Obrázky na stránke
PDF
ePub

inde fructum caperet aliquantulum. Sin autem non eæ sint quæ tantum virum decerent , sicuti mihi visum est; at saltem, nec contemnenda's nec prætermittendas judicavi, ut constaret quantum ego laboris susceperim , qui ne hilum quidem despexerim ad optimam auctoris nostri illustrationem ; et , quod maximum reor , ad tuam, Lector, utilitatem commodumque certissimum. Uno verbo , inde judicare licet quanta sit fides adhibenda editioni quæ tot clarorum virorum, tum defunctorum, tum adhuc in terris degentium, lucubrationibus fuerit illustrata.

Quoniam res poscere videtur, ut de auctore nostro potissimum loquar, id paucis expediam. Persius Horatium simplicitate dicendi, lepore, urbanitate, non videtur assequi, nec Juvenalem magnificentiâ sententiarum, neque tñ Top. Trixħ xai åtwu.a texÑ hébec, hâc, inquam, dictione splendidâ, vehementi , tragicâ , quæ auditorium frequens atque coronam theatri requirat, quâque Venusinum poëtam superare videtur Aquinas; sed et illi

quoque sua laus est. Persius celer et expeditus in scribendo verborum parcimoniam gravitate sententiarum abunde compensat. Zenonis ac stoicorum dia dicta , stylo severo, non moroso tamen, sed contra ornato ac perpolito, in

memoriam omnium incidit: uno verbo, illustris ille stoicæ scholæ discipulus, versibus plane aureis, sonoris ac fluentibus hexametris, quantum pateretur lex operis, non oblitâ tamen stoicâ virilitate, nobis vitæ normam omnem , justi et injusti confinia , uno tantum libello ita descripsit, ut veram gloriam consecutus fuerit , teste Quintiliano, et majorem , teste Martiale, quàm si poëma epicum scripsisset : et, čerte , sin minus de litteris, at saltem de moribus longe melius, meritus est , quàm ipsi Horatius atque Juvenalis. Non possum ideo quin mirer negligentiam magistrorum hodiernorum , qui, dum toti in Virgilio et Horatio explicandis incumbunt, ne minimam quidem suis auditoribus particulam nostri vatis indulgent. An eos terret disciplina Eroãs; an Persii obscuritas? nescio. Utcumque est; id eos rogare velim , ùt attentius considerent, annon eruditione suâ, quam mihi non est animus , dignum esset, habitis tamen Virgilio et Horatio , Persium in scholis interdum legere atque discipulis suis explicare, qui simul et animum eorum præceptis suis sapientissimis , atque, fas mihi sit ita loqui, pene Christianis imbueret , et ingeniumdifficultate ipsâ acueret.

quam elevare

haud post

[ocr errors]

De obscuritate Persii jamdudum conqueruntur critici. Sed , ut recte observavit Vulpius, in libro suo de Satira Latina (p. 153), ea opinio ab inscitia et negligentia lectorum potius quàm a poëta ipso originem duxit : nihilominus idem criticus tres causas obscuritatis Persianæ in medium affert, quarum unam ipsi assignat auctori, alteram lectoribus, tertiam interpretibus. Et primum , multa sunt quæ Persium obscurum faciunt : imprimis , dictio tropica , eruditio recondita , et Bpayuaogía, seu breviloquentia. Ex stoicis hauserat gravitatem magnificentiamque , eruditionem , ac præsertim hanc brevitatem in loquendo, quam passim affectabant. Præterea , translationes verborum, et locutionum grata quædam et venusta obscuritas eis perplacebant , in quibus sæpe constant vis et acrimonia, quæque in dialecticorum senticetis, quàm in rhetorum viridariis frequentiores sunt. Altera causa in ipsis lectoribus. Plerique enim imparati scriptores Latinos adeunt, nullâ præviâ antiquitatis notitiâ, quâ sublatå, nec Persius, nec alii possunt intelligi. Multum enim discrepant ritus et consuetudines veterum a nostris , neque ex moribus hodiernis prisci æstimandi sunt : quapropter ampla supellectile opus est ad intelligentiam tum veterum,

[ocr errors]

tum præcipue Persii. Postrema denique causa in interpretibus: omnes nempe, si Turnebum, qui in integrum poëtam non commentatus est, excipias, nec Persium penitus intellexerunt, nec recte explicaverunt. Britannicus non usitato suo judicio usus est. Murmellii ecphrases vix tolerandæ sunt: Plautii et Badii Ascensii paraphrases insulsæ. Non loquor de versionibus in linguas recentiores : cunctæ enim Persium turpiter adeo deformant, ut ibi vix una satira lectu digna videatur. Superest igitur Casauboni commentarius. Nullus sane, si tantam eruditionem ferrent adhuc mores nostri, melius scopum attigit ; et certe, voluissem

opus celeberrimi hujus critici totum denuo typis mandari : at, hodie, vix intelligeretur Casaubonus ipse. Novus igitur commentarius et simplicior et debilitati nostræ accommodatior mihi necessarius visus est ; sed in quo, omissâ non posthabitâ excellenti eruditione, Persius pure ac sincere explicaretur : quod quidem ego pro meis facultatibus tentare non dubitavi. At non id , Lector, dissimulare fas est : labore tibi opus est, namque :

Qui nucleum esse volt, necesse est ut frangat nucem. Et vigiliis tuis prorsus dignus est candidus Cornuti discipulus : quas si patienter tolerare potis fueris, dulcissimos inde, tum ad vitam præsentem, tum ad futuram, fructus leges. Vive et vale.

N. L. ACHAINTRE, PARISINUS.

INDEX

OPERUM QUAE IN HOC VOLUMINE OCCURRUNT.

PRAEFATIO.....

P. ♡

xiv xvj xvij . xir

xxj xxvij

1

185

RAI
Vita Persii ex Vet. Schol..
Alia Vita ex Jo. Britannico.
Alia Vita ab incerto auctore.
Testimonia de Persio....
Elenchus codicum Persii..
Elenchus Editionum:
A. PER$II FLACCI Satiræ sex cum commentario...
Commentarii Veteres in Persium...
P. Pithoei Emendationes in Vet. Comment..
SULPICIAE Satira cum notis...
Jani Dousæ ad Sat. Sulpiciæ Schediasma..
C. LUCILII Vita..
C. LUCILI Fragmenta cum notis..
Centones Luciliani.....
Auctores ex quibus Lucilii Fragmenta collecta sunt.
Index Vocabulorum omnium Persii...
Index Vocabulorum Fragmentorum Lucilianorum.

198 203

299 221

227 316 323 325 355

« PredošláPokračovať »