Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

Balnea, tonsores; conducto navigio aeque
Nauseat, ac locuples quem ducit priva triremis?

Si curatus inaequali tonsore capillos
95 Occurro; rides. si forte subucula pexae

Trita subest tunicae, vel si toga dissidet inpar;
Rides. quid, mea cum pugnat sententia secum ;

v. 94. Vulg. Curtatus. 95. Occurri.

[ocr errors]

> cesse est.

[ocr errors]

nam

[ocr errors]

pauper ? viden' ut mutat cenacula , lectos, Balnea, Tonsores ? « Nulla
fere a recepta scriptura variatio est, n' vt enim absorpta sunt a syllaba
séquente mut : at in sententia mirum quantum novae lucis exoritur.
Silius Italicus XII, 713. viden' ut Latonia virgo Accensas quatiat
Phlegethontis gurgite taedas? ** Tibullus II, 1. – ,,viden ut felicibus

„'
exiis Significet placidos nuntia fibra Deos ?" et II, 2. — „viden' ut trepi-
dantibus advolet alis, Ilavaque coniugio vincula portet Amor... At
animadvertis , credo, verba hic apponi modo subiunctivo: ut ad haec
exempla corrigendum etiam restet, mutet et nauseet. Atque id qui-
dem, si opus esset, sine crimine, opinor, facere liceret; sed nihil ne-

Catullus Ep. LXII. Virgo adest. Viden' ut faces Splendi-
das quatiunt comas ? et LXII. ,Sic certe, viden ut pemiciter exi-
luere ?“ Virgil. Aen. VI, 78. — ,,viden' ut geminae stant cristae, Et pa-
ter ipse suo superúm iam signat honore.“ Idem Culice 215. „viden'
ut flagrantia taedts Lumina collucent infestis omnia templis ?"

94. Si curtatus inaequali tonsore capillos] In antiquis Venetis cu-
ratur; in Loscheriano curtatus. Quorum posterius, etsi in codicibus
scriptis vix usquam extare fateantur, (in meorum ne uno quidem re-
peri) admiserunt tamen magni interpretes; reiecto altero et priscarum
editionum et manuscriptorum auctoritate nixo. Nollem factum ;
aut nihil hic video, aut curtatus inaequali tonsore tam inter se diversa
sunt, ut nullo pacto in eandem sententiam compingi queant. Inaequa-
lis est tonsor, qui tam prave capillum secat, ut ab una parte brevior
sit, ab altera longior: nec ideo culpatur , quod laevam partem curta-
verit; sed quod pariter non curtaverit dextram. Nec vero ridiculum
erat curto capillo incedere; id enim erat hominum severiorum : sed sola
inaequalitas, cum tonsoris imperitia vel incuriâ crinis hinc quam inde
promissior erat, risu excipiebatur. Ergo curtatus inaequali tonsore pla-
de covoratov est, et coniungit dissociabilia. Revocanda igitur prisca
Jectio curatus capillos; quae quid sibi velit, primus ex recentioribus
docuit acutissimus Gronovius pater. Nempe idem hic loci notat ac ton-
sus, sectus. Petronius ,' .Voluerunt enim , antequam conscenderent , ex-
onerare capita molesto et supervacuo (capillorum) pondere; sed celerior
ventus distulit curationis propositum.Vide ipsum Gronovium fusius
hoc enarrantem Observat. lib. I. c. 23. ut et Janum Broukhusium ad
Propertii III, 12. Julius quidem Rufinianus, inter Rhetoras Pithoei
p. 32. Curtatus ex hoc loco exhibet. ,, Epistrophe est,“ inquit, „cum in

2:52,14

P caller verba plures sententiae desinunt;ut Horatius, „Si curtatus inacuali tonsore capillos Occurri, rides. Si forte subucula pexae Trita

Hei! subest tunicae, rides.“ Sed hoc nihil moror : cum vix dubitem , quin Pithoeus non ad scripti exemplaris fidem hoc ediderit, sed ad vulga= ¥. I p 348. tas Horatii editiones refinxerit.

95. Occurti, Rides.] Reginensis noster et Zulichemianus, Occurro, et sic aliquot aliorum. Placet: nam et praesens tempus magis idoneum ; et sonus auribus gratior.

97. Quid, inea cum pugnat sententia secum] Tres Torrentiani,

16.28

1899 Paris

15

.

Quod petiit, spernit; repetit quod nuper omisit;

Aestuat, et vitae disconvenit ordine toto;
100 Diruit, aedificat , mutat quadrata rotundis ?

Insanire putas sollemnia me, neque rides,
Nec medici credis, nec curatoris egere
А praetore dati; rerum tutela mearum

Cum sis, et prave sectum stomacheris ob unguem 105 De te pendentis, te suspicientis amici.

Ad summam, sapiens uno minor est love, dives,
Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum;
Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.

EPISTOLA II.

[ocr errors]

AD LOLLIUM.

Troiani belli scriptorem, maxime Lolli,
Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi:
Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid

non,
Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.

v. 105. Vulg. Respicientis. 4. Plenius.

uantan

[ocr errors]

et nostri aliquot, etiam ex optimis, mecum. Sed recepta lectio est potior. Ovidius Metam. XV, 27.,.,Surgit Alemonides, tacitaque recen

tia mente t isa refert: pugnatque diu sententia secum. espicere estão send or 105. De te pendentis, te respicientis amici] Ita scripti editique ;

neque quidquam hic interpretes offendit. Solus, quod sciam, Chaboros.b.cio.Iltius, vir eruditus, candide profitetur, se nusquam alibi verbum respicere in Caesarem in boc sensu legisse. . Recte hoc: nam profecto Respicere est actio suespiciant de perioris erga' inferiorem, potentis versus inopem. Terent. Adelph. III, Eine gratiam &2.. „Nam hercle alius nemo respicit nos. Et V, 8. „Nec qui eam re

'spiciat, quisquam est : sola est.“ Noster Carm. I, 2. „Sive neglectum Jacz t.1,31 genus et nepotes Respicis auctor.“ Martialis X, 10. Qui me respiciet, nilitum alios

dominum regemque vocabo." Et sic alibi passim, Atqui hic Noster plane validiones

ävw norauwv cliens respicit patronum, pauperculus amicus dominum. 'Dices fortassis, in utroque sensu usurpari potuisse. Cras credo ; sed

illud hodie scire videor, non tam vacui capitis fuisse Nostrum, ut in Valer. Max-4,4,

erubescendum hoc ambiguum vel insciens vel prudens incurreret. Quid i exempla igitur fiet? inquis: sed bono animo es: nam et auctori et loco suus Tespicere.

honos constabit, si cum praestantissimo Nic. Heinsio sic corrigas levi mutatione , „De'te pendentis , te suspicientis amici :“ id est, admiran

tis, colentis, venerantis; ut infra Epist. VI. v. 17. , nunc argentum Iris, et marmor vetus aeraqueet artes Suspice ; cum gemmis Tyrios "mirare

colores. Ovid. Ep. Ilelenae: „Cumque suo Priamum Laomeilonte reisJer. Quos ego suspicio : sed qui tibi gloria magna est Quintus, is a

nostro nomine primus erit.Sed exempla obvia sunt, et sine numero. Jim Certe qui de aliquo pendet, non respiciat eum unde pendet, sed suspiciat necesse est.

4. Plenius ac melius Chrysippo] Vide incertas lectionum vicissi

its respica entiuni.'

[ocr errors]
[ocr errors]

Fabula, qua

5 Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.

Paridis

propter narratur amorem
Graecia Barbariae lento collisa duello,
Stultorum regum, et populorum continet aestus.

Antenor censet belli praecidere caussam :
10 Quod Paris, ut salvus regnet vivatque beatus,

Cogi posse negat. Nestor conponere litis

[ocr errors]

v. 10. Vulg. Quid Paris?

[ocr errors]
[ocr errors]

non tam

49,

>

tudines. Editiones principes, tam Venetae, quam Germanica Planius
ac melius ; et sic dimidia fere pars codicum ; neque aliter Acron Scho-st14.rar
liastes, ut ex his eius verbis manifestum est: „In hac , inquit, „Epi-mede hes
stola vult ostendere melius et Apertius se discere praecepta Philosophiae
ab Ilomero, quam a Philosophis. Nam apertius illud sine dubio ad
planius spectat, ad plenius nequaquam. Ita Cicero baec coniungere so-
let, planius et apertius, apertissime ac planissime. Tamen nescio quo-
modo, reiecta hac priorum editionum scriptura , iam plus saeculo in
omnibus libris dominatur illa altera plenius. Quid nos, qui
auctoritate, quam ratione duci solemus? Enimvero aut nihil sapimus,
aut prior illa huc revocanda est postliminio , sola scilicet auctori agno-
scenda. Hoc enim hic praedicat: se honestum et turpe, utile et damno-
sum, melius discere ex Homeri exemplis, quam ex Crantoris et Chrysippi
praeceptis. Atqui ea vis et virtus exempli est, ut rem apertius et planius
explicet; non utique plenius et copiosius. Auctor ad Herennium IV,

,, Exemplum rem apertiorem facit, cum id, quod sit obscurius, magis
dilucidum reddit : ante oculos rem ponit, cum exprimit omnia perspicue,
ut res dicta prope manu tentari possit.Ergo huc convenit Planius di-
cit; et sic alii frequenter. Cicero in Verrem III, 85. ,,Dic, dic, in-
quit, planius.“ De Oratore, II, 80. Possis, semel si obscurius dixeris,
dicere alio loco planius. et III, 13. Ita nos plerumque ipsi 'docent, ut
non desideres planius dici.Tuscul. IV, 5. Tu tamen, ut soles, di-
ces ista ipsa obscura planius, quam dicuntur a Graecis.« Lactantius de
Opificio Dei c. 21. ,Tunc et ego te ad verae Philosophiae doctrinam et
planius et verius cohortabor."

10. Quid Paris? ut salvus regnet] Expendamus paullisper locum integrum: Antenor censet belli praecidere caussam. Quid Paris ? ut saluus regnet vivatque beatus, Cogi posse negat.“ Ubi primum interrogatio illa Quid Paris? coactum quid et affectatum prae se fert: illa vero sequentia, „Negat posse cogi, ut salvus regnet, vivatque beatus,“ absurda plane sunt et naturae repugnantia. Non enim vi opus est, ut salvus quis et beatus velit vivere: sponte siquidem et motu animi voluntario ad beatitatem ferimur, ipsa nos natura ducente et docente: ,,Ovseis énov rovnpòs, oud özov uérap.“ Non sum nescius, sudare hic interpretes, et omnem lapidem vertere, ut alium sensum ex his verbis extorqueant; qualem scilicet vis ipsa sententiae monstrare videbatur. Sed frustra : pugnat enim constructio, et cogi posse negat, ut aliud quicquam dicat, quam quod modo memoravimus.' Utinam exemplaria sua scripta diligentius paullo excussissent potius quam in corrupta lectione explicanda laborem inanem sumerent. Nostri enim libri veterrimi, Graevianus, Reginensis, Leidensis, Vossianus, Colbertinus, Regius, et unus e Collegio Sanctae Trinitatis quod clare exhibent, non quid. Sic igitur locum restitue, et interpunge: ,,Antenor censet belli praecidere caussam : Quod Paris, ut salvus regnet vivatque beatus, Cogi

[ocr errors]
[ocr errors]

Inter Peliden festinat et inter Atriden:
Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque:

Quicquid delirant reges, plectuntur Achivi.
15 Seditione , dolis, scelere , atque libidine, et ira,

Iliacos intra muros peccatur et extra.
Rursum, quid virtus, et quid sapientia possit,
Utile proposuit nobis exemplar Ulixen:

Qui domitor Trojae, multorum providus urbis
20 Et mores hominum inspexit; latumque per aequor,

Dum sibi , dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit, adversis rerum inmersabilis undis.
Sirenum voces, et Circae pocula nosti:

Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset;
25 Sub domina meretrice fuisset turpis et excors:

Vixisset canis inmundus, vel amica luto sus.
Nos numerus sumus. et fruges consumere nati,
Sponsi Penelopae, nebulones, Alcinoique

In cute curanda plus aequo operata iuventus;
30 Cui pulchrum fuit in medios dormire dies, et

v. 17. Vulg. Rursus. posse negat."

.“ Omnia iam clara et perspicua. Quod (ut belli scilicet caussam praecidat, et Helenam suis reddat) negat se posse ulla mercede cogi aut induci: etiam ut salvus regnet vivatque beatus ; quippe ipsa vita et salute cariorem ducit Helenam. Quod cogi, ut Quae nunc condonabitur ,, accusativus cum passivo; ut vel pueri probe norunt. Negat posse; hoc est plene, negat se posse: ut „dit fuisse navium ce'lerrimus.« Virgil, Georg. II, 234. ,,Sin in sua posse negabunt Ire loca."

12. Inter Peliden] 'Idiotizās hic locutus est Noster, Inter Peliden et inter Atriden. Diximus ad Serm. I, 7. v. 11.

17. Rursus quid virtus] Reginensis noster a prima manu, „Rursum quid virtus , et quid sapientia possit.“. Recte.Idem profecto sensus est; sed, si aurium iudicio standum est, aliquid interest , hoc an illud verbum usurpes.. Suavius hic sonat Rursum, et evitatur homoeoteleuton Rursus virtus.

23. Et Circes pocula nosti] Meliores ex nostris, Circae, et infra v. 28. Penelopae; ut recte ex suis Lambinus edidit; vide quae diximus ad Epod. XVII, v, 17,

25. Sub domina meretrice] Reginensis noster, notae optimae codex, „Sub Diva meretrice fuisset turpis et excors.“ Quod non contemnendum. Circe enim Diva, ut cum ex poëtis, tum et aliunde notum est. Livius I, 49. Octavius Mamilius Tusculanus ab Ulixe Deaque Circe oriundus." Plin. Hist. XXV, 5. ,,Imprimis Itala Circe Diis etiam ascripta.“ Ergo Diva meretrix, ut Propertius III, 9. „Scilicet incesti meretrix regina Canopi." Iuvenalis Sat. VI, 118, ,,Sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos.“ Plin. Hist. IX, 58. ,,Cleopatra , superbo simul et procaci fastu, ut regina meretrix.“ Vera tamen lectio est domina : sui praeter codices ceteros ad unum omnes etiam Serxius ad Aen. VII, 19. et lohannes Saresberiensis Policrat. I, 4. patrocinantur. Quae cum

[ocr errors]
[blocks in formation]
[subsumed][ocr errors][merged small]

Ad strepitum citharae cessantem ducere Somnum.

v. 31. Vulg. Cessatum duc, curam.

[ocr errors]

sic compendiose scriberetur dna, lineola superne ducta ; a librario dor-
mitante diva legebatur.

31. Ad strepitum citharae cessatum ducere curam] Miror eos, qui
hoc eleganter dictum existimant, ut nihil supra. Mihi contra nec di-
crio placet, nec sententia. Scio equidem cessare esse ludo, amori et
genio indulgere: ut Noster alibi cessare et ludere, Nequam et cessator :
Esto: sed an ipsa cura ducetur cessatum? an Cura otiabitur, ludet,
vino et epulis se invitabit? Apage tam pravum et putidum schema.
Non amplius Cura fuerit, si hoc fecerit. Quis Somnum ad Pervigilia
invitaverit? quis Inertiam ad certamen Olympicum? Alius poëta di-
xisset, Lenire, laxare, solari curam ad strepitum citharae : nemo,
opinor, id , quod hic Horatio adfingitur. Sed ut ignoscamus locutioni,
quis ipsam sententiam vindicaverit? Nam luxuriosi hi nebulones, olio
et vino marcentes, quid Cura sit, nesciebant: unde ergo illis Cura,
quam cessatum ducerent? Illud praeterea vide ; quaecunque de illis
memorat, in vitio et vituperio esse : sic in medios dies dormire, in cute
curanda totam operam ponere. Cur igitur addit, quasi grave crimen
fuerit, ad citharam curas lenire? Hoc utique et honestorum hominum
et laboriosorum est; neque solis nebulonibus concessum.

Quoties hoc
profitetur ipse de se et suis ? ut Carm. IV, 11. 9,condisce modos,
amanda Voce quos reddas : minuentur atrae Carmine curae. et Epod.
IX. „Curam metumque Caesaris rerum iuvat Dulci Lyaeo solvere.“ Jure
ergo displicet recepta lectio : et potius omnia tentanda sunt, quam ut
Horatii nomen et famam periclitari hic sinamus. Iosephus Scaliger, Princeps
Literatorum, sic locum refinxit, „Ad strepitum citharae cessatam ducere
curam :66

quae coniectura , licet Dan. Heinsio displicere non potuit,
mihi quidem parum placet. Nam' praeterquam quod iisdem, quibus
recepta lectio, difficultatibus laborat, etiam illud insuper vitii habet,
quod cura , quae iam cessata est , duci ad citharam non potest. · Vide-
tur sane locus iam a multis saeculis mendo inquinatus esse, et a libra-
riis interpolatus. Blandinii enim quattuor apud Cruquium, notae opti-
mae, somnum praeferunt, non curam. Graevianus noster veterrimus
curam quidem in versu habet , sed in margine ab eadem manu somnum
pro varia lectione.
Magdalenensis nunc quidem curam ;

verum aliud
quid olim praeferebat, ut ex rasura constat. Suspicari quis possit, no-
ctem illic a prima manu fuisse ; ut Serm. II, 7. v. 114. lam vino
quaerens, iam somno fallere curam, codex vetus Pulmanni, fallere
noctem. Unde statim non magna mutatione coniectura nascitur non
inelegans: ,,Cui pulchrum fuit in medios dormire dies, et Au strepitum
citharae certalim ducere noctem.“ Vides concinnam oppositionem, in
medios dies dormire, et totas noctes vigilare. Ceterum ducere noctem
frequentissima poëtis dictio est; certatim autem et ad vulgatum quain
proxinie accedit, et sententiae apprime convenit. Statius Theb. I, 73..
Tyrtis ea caussa colonis Insomnem ludo certatim educere noctem Sua-
serat.Virg. Aen. IX, 166. „noctem custodia ducit Insomnem lu-
do." Georg. III, 379. ,,Hi noctem ludo ducunt.“ Sil. Ital. XI, 411.
Aut nostro vigiles ducat sub nomine noctes.“ Martial. II, 89.

nimio gaudes noctem producere vino. Val. Flaccus I, 251. „Dulcibus codd.

testudine vates Extrahit.“ Seneca Thyeste v. 46%. „nec somno dies,

Bacchoque nox ducen pervigili da .“ Ubi perperam ex Etrusco bijous haw.codice, cetera praestantissimo, Gronovius pater reponit. Nox iungen

[ocr errors]
[ocr errors]

Quod

ludoque odloquis et ving educite noctem.“ 1, 277. Thracius' hic noctem dulci

Xe

« PredošláPokračovať »