Obrázky na stránke
PDF

PERSII FLACCI
SATIRAE

AD CODICES PARISINOS RECENSITAE

LEctionum VARIETATE ET coMMENTARIO PERPETuo

A NIC. LUD. ACHAINTRE.

AcceduNT

C. LUCILII sUEssANI AURUNCANI EQ. ROMANI
SATIRAR U M F RAG ME NTA

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][graphic]

* * * •

[ocr errors][graphic]

AD LECT O R E M. Voluwes hoc, in quo satiræ sex A. PER s II, necnon C. LU c 1 L 1 1 fragmenta continentur, diu exspectatum , tandem prodit in lucem. Quòd si præcedentibus D. J U N 1 I JUVENAL I s satirarum tomis, et Q. HoR AT 1 I F L Acc 1 operibus a me editis , anno M. DCCC.VI., Lector, adjunxeris, satirographorum Romanorum seriem universam habebis. Utque tibi tuisque studiis bene vertat, * D E U s o P T. M Ax. faxit ! De. meo labore nune pauca dicam. Eumdem propemodum ordinem in distribuendis materiis, eamdemque in explicando contextu , aut in emendando rationem servavi: quidquid enim semel placuit non leviter neque sine causa deserendum. Iisdem igitur opibus adjutus, codicibus scilicet Bibliothecæ Parisinæ, Cornuti præterea, Britannici, Casauboni, Lubini, Pratei, et aliorum doctis elucubrationibus ditatus , rem difficultatis haud parvæ, fatebor, aggressus sum. Casauboni præstantissimum opus veluti fundamentum novi commentarii libenter ' recepi. At, cùm in eo multiplex et immensa eru

ditio, pace tanti viri dicam, redundaret , inde tantum elicui quicquid ad propositum meum melius, commodiusve aptari posse mihi videretur : quando enim de scriptore tam recondito agitur, nihil praestantius, efficaciusve quàm explicatio simplex ac perpetua, quæ vel minimum lectori desiderandum relinquat. Commentarius igitur iste meus est quasi summa observationum quae ad hunc diem de Persio nobis traditæ fuerunt, ad quas opportune accedunt inedita multa, quae mihi vel occasio, vel amicorum benevolentia suppeditavit : atque, ut suum unicuique redderem, litteris initialibus varias notas signavi, suadente erudito viro FR AN c I sco BoI sso N A D E, qui et in Persio edendo, ut antea in Juvenale, consiliis suis me perhumaniter adjuvit. Ne tamen , Lector , erres, id te præmonitum volo, scilicet, me non semper iisdem, nec totidem verbis quibus illi notas exarâsse ; quas modo contraxi, modo produxi, pro ut poscerent series et ordo operis. Difficultates nonnullas et incommoda prae se ferre hunc interpretandi modum non diffiteor, at illæ nec sunt tantae, quantæ quæ ex inconcinnis ac sine delectu direptis hinc et inde notis procedunt. Cùm ad utilitatem lectoris perpetuo attenderim, quod ei commodissimum foret

« PredošláPokračovať »