IS v.23401 793 Mitte levis spes, et certamina divitiarum, v. 12. Vulg. Fortuna. nossent interpretes nostri, secundam syllabam longam habet; ut cetera eiusdem generis. Sic ab agos, afyaïzòs, Achaicus; Carm. I, 15. „Post certas hiemes uret Afchaicus Ignis Iliacas domos," a тooxuìos, trochaicus; ut Terentianus de metris,,,Ergo qui versus paratur integer Trochaïcus." ab agyalos, dozaïzós; Aristoph. Nub. p. 103. edit. Basil. Ότι παιδάριον εἶ, καὶ φρονεῖς ΑΡΧΙΚΑ, Quid? iamne satis explosum est inficetum illud Archaïcis, quod nulla formae gratia neque dote praeditum tot tamen amatores invenit? Enimvero revocanda est priscorum quantum ubique est codicum lectio,,,Si potes Archiacis conviva recumbere lectis," Recte Scholiastes Porphyrion:,,Archias breves lectos fecit, unde Archiaci; sicut a Boëtio Boëtios dicimus.“ Graeyianus adnotator manu antiqua: „Archiaci lecti, id est breves, ab artifice Archiate (leg. Archia), qui breves lectos studuit facere; et per hoc brevem domum intellige.“ Acron. Schol. „Lecti humilis ab Archuïco (leg. Archia) fabro, qui non magnae staturae dicitur fuisse." His auctoribus contenti erimus: quid enim mirum, si nemo alius tam ignobilem artificem mentione dignatus est? Quis Soterichi lectos noverit, nisi ex uno Senecae dicterio, apud Gellium XII, 2.? Ceterum Archias nomen vel ex Cicerone notissimum: et sicut a Pausia pictore Pausiaca tabella apud Nostrum Serm. II, 7., ut a Phidia sculptore Phidiaca manus, Phidiacum ebur: ita ab Archia fabro recte atque de more Archiaci lecti. 11. Aestivam sermone benigno tendere noctem] Editiones Venetae et Loscheri cum aliis superioris saeculi, extendere. Seneca de Benef. IV, 13.,,Mundus in quid vices suas absolvit? in quid Sol diem extendit et contrahit." De vita beata c. 21. Tamen si nihil prohibet, extendit aetatem, et in multa senectute placidus viret." Epist. CX.,,Nos utraque extendimus, et longa ea spe ac metu facimus." Noster Carm. II, 2. „Vivet extento Proculeius aevo.“ Reiecerunt tamen hoc interpretes; et quod in scriptis repererunt tendere, eius vice substituerunt. Sane nostri omnes tendere; praeterquam quod in vetere Reginensi syllaba scalpello erasa sit, ut olim aut fuerit extendere, aut intendere. In Vossiano recentiore plene scribitur extendere. Ceterum simplex potius quam compositum a poëtae manu esse vel unus ostendat Hieronymi locus, Ep. ad Demetriadem:,,Numquam," inquit,,,dies tibi longi erunt; sed quamvis aestivis tendantur solibus, breves videbuntur." Fallor, 1 thn hunc ipsum locum in memoria habuit, quem imitatus est sane ele + ganter. 12. Quo mihi fortuna, si non conceditur uti] Ita cum editionibus priscis codices plerique, fortuna. Unde quidam coniectura fortunas. Sed sine dubio illud verissimum, quod in duobus Cruquius, in uno Bersmannus, in suis aliquot Lambinus, nos in Leidensi, et a prima manu in Graeviano et Reginensi invenimus, Quo mihi fortunam, si non conceditur uti? Qvid. Amor. II, 19.7,,Quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet? Ita ex vetusto Puteaneo dedit Nio. Heinsius; cum antea vulgo ferretur Quid mihi fortuna est; vel Quid fortuna mihi; ut plane apud Flaccum sequiores libri exhibent. Ibidem III, 7. ,,Quo mihi fortunae tantum, quo regna sine usu?" Senec. Controv. Parcus ob heredis curam nimiumque severus Adsidet insano. potare et spargere flores 15 Incipiam, patiarque vel inconsultus haberi. Quid non ebrietas designat? operta recludit: Spes iubet esse ratas: ad proelia trudit inertem: Sollicitis animis onus eximit: addocet artis. Fecundi calices quem non fecere disertum? 20 Contracta quem non in paupertate solutum ? Haec ego procurare et idoneus imperor, et non Invitus: ne turpe toral, ne sordida mappa Corruget naris; ne non et cantharus et lanx Ostendat tibi te; ne fidos inter amicos 25 Sit, qui dicta foras eliminet; ut coëat par, lungaturque pari. Butram tibi Septiciumque, Et, nisi cena prior potiorque puella, Sabinum, Detinet, adsumam. locus est et pluribus umbris: Sed nimis arta premunt olidae convivia caprae. 30 Tu, quotus esse velis, rescribe; et rebus omissis Atria servantem postico falle clientem. Nil admirari, prope res est una, Numici, v. 26. Vulg. Brutum tibi Septimiumque. I, 2.,,Quo mihi sacerdotem, cuius precaria est castitas?" Natur. Quaest. I, 16.,,Quo nequitiam meam, si ad naturae modum pecco ?" Vide Gronovium patrem ad dicta Senecae loca, et Nic. Heinsium ad Ovid. Heroidas II, v. 53. Fortunam autem singulari numero mallem, quia sequitur uti: Ita Livius XXXIII, 12. Quae utraque proclivia esse, si fortuna uti vellet." Virg. Aen. IX, 40. ,,si fortuna permittitis uti." Noster Serm. I, 9.,,Nemo dexterius fortuna est usus." 26. Brutum tibi Septimiumque] Aufer istos Brutum et Septimium, qui invocati in convivium irrumpunt. Alios invitaverat Horatius; si, ut sane par est, veteribus membranis fides habetur. Pulmanni Bersmannique codices, Butram et Septicium vel Septitium nominant: Butram etiam Torrentiani. Neque aliter nostri meliores, Reginensis Butram et Septitium, Graevianus cum Petrensi, Regio, Galeano, Butram et Septicium; Vossianus, Brutram et Septicium. Lege igitur,,,Iungaturque pari. Butram tibi Septiciumque." Butra viri est cognomen. Inscript. MLXXI, 4. PRO SALVTE ITV ET REDITV BVTRAE. Septicios autem habes apud Cicer. in Verrem III, 14., apud Plinium in Epistolis, Spartianum in Hadriano, Scaevolam in Digest. H, 15. 3. denique apud Gruterum et Reinesium. Gruterus Tempora momentis, sunt qui formidine nulla Mutus, et (indignum; quod sit peioribus ortus) sine sensu, v. 22. Vulg. Mucius, indignum. 22. Mucius: indignum] Ut in loco superiore, sic et hic peccant interpretes, dum nomina virorum rariora in trita et communia permutant: hic tanten ego gravius est delictum, quo cum maiore sententiae detrimento admittitur. Sic enim vulgo edunt,,,Ne plus frumenti dotalibus emetat agris Mucius: indignum, quod sit peioribus ortus: Hic tibi sit potius, quam tu mirabilis illi. Apage haec dissoluta et hiantia, sine caemento, immo Viderat haec inconcinna esse et absurda Marcilius; viderat Dacierius; et idcirco uterque emendationem tentavit; ille quidem non malam, hic tam coactam et duram, ut vel recepta lectione deterior sit. Aliam viam insistebat Daniel Heinsius. Atque haud opus erat correctore; cum et omnes melioris notae codices tam aliorum quam nostri, et editiones principes Veneta cum Loscheriana sic verba exhibeant,,,Ne plus frumenti dotalibus emetat agris Mutus et (indignum; quod sit peioribus ortus) Hic tibi sit potius, quam tu mirabilis illi,“ Tu, inquit, quotidie a mane ad vesperam quaere, parce, rem auge; ne Mutus te ditior sit, et hic tibi potius mirabilis sit propter opes, quam tu illi: quod indignum fuerit, cum ille pauperioribus parentibus ortus sit. Nihil, opinor, hic difficile aut salebrosum. Mutus, ut superius Butra, viri cognomen: et sane in plerisque codicibus nomen proprium esse inter lineas adnotatum est: quod cum credere nollent interpretes, in diversa abierunt, et nebulas pro Iunone captarunt. Gruterus Inscript. CCCII, 1.,,M. OCCIVS RVSO. P. ALBVRIVS P. F. MVTVS." Ceterum illa, ut vides, parenthesi inclusimus: sic enim poëtae solent. Ovid. Metam. V, v. 37. ,,nisi post altaria Phineus Isset; et (indignum) scelerato profuit ara.“ Vide, quae diximus ad Serm. II, 5. v. 79. Unum tantummodo addam; omnes codices mihi visos quod sit diserte exhibere: neque vero reprehendo. Tamen aut fallor, aut elegantius paullo exiret, hoc exemplo:,,Ne plus frumenti dotalibus emetat agris Mutus et (indignum) qui sit peioribus or Quicquid sub terra est, in apricum proferet aetas: Qui possum tot? ait: tamen et quaeram, et quot habebo, v. 31. Vulg. Putas ut. tus, Hic tibi sit potius, quam tu mirabilis illi." mens et copia est, codices vetustiores. Excutiant, quibus Jerine. 31. Virtutem verba putas, ut Lucum ligna?] Ita quidem codices recentiores, et editiones principes putas ut; unde in ceteras omnes propagatum est. Sargsber. Policrat. VII, 12.7,Errant, qui virtutem verba putant, ut lucum igna; et sic ibi codex scriptus. At antiquiora exemplaria et, non ut; notantibus Pulmanno, Bersmanno, Torrentioque. Putes autem, non putas, in suis reperit Cruquius. Nos quidem putes. et in optimis nostris Graeviano, Reginensi, Vossiano vidimus; putas et in mediocribus; putas ut in recentissimis. Revocemus ergo, quod et auctoritas et ratio iubet, „Virtutem verba putes, et Lucum ligna ?“ Ubi sententia est: Potesne existimare, virtutem verba esse, et lucum consecratum a quavis silva non differre? hoc est, Potesne et virtutem et religionem exuere? Apparet igitur, mollius et verecundius dici putes quam putas? Ovid. Heroid. XIX, 41.,,Iamne putes exisse domo mea gaudia, Nutrix ?44Pallade iam pingui fingere membra putes?" Ita códices probiores, teste Heinsio: ubi recentiores ut hic, putas. Nec vero parum interest, et an ut legas: prius indicabit, aeque aut magis esse difficile religionem abnegare quam virtutem; posterius, virtutem quidem veri speciem habere, religionem vero et Flacco et plerisque aliis inter fabulas numerari. Quod et probe animadvertit Torrentius; qui, ,,Omnino," inquit,,,legendum est et Lucum: nam retenta vulgari lectione videre possit Horatius de Luco id sentire, quod alterum rogat: et sensisse quidem credo: sed ita sentire videri hoc loco noluit. Haec senex doctissimus acute et vere; sed posteriores interpretes ea minime assecuti sunt. 十 Et dominum fallunt, et prosunt furibus, ergo, 50 Mercemur servum, qui dictet nomina, laevum Cui volet inportunus ebur: Frater, Pater, adde: v. 51. Vulg. Fodiat. 53. Cuilibet hic. 59. Forum Populumque. 51. Qui fodiat latus] Mansit hoc ex vetustis editionibus acceptum. At membranae vetustiores fodicet, ut ab omnibus notatum. Îtà nostri Leidensis et Graevianus habent cum Magalalenensi. In Reginensi et Vossiano fodiet, proxime ad verum: in sequioribus fodiat.. Fodicare habes apud Plautum, Ciceronem, alios. - 53. Cuilibet hic fasces dabit] Ita codices proletarii cum editionibus: neque quidquam adnotant interpretes; nisi quod solus Bersmannus in uno suo is pro hic extitisse memorat. At nos in veteribus nostris, Graeviano, Reginensi, et Vossiano sic invenimus. ,,hic multum' in Fabia valet, ille Velina: Cui libet is fasces dabit, eripietque curule Cui volet inportunus ebur." Rectissime. Hic, ille, is; ubi is tertium quendam significat: at hic idem erit qui primus, prorsus contra mentem auctoris. Illud deinde cuilibet ineptum plane est et absurdum. An is cuilibet, hoc est, cuivis, cuicumque obvio, tô tuyóvu, dabit fasces? an omnibus aeque favet, et neminem habet eximium? Immo disiunge voces; ut cui libet perinde sit, ac sequente versu cui volei. Ovidius Trist. III, 7.,,Nempe dat id cuicumque libet Fortuna, rapitque,“ 59. Differtum transire forum] Locus hic nec interpretem oscitantem, nec lectorem supinum patienter feret: Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos, Differtum transire forum populumque iubebat Unus ut e multis, populo spectante, referret Emtum mulus aprum. Codices nihil hic variant; ultra quos vix audent sapere commentatores. Unus Tanaquillus Faber, vir acri iudicio, errorem hic latere sagaciter animadvertit. Quorsum enim inhonesta illa repetitio, populumque et populo? cavisset hoc poëtarum diligentissimus. Hoc Faber; cuius sententiae accedit eruditissimus gener Dacierius. Verum aliud et maius, quod in recepta lectione iure castiges. Quid enim illud, differtum forum populumque? quo differtum erat forum, nisi populo? an pecudibus, ut quasi aliud quid populum hic superadderet? Deinde utrique verbo commune epitheton est differtum; hoc ipsa constructio flagitat. Quisquamne autem dixerit populum differtum? Confertum quidem de ipsa turba dici passim invenies: differtum et refertum tantummodo ad locum pertinent turba plenum. Noster Serm. 1, 5. v. 3. ,,inde forum Appí Differtum nautis, cauponibus atque malignis." Cicero Philipp. III, 13. Videmus refertum forum, populumque R. ad spem recuperandae libertatis erectum." et VII, 8.,,Qui pleno ac referto |