta veneno. Animi enim venenum inhumanitas et crudelitas est. P.

38. Virtutem videant, etc. ] Commentario non eget pulcherrima item et fulminea nostri poëtæ imprecatio. A.

39. Anne magis, etc.] Ordo est: anne inclusi in æneo Phalaridis tauro magis gemuerunt; anne gladius cervici Damoclis assentatoris pendens eum magis exterruit, quàm si infelix peccator intra se dicat: imus, imus præcipites,

40

et palleat intus tantorum ac tot
scelerum conscientiâ agitatus,quæ
ne uxori quidem committere au-
deat? — Gemuerunt æra juvenci.
Metonymia, pro gemuerunt ho-
mines inclusi in tauro æreo. «Ope-
«ræ autem pretium est notare,
« hoc versu anne mag. sic.

«

[ocr errors]

in

gem. << æra juvenci, m, m; g, g, j ; s, c; « et erunt, æra. An forte hæc omnia? an, ex consilio ? aut doctis « auribus, ignara mente? Nonne gemitus isti Siculi musice sonant? » Ita doctissimus Eques Henricus Croft, in suis ad me missis litteris. A

«

40. Auratis pendens, etc.] Suspensus a laqueari gladius, setâ equinâ, et imminens capiti Damoclis apud Dionysium Siciliæ tyrannum. Nota historia ex Cic. Tusc. Quæst. V. Macrob. ad Somn. Scip. lib. I, cap. 10. Sic Horat. lib. III, od. 1, quem in animo habuisse videtur Persius:

[ocr errors]

Districtus ensis cui super impiâ
Cervice pendet, non Sicula dapes
Dulcem elaborabunt saporem ;
Non avium, citharæque cantus
Somnum reducent.

A.

V 36. Libido. Cod. noster, cupido. Ita et tres alii: minus bene. V. 38. Virtutem videant. Duo codd. virtutem ut videant. Duo quoque, virtuti invideant. Cod. noster, virtutem videant. Item edit. Aldina, 1535. V. 40. Et magis. Cod. Colbert. I, 8055, aut magis; Thuanens, an magis: cæteri, et magis. Ita quoque cod. noster, et ed. Aldina.

Purpureas subter cervices terruit, imus,

Imus præcipites! quàm si sibi dicat; et intus
Palleat infelix, quod proxima nesciat uxor?
Sæpe oculos, memini, tangebam parvus olivo,
Grandia si nollem morituro verba Catoni
Dicere, non sano multum laudanda magistro,

41. Purpureas subter cervices.] Jussu Dionysii, Damocles regio amictu fuerat ornatus, et, ut testantur veteres, Tyrii muricis conchyliato indutu ditatus.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

45

jam delibasti, stertis adhuc ? etc. -Oculos.... tangebam.... olivo. Ungebam, ut lippitudine laborare viderentur, aut alio morbo; ut parentes nimium confidentes a lectione me removerent. P.

45. Grandia si nollem, etc.] Ne memoriter ediscitas cogerer declamationes quasdam recitare pueris familiares, ficta themata, in quibus apud moriturum Catonem verba facerem, et cum eo examinarem, satiusne illi foret vitam sibi eripere, quàm in manus Cæsaris incidere. Vide Juven. sat. I, v. 15. A.

46. Non sano multum laudanda magistro.] Quæ certe laudanda essent a magistro male sano, qui puero ficte et affectate recitanti applauderet, et puerilem operam magnâ ambitione laudaret coram

V. 44. Tangebam. Ita omnes nostri codd. Pithoei codice excepto et vet. schol. qui habent tingebam. At nota ipsius vet. schol. huic repugnat lectioni; et ea est nota: oculi oleo tacti perturbantur ad tempus: quapropter, annuente Casaubono, priori arrisimus. Cod. quoque noster, tangebam.

V. 45. Si nollem morituro verba Catoni dicere. Ita vet. schol. et tres codd. Alii, ed. Ald. et noster, si nollem morituri verbu Catonis discere; et interpretantur: ne memoriter discere cogerer declamationes fictas in quibus verba Catonis morientis exprimerentur, verba nimirum laudanda a magistro insano. Utrumque bene, etsi diverso sensu.

V. 46. Non sano. Codd. multi, et noster, et insano. Item ed. Ald. Nonnulli, Ab insano. Vet. schol. et Schrevel. non sano; quam lectionem recepimus.

« PredošláPokračovať »