Obrázky na stránke
PDF
ePub

5 Contuderit vitis, oleamve momorderit aestus;
Nec quia longinquis armentum aegrotet in agris:
Sed quia mente minus validus quam corpore toto,
Nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum:
Fidis offendar medicis, irascar amicis,

10 Cur me funesto properent arcere veterno:

Quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam:
Romae Tibur amem, ventosus, Tibure Romam.
Post haec, ut valeat; quo pacto rem gerat et se;
Ut placeat Iuveni, percontare, utque cohorti.
15 Si dicet, Recte: primum gaudere, subinde
Praeceptum auriculis hoc instillare memento;
Ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.

EPISTOLA IX.

AD CLAUDIUM NERONEM.

Septimius, Claudi, nimirum intelligit unus, eget co
Quanti me facias. nam cum rogat, et prece cogit
Scilicet, ut tibi se laudare et tradere coner,

v. 5. Vulg. Oleamque.

,,haud

5. Oleamque momorderit aestus] Editiones sic praeferunt, quia grando Contuderit vites, oleamque momorderit aestus." Quid? an uno eodemque tempore et grando vitibus nocet, et aestus oleae? Immo optime codex Reginensis a prima manu, ,,oleamve momorderit aestus." Aut hoc, aut illud: non simul utrumque. Solemniter in hac vocula peccant librarii.

[ocr errors]

12. Romae Tibur amem ventosus, Tibure Romam] Quod in quattuor Blandiniis omnium praestantissimis Cruquius,,Romae Tibur amem, venturus Tibure Romam; idem ego in vetustioribus meis, Leidensi, Vossiano, Reginensique reperi: nam Graevianus a versu VII. huius Epistolae deficit. Neque aliter habent perveteres, ut ait, membranae Barthio inspectae, Advers. XXXVII, 22. Lectio certe non contemnenda; etsi alii interpretes praeter Cruquium inventam sibi, ut videtur, in libris antiquioribus ne memorare quidem dignati sunt. Plus enim quiddam est, venturus Tibure Romam, quam amem Tibure Romam : hoc se loca relicta laudare modo et optare, illud repetere et revisere, quod maioris impatientiae est, indicat. Sic Ennius apud Gellium XIX, 10.,,Imus huc, hinc illuc, cum illuc ventum est, ire illinc lubet: Incerte errat animus; praeterpropter vitam vivitur." Lucret. III, 1077. Currit agens mannos ad villam hic praecipitanter, Auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans, Oscitat extemplo, tetigit cum limina villae ; Aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit; Aut etiam properans urbem petit atque revisit. Hoc se quisque modo fugitat." Tamen, si ad orationis seriem paullisper attenderis,,,Fidis offendar medicis, irascar amicis, Cur me funesto properent arcere veterno: Quae nocuere, sequar; fugiam, quae profore credam: Romae Tibur amem, venturus

[ocr errors]
[ocr errors]

Dignum mente domoque legentis honesta Neronis; 5 Munere cum fungi propioris censet amici; Quid possim, videt ac novit me valdius ipso. Multa quidem dixi, cur excusatus abirem: Sed timui, mea ne finxisse minora putarer, Dissimulator opis propriae, mihi commodus uni. 10 Sic ego, maioris fugiens opprobria culpae,

Frontis ad urbanae descendi praemia. quod si
Depositum laudas ob amici iussa pudorem;
Scribe tui gregis hunc, et fortem crede bonumque.

EPISTOLA X.

AD FUSCUM ARISTIUM.

Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus
Ruris amatores; hac in re scilicet una
Multum dissimiles: at cetera pene gemelli,
Fraternis animis: quicquid negat alter, et alter:
5 Adnuimus pariter: vetuli notique columbi,

v. 3. Vulg. Ad cetera.

Tibure Romam: " videbis, opinor, epitheton quoddam commodissime huc induci, quo alius animi morbus, levitas scilicet et inconstantia, a prioribus illis diversus significetur: nisi enim hoc fit, id videbitur dicere Horatius, se Tibur amare et sequi, quod ei nocuerat; Romam fugere, quae profuerat: quod et per se ineptum est, et ab eius mente alienum. Recte igitur ventosus; atque ita olim legit Servius, membranis quae hodie supersunt omnibus aetate prior; ad en, IV, 224. ,,Tyria Carthagine qui nunc Expectat) Carthagine dixit pro Carthagini, et pro adverbio in loco, de loco posuit; sic Horatius: Romae Tibur amem, ventosus, Tibure Romam." Ubi nulla suspicio esse potest de lectionis integritate. Si enim venturus hic reponis; iam illud Tibure non erit in loco, sed de loco, plane contra Servii sententiam; qui ea gratia locum citat, ut ostendat, Tibure apud Flaccum esse in loco, ut apud Maronem Carthagine.

3. Ad cetera pene gemelli] Meliores codices, at cetera, ut Torrentii duo totidemque Bersmanni, Vossianus noster, et Blandiniorum veterrimus apud Cruquium; qui et recte in ipsum contextum recepit:

,,hac in re scilicet una Multum dissimiles, at cetera pene gemelli,“ uli cetera absolute ponitur. Sic Noster alibi Carm. IV, 2.,,Qua notam duxit, niveus 'videri; Cetera fulvus,“ et hac ipsa Epist. v. 50. ,,Excepto quod non simul esses, cetera laetus." Virgil. Aen. III, 594.

,,immissaque barba, Consertum tegumen spinis; ad cetera Graius." Prudentius Apoth, . 812.1,,His animam similem sibi conditor effigiquit, Cetera dissimilem." Plin. Hist. VIII, 16.,,Feram, quae Bonasus vocetar, equina iuba, cetera tauro similem. Et ita alii passim, Vidit hoc, et pluribus exemplis firmavit acutissimus Nic. Heinsius ad Ovid, Metam. IX, 99,

Tu nidum servas; ego laudo ruris amoeni
Rivos, et musco circumlita saxa, nemusque.
Quid quaeris? vivo et regno, simul ista reliqui,
Quae vos ad caelum fertis rumore secundo.
10 Útque sacerdotis fugitivus, liba recuso;
Pane egeo, iam mellitis potiore placentis.
Vivere naturae si convenienter oportet,
Ponendaeque domo quaerenda est area primum;
Novistine locum potiorem rure beato?
15 Est, ubi plus tepeant hiemes? ubi gratior aura
Leniat et rabiem Canis, et momenta Leonis,
Cum semel accepit solem furibundus acutum?
Est, ubi divellat somnos minus invida cura?
Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?
20 Purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum,
Quam quae per pronum trepidat cum murmure
rivum?

Nempe inter varias nutritur silva columnas,

,,ra

19. Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?) Ita libri et typis cusi et manu scripti. Libycos autem lapillos recte accipiunt tessellata et sectilia pavimenta, óorowra, ex variis Libyci marmoris frustis elaborata. Ergo haec erit sententia: Nonne iucundius est super herbam rure incedere et deambulare, quam urbe super pavimenta marmorea? Recte hoc: neque quicquam de loco moveo, praesertim cum omnes ubique codices obnitantur. Tamen, cum in versu priore de somno sit facta mentio, suspicio inde mihi suborta est, pro lapillis ab auctoris manu tapetis forte extisisse, non magna mutatione:,,Est ubi divellat somnos minus invida cura? Deterius Libycis olet aut nitet herba tapetis? 766 hoc est, Cum meridiari voles, suavior rure lectulus est herba virens, et florida, quam urbe Libyca tapetia. Noster de se loquens Epist. XIV, 35. Cena brevis iuvat, et prope rivum somnus in herba." Claudianus in simili plane comparatione Ruf. I, 208. piunt Tyrios ibi vellera fucos, Et picturatae saturantur murice vestes. Hic radiant flores, et prati viva voluptas Ingenio variata suo. Fulgentibus illic Surgunt strata toris: hic mollis panditur herba Sollicitum curis non abruptura soporem." Seneca Herc. Oet. 644. ,,Cespes Tyrio mollior ostro Solet impavidos ducere somnos." Calpurnius Ecloga VI, 70.,,Venimus, et tacito sonitum tutabimur antro, Seu residere libet, dabit ecce sedilia tophus: Ponere seu cubitum, melior viret herba tapetis." Qui locus Horatiano huic adeo similis et geminus est, ut alter ab altero expressus esse videatur; neque illud praetereundum est, vetustas Calpurnii editiones, notante id Iano Ulitio, lapillis hic exhibere pro tapetis; nullo quidem ibi sensu, sed proclivi tantummodo librariorum lapsu. Iam vero super stratis tapetis ditiores dormire solitos quis est qui nesciat? Virgil. Aen. IX, 325, ,,Rhamnetem aggreditur, qui forte tapetibus altis Exstructus toto proflabat pectore somnum." Libyca vero tapetia et fama et pretio celebrata esse, res est notissima. Plautus Pseud. I. 2.,,Neque Alexandrina belluata conchyliata tapetia." Martialis XIV, 150. ,Cubicularia Polymita. Haec tibi Memphitis tellus dat munera": victa est Pectine Niliaco iam Babylonis acus.“ Hermippus apud Athenaeum lib. 1. p. 28. ubi varias merces memorat ex variis regionibus

Te. 49€xts.

+

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Laudaturque domus, longos, quae prospicit agros.
Naturam expelles furca; tamen usque recurret,
25 Et mala perrumpet furtim fastidia victrix.
Non, qui Sidonio contendere callidus ostro
Nescit Aquinatem potantia vellera fucum,
Certius accipiet damnum, propiusve medullis;
Quam qui non poterit vero distinguere falsum.
30 Quem res plus nimio delectavere secundae,
Mutatae quatient. Si quid mirabere, pones
Invitus. fuge magna. licet sub paupere tecto
Reges et regum vita praecurrere amicos.
Cervus equum pugna melior communibus herbis
35 Pellebat; donec minor in certamine longo
Inploravit opes hominis, frenumque recepit:
Sed postquam violens victo discessit ab hoste,

v. 24. Vulg. Expellas. 37. Victor violens.

petitas: Καρχηδὼν δάπεδας καὶ πολλα προσκεφάλαια. Carthago, ait, mittit tapetas et varia cervicalia. Plin. VIII, 48. „Plurimis vero liciis intexere, quae polymita appellant, Alexandria instituit." Vopiscus in Aureliano c. 12.,,Tapetia afra decem, stragula Maura decem,“

24. Naturam expellas furca] Et libri primitus cusi et membranae fere omnes tam nostrae, quam aliorum, expelles. Unde ergo in tot editiones irrepsit expellas? Quid autem et quantum intersit, hanc an illam lectionem sequaris, dicam tibi, si potero. Expellas perinde erit ac possis expellere: expelles vero idem, ac vis, cupis, conaris expellere. Cum autem natura minime expelli possit; stulti tamen et fastidiosi saepe id frustra conentur; utra utri lectio praeferenda sit, iam tardus es, si non probe intelligis.

34. Cervus equum pugna melior] Nic. Heinsius in libri sui ora, Forte, ait, pugnae. Figuratius quidem esset, melior pugnae: sed codicibus obtemperandum. Sic enim alibi Noster Carm. III, 6.,,Hic classe formidatus, ille Missilibus melior sagittis." Novarunt posteriores, Statius, Silius, aliique. Tacitus Annal. III, 74.,,Robore exercitus impar, p.1393-furandi melior." At Virgil. Aen. X, 735.,,haud furto melior, sed 313, fortibus armis."

0

37. Sed postquam victor violas discessit ab hoste] De hoc Apologo vide Aristotelem II. Rhet. Cnonem Narrat. XLII. et Phaedrum IV, 62. Ceterum illud victor violen in mendo cubare facile sentio; medicinam tamen polliceri vix audeo.,,Sed postquam victor violens discessit ab hoste, Non equitem dorso, non frenum depulit ore." Primum enim id libere pronunciare possum, et qui poëtae sunt mecum sentient, illud victor nullo hic epitheto donandum fuisse: quod et recta ratio sensusque communis, et magnorum poëtarum mos in locis huic similibus clare ostendunt. Noster Carm. III, 14. Caesar Hispana repetit penates Victor ab ora." Virg. Aen. II, 95. Si patrios unquam remeassem victor ad Argos." Valerius Flaccus IV, 589. ,,Proxima regna Lyci, remeat qui victor ab oris Bebryciis." Lucanus II, 553. rum utinam post praelia sospes Et Scythicis victor remeasset Crassus ab oris." Martialis VII, 7. ,,Victor ab Odrysio redditur orbe Deus." Plura eiusmodi Loca sciens praetereo: quorum ad exemplum Postquam victor discessit ab hoste castigatius pressiusque dictum oportuit; reiecto

,Partho

Non equitem dorso, non frenum depulit ore.
Sic qui pauperiem veritus potiore metallis
40 Libertate caret, dominum vehit inprobus; atque
Serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
Cui non conveniet sua res, ut calceus olim
Si pede maior erit, subvertet; si minor, uret.
Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi:
45 Nec me dimittes incastigatum, ubi plura
Cogere quam satis est, ac non cessare videbor.

v. 40. Vulg. Vehet,

illo epitheti onere, et supervacuo et molesto. Ergo alterutrum saltem ex duobus repudiandum videtur, aut violens, aut victor; cum sine fɔeda scabie et macula consistere una non possint. Et ad receptam quidem lectionem quam proxime accedi potest, posteriore illo victor una literula mutilato, in hunc modum:,,Sed postquam violens victo discessit ab hoste." Hoc sane rotundius aptiusque exire, quam quod vulgo circumfertur, nisi aut imperitus aut lividus, nemo opinor negaverit. Ita plane Lucanus V, 238.,,Interea domitis Caesar remeabat Iberis." et auctor Consolationis ad Liviam, 381.,,Quod semper domito rediit tibi Caesar ab orbe." Non flocci autem interest, violens victo an vicissim victo violens apud Flaccum substituas: cum in aliis codicibus victor violens, in totidem fere aliis mutato ordine violens victor habeatur. Sed, ut candide quod sentio dicam, illud violens nequaquam mihi placet; et atrociorem mendam hic olim inolevisse, facile mihi persuadeo. Cur enim equus hic violens appelletur? qui et per se impar erat cervo, et nulla demum sua sed vehentis equitis virtute victoriam adeptus est. Equidem sic potius scripsissem,,,Sed postquam victo sonipes discessit ab hoste.“ ubi sonipes idem erit ac equus: ut et eleganter nomen hic varietur, et post victoriam laetantis, insultatio et gressus superbi quodammodo exprimantur. Virgil. Aen. XI, 600. fremit aequore toto Insultans sonipes, et pressis pugnat habenis." Sed cum in editione Cadomensi Epistolarum Horatii anno MCCCCLXXX, ex scripto ut verisimile est exemplare, mira prorsus habeatur lectio,,,Sed postquam vietor victo discessit ab hoste; subiit animum suspicio, illud victo ex glossemate primum irrepsisse; et postea a librariis, qui repetitione illa victor victo iure offendebantur, interpolatum esse violens, quod a ductu literarum non procul abscedit.Huic siquis suspicioni indulgere vo let, sic locum poterit refingere:,,Sed postquam domito victor discessit ab hoste." Ovid. Metam. XV, 569.,,Restitit, ut victor domito remeabat ab hoste." et Trist. II, 177.,,Hic tibi sic redeat superato victor ab hoste." Auctor Consol. ad Liviam 338. ,,Quod solus domito victor ab hoste tulit." Martialis IX, 44. 22 Qui cito perdomito victor in orbe iacet." Sed hoc hariolari esse fateor: ita tamen, ut neuter versus sic restitutus sit Horatio erubescendus.

40. Dominum vehet improbus] Sic editi ubique praeferunt; rectene an secus, iam videbimus.,,Sic qui pauperiem veritus potiore metallis Libertate caret, dominum vehet improbus; atque Serviet aeternum, quia parvo nesciet uti." Qui, inquit, caret libertate, vehet dominum: immo vero iam vehit (ut plane exhibet veterrimus noster Reginensis, cum altero Collegii Trinitatis) et, quia parvo uti nesciet, aeternum vehit eique serviet. Si admiseris vehet; reliquum erit, ut carebit substituas,

non caret.

« PredošláPokračovať »