Obrázky na stránke
PDF
ePub

data a romanis Pontificibus in hac controversia, festumque ipsum, quod ubique terrarum in honorem Conceptionis celebrabatur, intelligendum vellent. Exinde varii excitati tumultus, neque exiguæ natæ querelæ (1). Quocirca Alexander VII Hispaniarum regis ac præsulum precibus impulsus, ut dubitationem quamlibet e fidelium mentibus de vero Ecclesiæ sensu depelleret, omnemque litem componeret, præter alia, quæ in eum finem præstitit, celebrem suam Constitutionem promulgavit anno 1661 die 8 decembris eidem Virginis Conceptioni sacra, quam vere sigillum dixeris, quo superiora decreta omnia obsignavit.

Constitut. Alex. VII.

In ea quippe non modo Constitutiones præcessorum suorum innovavit, confirmavitque, verum etiam eorumdem mentem declaravit, sensumque explicuit tridentini decreti atque Ecclesiæ Romanæ circa verum objectum institutionis festi, divini Officii, largitionis indulgentiarum, tituli religiosorum Ordinum et sodalitatum, quæ in honorem immaculatæ Virginis Conceptionis fuerant institutæ. Ait enim se velle prædecessorum suorum exemplo, favere nec non tueri pietatem et devotionem hanc colendi

(1) De nova hac controversia fuse scribit in cit. Historia controversiæ de immaculata Conceptione Thom. Strozzi par. 2, cap. 2, pag. 524 seqq. Necnon P. Vincentius Fassari in Trutina theologica pro immaculata Conceptione. Lugduni 1666, Disp. 9, Div. 3, §. 12 et 13, pag. 70 seqq., et 'Theoph. Raynaudi in Pietate Lugdunensi edit. cit. tom. VIII, p. 303 seqq. qui tom. VII ediderat Dissertationem De retinendo titulo immaculate Conceptionis pag. 309 seqq.

ac celebrandi beatissimam Virginem, præveniente scilicet Spiritus Sancti gratia a peccato originali præservatam (1); commendatur præterea in ea pietas sentientium ejus (B. Virginis) animam in primo instanti creationis atque infusionis in corpus fuisse, speciali Dei gratia et privilegio intuitu meritorum Jesu Christi ejus filii, humani generis redemptoris, a macula peccati originalis præservatam immunem (2); eoque titulo eamdem effert, quod jam fere omnes Catholici eam amplectantur; crebro demum commemorat immaculatam Conceptionem Dei Genitricis, severioresque interminatur pœnas iis omnibus qui quavis ratione aut viva voce, aut scriptis, quæ jure ipso prohibita decernuntur, adversus piam de immaculato Virginis Conceptu sententiam insurgerent et obloquerentur.

Sublata disceptatio,

Exinde disceptatio atque oppugnatio quælibet mysterii penitus cessavit quoad hoc, plenamque et tranquillam in Ecclesia catholica universa possessionem doctrina de immaculata Conceptione adepta est. Nec quisquam vere catholicorum vel hiscere deinceps est ausus, si irreligiosos nonnullos scriptores neotericos excipias, inter quos principem sibi locum vindicat Launoius (3) atque ex

(1) Incipit hæc Constitutio: Sollicitudo omnium Ecclesiarum, ac reperitur in Bullario Romano Caroli Cocquelines tom. VI, par. 5, Ord. 366, §. 11, pag. 182 seqq. Hujus Constitutionis inferius prolixiores tractus describemus. (2) Ibid. §. 1.

(3) In Tractatu quem inscripsit: Præscriptiones de

tremis hisce fere annis Georgius Hermesius (1).

Gregor. XVI indulsit episcop. petentibus additamentum in liturgia. Promovet cultum in Galliis.

Interim Gregorius XVI ejusdem piæ sententiæ promotorem eximium se præbuit, dum decreto sacræ Rituum Congregationis episcopis omnibus petentibus concessit, ut in festo Conceptionis adjiceretur Missæ præfationi : Et te in Conceptione immaculata (2); nec non ut in litaniis lauretanis ad cetera Virginis encomia accedere et illa salutatio posset: Regina sine labe originali concepta ; quod reipsa Roma fit, sicuti jamdiu ab universo Ordine seraphico fieri consueverat. Cumque in Galliis festum Conceptionis ex præcepti obligatione non celebretur, plurimorum episcoporum illius regni precibus idem summus Pontifex annuit, ut dominica secunda Adventus singulis annis Missa de Conceptione una cum adjecta voce immaculata in præfatione cani aut legi posset; concessa præterea indulgentia plenaria fidelibus omnibus rite comparatis, qui ad ecclesiam festi celebrandi causa se conferrent (3).

Demum haud exiguæ lætitiæ præstitit arguConceptu beatæ Mariæ Virginis. Opp. edit. Colon. Allobrog. 1731, tom. I, p. 1, pag. 9 seqq. De hoc auctore ejusque opere fusius suo loco agemus.

(1) Cf. Si lubet nostrum « Sunto analitico della Dissertazione polemica di S. E. R. il sig. card. Lambruschini sull'immacolato Concepimento di Maria. Annali delle Scienze religiose, vol. XVI, fasc. 48. Rom. 1843.

(2) Cf. Append.

(3) Cf. Appendic.

mentum libellus supplex quem anno 1843, die 10 decembris, nomine totius venerabilis Prædicatorum Ordinis,magister generalis sanctissimo Pontifici obtulit: Ut de apostolica benignitate concedere universo suo Ordini Prædicatorum dignaretur indultum, deinceps, juxta proprium ritum. festum Conceptionis Deiparæ celebrandi cum octava solemni, prout celebrantur festa Annuntiationis, Assumptionis ac sanctissimi Rosarii beatæ Mariæ Virginis, necnon ut præfationi Missa Conceptionis beatæ Mariæ Virginis adderetur verbum immaculata, uti ex apostolica concessione fieri assolet penes Ordines sancti Francisci. Quibus precibus a Sanctitate Sua peramanter exceptis, de speciali gratia benigne annuit juxta petita (1).

Atque hic fuit exitus quem hactenus habuit controversia isthæc, quæ a tenuibus exorta principiis, longo seculorum serie post tot contentiones et disceptationes ita progressa est, ut pia sententia magis ac magis in annos invaluerit, donec sola in catholica Ecclesia sit dominata, atque universali unoque pene consensu excepta fuerit ac propugnata.

CAPUT V.

TESTIMONIA BIBLICA QUÆ PIÆ SENTENTIÆ DE IMMACULATA B. VIRGINIS CONCEPTIONE ADVERSARI VIDENTUR.

Cum propositum mihi sit in hujusce historica lucubrationis parte ea sincero animo in (1) Cf. Appendic.

medium afferre, quæ aut faventia aut adversantia piæ de immaculato Virginis Conceptu sententiæ, alia ab aliis contrarii placiti patronis produci consuevere, a biblicis testimoniis initium faciendum duco.

Duplex biblic. testim. classis contra Virginis privilegium.

Porro quæ ab oppugnatoribus piæ sententiæ e Scripturis documenta afferri solent, bifariam distinguuntur, tum scilicet in ea, quibus peccati originalis propagatio adfirmatur in omnes prorsus Adæ posteros, tum in ea, queis redemptionis necessitas quoad omnes pariter et singulos per Christi merita asseritur.

Jam vero notissima sunt omniumque ore trita utriusque classis divina eloquia. Ac primo quidem originalis noxæ in omnes prorsus Adæ filios propagationem evincunt verba Job 14, 4. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Seu juxta alexandrinam versionem : Nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est unius diei vita super terram. Quæ cum de utraque conceptione sive inchoata sive perfecta intelligi possint, patet neminem penitus a macula originaria excludi, prout et de se David fatetur Ps. 50, 7. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Profecto Apostolus tum positive tum negative omnes in ea conditione comprehendit Adæ posteros, sive cum Rom. 3, 23 scribit: Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei; et clarius adhuc ibid. 5, 12. Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum in

« PredošláPokračovať »