Obrázky na stránke
PDF
ePub

de absoluta ipsius a quovis peccati vitio immunitate, quae ab immemorabili, ut aiunt, viguit, eo magis roborabitur et confirmabitur argumentum quod ex communi Ecclesiæ sensu depromitur. Porro illius persuasionis in fidelium animis alte impressæ luculenta reperiuntur vestigia etiam in ipsis Pelagii, ac deinde in Juliani difficultatibus contra S. Augustini doctrinam propositis, quibus illi vel ex co capite originalis labis in omnes propagationem impetebant, quod secus inde sequeretur beatam quoque Virginem diabolo præscriptam, ac peccato obnoxiam fuisse; quod tamen aures christianæ, scilicet christiana pietas, non ferebant. Hac enim ratione veteratores illi adnitebantur invidiam Augustini doctrinæ, seu catholico dogmati conflare. Illam tamen a se amolitus est, uti exposuimus, magnus hipponensis doctor aperte negans id consequi, quod illi contendebant, eo quod ei (beatissimæ scilicet Mariæ) plus gratiæ collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum. Neque unquam ejusdemmodi persuasio in christiano populo infirmata est; immo vero firmior jugiter et communior evasit, prout omnes facile admit

tunt.

Consectaria.

Ut igitur colligamus quæ ex instituta monumentorum collatione sponte veluti sua emorescunt consectaria, patet ex dictis: 1. Sensus Ecclesiæ indicia adversus immaculatam Virginis Conceptionem ante exortam controversiam nulla prorsus haberi. 2. Quæ ab adversa

parte contra producuntur, sequioris ævi esse, eaque aut dubia aut nulla et obscura omnino, atque perpauca. 3. E contrario quæ Ecclesiæ propensionem, immo et conspirationem erga piam sententiam, adeoque ejus sensum patefaciunt, esse antiquissima, neque ullum eorum initium definiri posse: deinde luculentissima esse, quippe quæ et cultum hujus mysterii ac determinatum objectum exhibent. 4. Unanimem pro eadem pia sententia pastorum ac fidelium consensionem ad plura secula extitisse, quæque per liturgias, per festa, per euchologia, per fidei controversias, per conciones denique patefacta est. Quanti vero faciendus sit communis ejusmodi Ecclesiæ sensus in re theologica, nemo, qui plane in eadem disciplina hospes non sit, ignorat, nosque suo loco quanti ille valeat ad traditionem pernoscendam perspicue demonstrabimus.

S. IV.

Theologica utriusque sententiæ argumenta conferuntur atque expenduntur.

Collatio argumentorum quæ theologica dicuntur. Quamvis theologica rationes per se nonnisi magis minusve probabilem sententiam aliquam faciant, tamen ubi solidis argumentis positivis innituntur, vix non certam eamdem reddunt, aut validissimam saltem de illius veritate præsumptionem, quam vocant, fundant et creant. Quapropter abs re non erit ad trutinam ea theologica revocare argumenta, quæ

pro alterutro singillatim placito urgeri consueverunt, licet, ut sæpe diximus, dogmaticæ definitioni edendæ minus idonea videantur. Id vero eo libentius præstamus, quod alioquin veluti manca et quodammodo imperfecta inquisitio hæc nostra, illis prætermissis, haberi posset.

1

Quatuor argumenta pro contraria sententia. Eorum vis enervatur et primum quod ex generatione promitur. Quatuor ex dictis argumenta præcipua sunt, quibus adsertores transfusionis peccati in Mariam, suam sententiam adstruere connituntur. Communis generationis ratio per ipsius parentum concupiscentiam perfecta ; peccati, quas dicunt pænalitates, quibus etiam B. Virgo fuit obnoxia; necessitas ac natura redemptionis qua Maria indiguit; demum carnis ejus cum ceterorum hominum, seu filiorum Adæ carne similitudo, quæ in omnibus, uno exempto Christo, caro fuit peccati. Negari haud potest non minimam, specie tenus, hæc præseferre difficultatem. Verum non ejusmodi sunt, ut nequeant cum pia sententia componi.

Et sane quidem communis generationis ratio id unum sibi vindicat, ut B. Virgo vi hujusmodi procreationis debitum peccati contrahendi incurrerit, quod reipsa contraxisset, nisi divinitus gratia fuisset anteoccupata, qua cjus anima in ipso creationis momento a Deo donata fuit, cum corpus primum informare cœpit. Quoniam vero hæc ratio unam Dei Genitricem tangit, consequitur, non ideo ad ejusdem Virginis genitores neque ad progeni

tores seu proximos seu prope proximos, cjusmodi posse aut debere privilegium extendi, secus ac adversæ sententiæ patroni concludi oportere affirmant.

Secundum desumptum ex pœnalitatibus.

Ad eas autem quod attinet humanæ naturæ infirmitates, quæ nunc pœnalitates dicuntur, exploratum confessumque apud Theologos est, eas non ita ab originis peccato necessario nexu pendere, ut provenire etiam non possint e sola Adæ culpa, quamvis hæc eadem culpa contracta non sit, aut saltem fuerit deleta. Enimvero in nobis ejusmodi pœnalitates manent, licet regenerationis lavacro penitus deleta originalis fuerit 'macula; immo si de iis naturæ perpessionibus sermo sit, quæ physica plane sunt omnisque turpitudinis expertes, cujusmodi sunt et fames, et sitis, et defatigatio corporis aliæque id genus, has quidem et ipse passus est Christus pro humanæ quam assumpsit naturæ conditione, quin tamen noxæ originali obnoxius fuerit, aut vero etiam esse potuerit (1). Quocirca naturales affectiones

(1) Cf. superius dicta. Huc refertur celebris olim agitata controversia inter Philippum abbatem Bonæ Spei et Joannem quemdam præpositum ætate S. Bernardi, ex occasione subobscuri illius loci S. Hilarii Pictaviensis, in quo Christi carnem nullum e vulneribus cepisse sensum doloris S. Doctor existimasse videtur. Philippus enim, ut scribit Petavius De incarn. lib. 10. c. 4, eo disputando lapsus est, ut Christi carnem quia sine peccato concepta fuerat, nullis peccati pœnis obstrictam, et obligatam fuisse defenderet: adeoque nihil naturaliter pati potuisse aiebat: ac tantam vim ex

ejusmodi non habendæ sunt semper uti certa

admiranda sui generatione traxisse, ut supra paticndi conditionem evecta, quidquid nihilominus voluntarie passa est, non naturaliter, sed extraordinaria quadam lege ac velut per miraculum sit experta. Contra vero Joannes et Christum asserebat necessitate quidem naturali, sed sponte tamen adscita et voluntaria, omnia pertulisse. Huic tandem contentioni se interposuit Hunnaldus quidam epistola, quam ad Joannem præpositum scripsit. Hic porro Philippi sententiam eatenus improbat, quod dominicum corpus tam firma constitutione fuisse crederet, ut inusitata illa et stupenda naturæ illius adscriberet, ut sunt quadraginta dierum jejunium, et maris calcatio: quod autem doluerit et dolendo mortuus sit, id præter naturam, et per miraculum factum esse diceret. Quod vero ita concepta Christi caro est, nihil ut vitii ac labis contraxerit, non ex eo sequitur nihil illum pati, aut non mori potuisse ex naturæ suæ conditione. Quippe munda illa hominis conceptio, quam Deus assumpsit, nihil ei contulit, præterquam quod assumens voluit. Nostræ vero infirmitatis statum, sine peccato, suscipere suæ benignitati complacuit. Et infirmitatem ergo carnis habuit Christus, quam sponte suscepit, et eam non necessitate aliqua, vel invitus admisit. Habuit tamen illam ipsam, quam volens adscivit in carne patiendi conditionem idque illi naturale fuit. Hoc enim naturale pulo, ait Hunnaldus, quod a Creatore res contrahit. Proinde non præter naturam et per miraculum doluit, qui dolendi potentia carnali non caruit. Nam cum duæ in Christo naturæ sint, quidquid Christus fecit vel passus est, secundum alterutram earum fecisse eum, vel sustinuisse necesse est. Atqui nihil secundum divinam passus est. Igitur quidquid passus est, secundum humanam est passus, adeoque dolendi hæc proprietate non caruit, seu passus est ex naturali assumptæ humanitatis conditione. Hanc sententiam probat Petavius toto capite cil. ; confirmatque haud paucis Bibliorum ac Patrum testimoniis; communisque ea est in catholicis scholis.

« PredošláPokračovať »