Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones:
Ut teipsum serves, non expergisceris? atqui
Si nòles sanus, curres hydropicus; et ni

v. 32. Vulg. Homines.

[ocr errors]

da. Quid enim clarius ceterorum codicum lectione? dies somno ducitur, nox contra pervigili Baccho; plane, ut hic Horatius, si hanc coniecturam admittis. Vtcumque tamen blandiatur; cave sodes, fidem habeas: nullo enim pacto cum sequente versu aptari potest, Ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones." Certe noctem et mox nocte repetitio foret odiosa; et, quod maius est, nisi Somnum hinc potius, quam Perviligium expresseris, illud Ut iugulent etc. plane ex abrupto inchoabitur, neque ad praecedentia quidquam spectabit. Quamobrem, aut omnia me fallunt, aut antiquorum codicum lectio, si levi mutatione adiuvetur, omne punctum tollet:,,Cui pulchrum fuit in medios dormire dies, et Ad strepitum citharae cessantem ducere Somnum." Cessantem reponimus loco cessatum; nam editio Loscheriana, et Veneta 1490, et Christ. Landinus cessantum habent, quod exponunt otiosorum, Cessantem somnum ducere perinde erit ac tardantem, morantem allicere, invitare. Noster Carm. III, 28. „Parcis deripere horreo Cessantem Bibuli consulis amphoram." Virg. Georg. IV, 138.,,Aestatem increpitans seram, zephyrosque morantes." Ducere autem somnos, etsi frequenter apud poetas pro dormire accipitur, ut in illo,,,Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos?" interdum tamen et pro somnum facere, ut hic, ponitur. Noster Epod. XIV. „Pocula Lethaeos ut si ducentia somnos Arente fauce traxerim.“ Seneca Herc. Oetaeo v. 645. ,, Cespes Tyrio mollior ostro Solet impavidos ducere somnos. Iam autem ad strepitum citharae conciliari posse somnum, res vulgatissima est; unde Noster, de tyrannorum miseria loquens, Carm. III, 1.,,Non avium citharaeque cantus somnum reducent." Seneca de Providentia c. 111. ,,Feliciorem ergo tu Maecenatem putas? cui amoribus anxio et morosae uxoris quotidiana repudia deflenti somnus per symphoniarum cantum ex longinquo lene resonantium quaeritur.“ Acron ad locum, „Ad strepitum, Quia adhibemus sonitum citharae ac lyrae, ut facilius sopiamur.“ Apparet, credo, hunc Scholiasten in exemplari suo somnum repperis

se.

[ocr errors]

Hoc itaque in nebulonibus illis culpat auctor, quod in medios usque dies somnum protraherent; quin et fugientem citharae cantu revocarent. Unde capta occasione, transit ad praecepta quaedam contra Ignaviam et Desidiam tradenda,,,Ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones: Ut te ipsum serves, non expergisceris?" etc.

32. Ut iugulent hominem] Quod alii de suis codicibus narrant, idem ego de meis praedico: antiquiores omnes hominem praeferre, non homines. Quousque igitur ex sede sua exulabit et suavior lectio, et maioribus testibus probata? Ovid. Amor. III, 8.,,Forsitan et quoties hominem iugulaverit, ille Indicet: hoc fassas tangis, avara, manus ?"

[ocr errors]

34. Si noles sanus, curres hydropicus] Locus acri iudicio expendendus : Ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones: Ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui Si noles sanus, curres hydropicus: et ni Posces ante diem librum cum lumine, si non Intendes animum studiis et rebus honestis, Invidia vel amore vigil torquebere." Ita nunc passim editiones noles, curres, ex quo tempore magni interpretes, Lambinus, Cruquius et Torrentius lectionem hanc in codicibus nonnullis repertam, suis calculis approbarunt: at principes illae Venetae et Loscheriana sic olim dederunt:,,Si nolis sanus, cures hydropicus." quibus astipulan

1.106

36 dar

35 Posces ante diem librum cum lumine; si non
Intendes animum studiis et rebus honestis;

Invidia vel amore vigil torquebere. nam cur,

tur veterrimi nostri scripti, Leidensis, Graevianus, Vossianus,
Reginensis, et sane omnes praeter unum alterumque ex recentiori-
bus. Quid agimus? Utraque sane defendi potest, utraque suum
locum aliquatenus tenere: utra vero praeferenda sit, et sola parenti
suo agnoscenda, statuere et declarare, non proletarii est interpretis.
Prioris haec erit sententia, Si noles sanus currere, hydropicus cur-

res;

si non sponte te cursu exercebis, ut bene valeas; at ingratiis teh id facies, cum in hydropem per ignaviam incideris. Recte hoc: nam eo morbo laborantibus cyrsu olim medebantur. Notus est Celsi hyres, 21 locus de Hydropicis, III,.,,Multum ambulandum, currendum ali13 quando est. Porphyrio Scholiastes;,, Curres hydropicus) Quia hydropici iubentur a medicis currere: ita enim morbus eorum solet extenuari labore," Verum illud in hac lectione displicet, quod cum prima illa, Ut te ipsum serves, non expergisceris, et postrema etiam, Et ni posces ante diem librum cum lumine, de Somno et Vigilantia tractent; haec media plane άлgoσdióvvσa sunt; non, uti par erat, cum extremis connexa et congruentia; sed a re prorsus aliena, cursu scilicet, huc traducta et prave interposita. Quid, quod ne per se quidem veri speciem habeat, Si noles sanus, curres hydropicus? An omnibus sanis quotidie currendum est, ut ab hydrope sibi caveant? quis e medicorum filiis hoc praecepit? Hac lege, ne ipse quidem Horatius ab hydrope immunis fuerit: qui Serm. I, 6. ubi vitae suae consuetudinem describit, singulis se diebus vagari quidem, et postea domesticum otiari solere commemorat; de cursu ne verbum quidem. Vides iam, opinor, lectionis huius incommoda; quae ut evitentur, iam alteram illam inspiciamus; si forte melius quid et sententiae aptius in se contineat. Atqui, inquit, si nolis sanus expergisci, cures expergisci hydropicus. Haec verba sic plene efferenda et supplenda esse, quivis, opinor, videat: ordo hoc ipse et constructio flagitat. Cures autem expergisci Horatiana plane dictio: ut Epist. I, 17. v. 5.,,Et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur." Ep. II, 2. v. 182.,,Sunt qui non habeant, est qui non curat habere." Art. Poët. v. 98.,,Si curat cor spectantis tetigisse querela." v. 133.,,Nec verbum verbo curabis reddere." et alibi non semel. Iam autem haec pulcherrime cum prioribus et sequentibus convenire, plane in aperto est. Haec enim series est totius orationis:,,Nos sponsi Penelopae et nebulones, in medios dies stertimus; ,,etiam arte somnum conciliamus. Stulte profecto et prave. Nonne ,,vides, ut latrones de nocte surgant, hominem iugulaturi? tu contra, ,,ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui si nolis sane expergisci ,,(adhuc enim sanitate frueris), at postea per somnolentiam istam hy,,dropicus factus, cures saltem expergisci iussu medici, ne morbus eva,,dat letalis. Quin ea expergefactus aut aliquid agas necesse est, ,,dabis supplicium: nam si non honesto alicui studio vacabis, si non ,,librum ad lucernam leges, invidia vel amore vel alia animi poena ,,Vigil torquebere." Sentis, opinor, filum orationis quam aptissime continuari: ut nihil hic desideretur, praeter id unicum, quo compertum fiat, somnolentos ad hydropem saepe transire; et hydropicos vigilare oportere, non minus quam ambulare vel currere. Atqui illud omnium saeculorum experientia comprobatum est: adeo ut Latinis uterque morbus, et quem lethargum Graeci, et quem hydropem nominabant, uno veterni nomine indicetur. Festus Pompeius:,,Veternosus dicitur, qui gravi premitur somno: Cato veternosum hydropicum intelligi

aut

Quae laedunt oculum, festinas demere; si quid Est animum, differs curandi tempus in annum? 40 Dimidium facti, qui coepit, habet, sapere aude: Incipe. qui recte vivendi prorogat horam, Rusticus expectat dum defluat amnis: at ille Labitur, et labetur in omne volubilis aevum. Quaeritur argentum, puerisque beata creandis 45 Uxor; et incultae pacantur vomere silvae. Quod satis est cui contingit, nihil amplius optet. Non domus et fundus; non aeris acervus et auri dc. 23,9 Aegroto domini deduxit corpore febris,

Non animo curas. valeat possessor oportet,
50 Si conportatis rebus bene cogitat uti.

Qui cupit aut metuit; iuvat illum sic domus et res,
Ut lippum pictae tabulae, fomenta podagrum,

v. 38. Vulg. Oculos. 52. Podagram.

voluit, cum ait, Veternosus, quam plurimum bibit, tam maxime sitit.“
Idem Cato apud Gellium I, 16.,,Numquam tacet; quem morbus tene
loquendi, tamquam veternosum bibendi atque dormiendi." Servius ad
Georg. I, 124.
„Veterno) Pigritia, otio; quia plerumque otiosos solet
hic morbus incessere; ut Plautus in Addicto:,,,,Opus facere nimio, quam
dormire, mavolo: Veternum metuo."" Veternus autem dicitur morbus
(C Donatus ad Eunu-
intercutis, hydrops, qui homines efficit pigros."

[ocr errors]

aq

les sunt, qui hydropem patiuntur." Glossae veteres: Veternosus, vooo-
πικός. YSoy, veternum. Plautus Menaechmis, V, 4. Quid esse illi,
morbi dixeras? narra senex. Num larviatus, aut cerritus? fac sciam.
Num eum veternus, aut qua intercus tenet?" Qui iam videtur? enim-
vero, si pace tot interpretum fieri potest, me volente haec lectio rur-
sum recipietur in textum, Nam, ut opinor, non carebimus posthac
Danielis Heinsii correctione,,,Si non is sanus, curres hydropicus."
Unum addam, fortius et nervosius sic scribi posse v. 33. ,,Tu, teipsum
ut serves, non expergisceris:" Vide nos ad Serm. II, 3. v. 212, et 234.
38. Quae laedunt oculos festinas demere] Meliores nostri, Grae-
vianus, Reginensis, Leidensis, Vossianus oculum: quod cum et caeteri
interpretes de suis testentur, quid dubitamus in versum recipere? nam
et hic ut supra v. 32. numerus singularis est elegantior.
Codices plerique

1

41. Incipe vivendi recte qui prorogat horam] alio ordine,,,Incipe. Vivendi qui recte prorogat horam." Sed in hac lectione ambiguum est, utrum recte vivendi velit, an recte prorogat.. In aliis quibusdam sic habetur: vivendi recte qui. Simplicissimum videtur quod in vetusto codice Pulmanni, in Bersmanni altero, et in Petrensi et Regiae Societatis extat, „Incipe, qui recte vivendi prorogat horam,“ Sic enim alibi Noster solet praeponere: ut Epist. I, 16. v. 16. » Tu recte vivis, si curas esse quod audis." et I, 6.,,Si bene qui cenat, bene vivit. I, 11.,,Navibus atque Quadrigis petimus bene vivere." I, 15.,,Vis sapere et solos aio bene vivere." I, 6.,,Vis recte vivere? quis non?" Serm. I, 4.,,Nonne vides, Albí ut male vivat filius!“ Carm. II, 10. ,,Rectius vives, Licini."

52. Ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram] Equidem scio, iuvare podagram, pro levare, lenire, recte posse dici: ut Seneca Hip

Auriculas citharae collecta sorde dolentis.

Sincerum est nisi vas; quodcumque infundis, acescit.
55 Sperne voluptates: nocet emta dolore voluptas.
Semper avarus eget: certum voto pete finem.
Invidus alterius macrescit rebus opimis:
Invidia Siculi non invenere tyranni

Maius tormentum. qui non moderabitur irae,
60 Infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens,
Dum poenas odio per vim festinat inulto.

Ira furor brevis est. animum rege. qui, nisi paret,
Imperat; hunc frenis, hunc tu conpesce, catena.
Fingit equum tenera docilem cervice magister

polyto v. 120. ,,quis meas miserae deus, Aut quis iuvare Daedalus
flammas queat?" Sed si seriem orationis contempleris, non satis ve-
nuste hic dicitur, ,,luvat illum sic domus et res, Ut lippum pictae
tabulae, fomenta podagram. Auriculas citharae collecta sorde dolentes."
In illis aut personam, aut membrum corporis dicit, illum, lippum, au-
riculas; in hoc ipsum morbum, podagram. Et ferrem quidem, si ex
manu auctoris sic profectum esse constaret; nunc cum melius quid ex
coniectura suppetat, cur non hoc potius Horatio ascribemus? ,,Ut lip-
pum pictae tabulae, fomenta podagrum." Podager idem est qui poda-
gricus vel podagrosus. Priscianus p. 829. „Poëtor verbum, ut Ennius:
Nunquam poëtor, nisi podager. Ita et editi, et scripti codices, quorum
quattuor mihi visi. Claudianus Epigr. XXIX. ,,In podagrum Ai-
que nihil prorsus stare putas podager." Lampridius in Heliog. XXIX.
,,Habuit et hanc consuetudinem, ut octo calvos rogaret ad caenam,
item octo luscos, et item octo podagros." Sic codex veterrimus Palati-
nus teste Salmasio, ubi vulgo podagrosos. Idem ait in prisco Sym-
posii codice, lemmate XCI. miles podager haberi; ubi editi podagricus.

et

60. Dolor quod suaserit et mens] Henricus Stephanus corrigebat, exmens, sive demens, amens. Non absurde quidem: sed nihil opus est correctore: mens siquidem hic est vuosira, sive irae sedes: ut mox v. 62.,,Ira furor brevis est: animum rege; « id est τὸν θυμόν. Carm. I, 16.,,Conpesce mentem: me quoque pectoris Tentavit in dulci iuventa Fervor, et in celeres Iambos Misit furentem." Catullus Epig.

XV.

[ocr errors]

,,Quod si te mala mens furorque vecors In tantam impulerit, sceleste, culpam," Tibullus IV, 3. Quis furor est, quae mens densos indagine saltus Claudentem teneras laedere velle manus ? Virg. Aen. II, 519. ,,quae mens tam dira, miserrime coniunx, Impulit his cingi telis?"

[ocr errors]

62. Qui nisi paret, Imperat] Rursum Henricus Stephanus ex vetusto, ut narrat, codice legendum esse praecipit ,,animum rege: qui nisi paret, Impera, et hunc frenis, hunc tu compesce catena." Nimirum eo adactus est ex prava vulgatorum librorum interpunctione:,,Ira furor brevis est, animum rege: qui nisi paret, Imperat: hunc frenis, hunc tu compesce catena.“ Sic vulgo distinguunt et interpretantur, magno utique sententiae dispendio; quae ad hoc exemplum nihil Veneris in se habet, nihil rotundi. Tu, si sapis, sic mecum repones: ,,Ira furor brevis est, animum rege. Qui nisi paret, Imperat; hune frenis, hunc tu conpesce catena.“ Ubi rationem vides, cur frenis et catena conpescendus tibi sit animus; nam ni ità fiat, te ipse catena vinctum ducet; quippe aut paret aut imperat, aut servus est aut dominus:

Tom. II.

B.

[ocr errors][merged small]

65 Ire, viam qua monstret eques: venaticus, ex quo
Tempore cervinam pellem latravit in aula,
Militat in silvis catulus. nunc adbibe puro
Pectore verba puer; nunc te melioribus offer.
Quo semel est inbuta recens, servabit odorem
70 l'esta diu. quod si cessas, aut strenuus anteis;
Nec tardum opperior, nec praecedentibus insto.

EPISTOLA III.

D IULIUM FLORUM.

Iuli Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augusti privignus, scire laboro.
Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus;
An freta vicinas inter currentia terras;

v. 65. Vulg. Ire viam, quam monstrat. 4. Turres.

nihil est tertium. Eadem fere sententia paullo infra Ep. X.47., ,,Imperat aut servit collecta pecunia cuique, Tortum digna sequi potius quam ducere funem." Ducas tu potius fune pecuniam, quam ut ab ea fune ducaris: nam aut serviet tibi aut imperabit.

65. Ire viam quam monstrat eques] Et huic quoque loco multum elegantiae deperiit, negligentia interpretum; qui cum in pluribus codicibus qua et monstret invenissent, receptam tamen priorum editionum lectionem sollicitare vel veriti sunt vel obliti. Sane et nos in Petrensi qua offendimus, monstret in pluribus eisque optimis, Reginensi, Graeviano, Vossiano et aliis, quae sine dubio vera lectio est:,,Fingit equum tenera docilem cervice magister Ire, viam qua monstret eques," Sic distingue; ut non sit ire viam (etsi Virgilius, Itque reditque viam toties), sed viam monstret. Ennius apud Cicer. Offic. I, 16. ,,Homo, qui erranti comiter monstrat viam." Et ipse Cicero, Off. III, 13. Quid enim est aliud, erranti viam non monstrare?" Ovid. Trist., 1. Qui I mihi monstraret, vix fuit unus, iter." Qua autem lege ut Virgil Aen. I, 418.,,Corripuere viam interea, qua semita monstrat." Varius apud Macrob. Sat. VI, 2. itidem de Equo:,, Quem non ille sinit lentae moderator habenae Qua velit ire; sed augusto prius orbe coërcens. Insultare docet campis fingitque morando. Utrumque denique et qua et monstret ; ut Livius XXXII, 11. ,,Pedites iubet, qua dux monstraret viam, ire."

[ocr errors]
[ocr errors]

4. An freta vicinas inter currentia turres] Editiones quidem universae turres; et codices plerique cum veteribus Scholiastis, qui turres Herús et Leandri, sive Seston et Abydon accipiunt. Sane in Sesto turris erat, Lucerna Herûs nobilitata; in Abydo vero similem turrim nemo veterum memorat. Ovidius Epist. Leandri v. 31. „Lumina quin etiam summa vigilantia turre, Aut videt, aut acies nostra videre putat." v. 105. Cetera nox, et nos, et turris conscia novit," Musaeus τ. 24. Δίζει μοί τινα ΠΥΡΓΟΝ, ὅπη ποτε Σηστιὰς Ηρώ ἵστατο λύ χνον ἔχουσα, καὶ ἡγεμόνευε Λεάνδρῳ, Εt 30. ΠΥΡΓΟΝ ἀπὸ προγόνων παρὰ γείτονι ναῖε θαλάσσῃ. Lucanus IV, 455. Threiciasque legit fauces, et amore natatum Aequor et Heroas lacrimoso litore turres." Statius Theb. VI, 546. Contra autem frustra sedet anxia turre

[ocr errors]
[ocr errors]

66

« PredošláPokračovať »