Obrázky na stránke
PDF
ePub

Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
Conponunt, agros adsignant, oppida condunt:

lummodo pascitur. Seneca Herc. Fur. v. 441. ,,Post tot ingentis viri Memoranda facta, postque pacatum manu Quodcumque Titan ortus et labens. t, Nondum liquet de patre? mentimur Iovem?" Atqui ab eo, qui haec loquitur, Hercules in vivis esse, ut erat, credebatur. Facto quidem ingentia recte alias dixeris, quod et iam vidisti; neque phrasin moveo aut vitupero: nam sic etiam Ammianus Marc. XXII, 2. de Iuliano loquens: Adultum adhuc iuvenem, exiguo corpore, factis Plim 8,24 stantem ingentibus." Et Alcimus Avitus lib. V.,,Et quos deposcent/v.122

ingentia facta labores." Sed in hac Flacci sententia,

rae."

[ocr errors]

manca quantum'
video et debilis est oratio, cum huc solum perveniat: Romulus et Li-
ber, post sive propter facta ingentia inter deos recepti, dum res gerunt,
questi sunt se minorem meritis gratiam apud homines consequi. Non-
dum ex his intelligimus, post mortem demum pro diis habitos: quid-
ni enim post res gestas, post facta ingentia, placitam degentibus sene-
ctutem divini honores, ut postea Augusto, vivis obtigerint? Tollunt
quidem hanc difficultatem, qui illa quae sequuntur,,,Dum terras ho-
minumque colunt genus,
(6 sic enarrat, ut interpres Gallus nuper adeo
fecit, Dum in terris inter homines vivunt: quo pacto, quod in priore
orationis membro deficit, in posteriore suppletur. Atqui eos fugit ra-
tio, cum colere terras perinde accipiunt ac terras habitare: quid enim?
an habitabant quoque genus hominum? Immo vero colere terras et hu-
manum genus est curam eorum habere, bella scilicet componendo, agros
assignando, oppida condendo. Virgil. Eclog. III, 60.,,Ab Iove princi-
pium Musae: Iovis omnia plena: Ille colit terras; illi mea carmina cu-
Haerebit itaque, quocumque te vertas, sententia; nisi aliquid
alicunde subsidii inveniatur. Enimvero omne punctum tulisset, si post
fata, non utique facta, in deorum templa receptos tradidisset. Post
fata siquidem est, cum vivere desiimus. Propertius IV, 2. v. 64. Tu
Lepide, et tu Paulle, meum post fata levamen; Condita sunt vestro lu-
mina nostra sinu." Martialis in simili plane querela, ac hic Noster
v. 10.,,Vos tamen o nostri ne festinate libelli: Si post fata venit glo-
ria, non propero.“ Et Ovidius quoque, Amor. I, 15.,,Pascitur in vi-
vis livor; post fata quiescit: Cum suus ex merito quemque tuetur honos.“
Facta pro fata solemnis librariorum error est: et fuit quidem, cum in
hanc correctionem pronus propenderem: etsi terruit tum me, ut adhuc
terret, epitheton illud ingentia, non nisi dure ut videtur et invite ad
sententiam hanc pertrahendum: Post ingentia fata deorum in templa
recepti." Tentemus tamen, an exemplis fortassis et argumentorum du-
ctu paullatim fecti et allici queat. Ergo ubi post fata passim dicitur
pro post obitum, manifestum est subintelligi post fata completa: sic
Ovidius Trist. IV, 10.,,Et iam complerat genitor sua fata; hoc est,
mortem obierat. Quidni igitur recte dicatur, Post ingentia fata, com-
pleta scilicet et peracta? si modo uspiam fatum ingens recte itidem
dicitur, et hi ipsi, de quibus agit Noster, ingentibus fatis ad superos
pervenerunt. De utroque iam videbimus. Martialis Epig. I, 51. de
fepore cui leo pepercit:,,Desperanda tibi est ingentis gloria fati: Non
potes hoc tenuis praeda sub hoste mori." Rutilius Itin. 1, 92. de Roma:
,,Quod regnas minus est, quam quod regnare mereris: Excedis factis
grandia fata tuis." Ita liquido emendandum est; vulgo ineptissime fer-
tur, grandia facta. Pothinus apud Lucanum, X, 384.

,,поп san

十 guine clari, (Quid refert?) nec opes populorum ac regna movemus: Ad

scelus ingentis fati sumus, Ubi iterum, ut codices quidam Bersmanni,
ita et in Collegio Trinitatis unus, Ingentes facti pro solito stupore ex-

Ploravere suis non respondere favorem
10 Speratum meritis. diram qui contudit Hydram,
Notaque fatali portenta labore subegit,
Conperit invidiam supremo fine domari.
Urit enim fulgore suo, qui praegravat artis
Infra se positas: extinctus amabitur idem.
15 Praesenti tibi maturos largimur honores,
Iurandasque tuum per numen ponimus aras,

دو

16. Vulg. Nomen,

f

[ocr errors]

hibent, Valerius Flaccus VIII, 389.,,Respiceret plures animas maioraque fata Tot comitum, qui non furtis nec amore nefando Per freta, sed sola esse virtute sequantur." Unde idem lucem accipiet lib. V, 687. ubi luppiter de Medea et Medo filio:,,Donec et Aeaeten inopis post longa senectae Exilia (heu magnis, quantum libet impia, fatis!) Nata iuvet; Graiusque nepos in regna reponat." Ita cum codicibus legendum: neque audiendi sunt viri eximii Nic. Heinsius et Gronovius pater, qui coniecturis suis locum corrumpunt. Medea magnis fatis nata erat, quantumlibet impia fuerit. Poteris et magni fati legere, sicut supra Lucanus, Ad scelus ingentis fati sumus: sed nihil est opus. Virgilius de Turno XII, 149. Nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis:" et ibidem de eodem et Aenea V, 795.,,Iuppiter ipse duas aequato examine lances Sustinet, et fata imponit diversa duorum; Quem damnet labor, et quo vergat pondere letum." Ergo Aeneae fata maiora eraut, quam Turni; et simpliciter ingentia. Atque is per haec fata, quod ad rem de qua agimus non parum facit, in caelum receptus est; prorsus ut Hercules, Romulus, et ceteri, dei facti, non nati. Virgil. XII, 795. Iuppiter ad Iunonem:,,Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris Deberi caelo, fatisque ad sidera tolli." Hercules apud Propertium IV, 9. v. 65.,,Angulus hic mundi nunc me mea fata trahentem Accipit : haec fesso vix mihi terra patet." Unde illud Nostri explicandum, quod v. 11. hic habetur, de Hercule:,,Notaque fatali portenta labore subegit." Certe vix aliter hoc fatali te expedies, quam ut superiori coniecturae faveas. Virgilius VIII, 292. de Hercule; ,,ut duros mille labores Rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae Pertulerit, " De eodem Hercule, et Romulo Livius I, 7.,,Iove nate Hercules, salve: te mihi mater veridica interpres deum auctorum caelestium numerum cecinit. Dextra Hercules data, Accipere se omen, impleturumque fata, ara condita atque dicata, ait. Haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit; iam tum immortalitatis virtute partae, ad quam eum sua fata ducebant, fautor." Vides iam, opinor, Romulum, Herculem et ceteros Indigetes fatis, et post fata, et quidem post fata ingentia in caelum esse receptos. Ceterum an haec emendatio in album recipienda sit, nihil pronunciamus; sed in totum lectori docto, sagaci, suspicaci, difficili, qualem sane optamus, relinquimus. Multa siquidem in hac studiorum alea vera et certa cadunt, quae fidenter asserimus: multa quoque veris non absimilia, quaeque sine fraude et damno lectoris minime sunt praetereunda, pro quibus tamen spondere ac vadari nolumus.

[ocr errors]

an

+

16. Iurandasque tuum per nomen ponimus aras] Pro nomen tiquissimus Blandinius Cruquii cum duobus Bersmanni, et editio Cado- Caen infr mensis anno C. 1480.,,Turandasque tuum per numen ponimus aras.“ Nostri quidem omnes, nomen; quod per editiones impune grassatum est:

[ocr errors]
[ocr errors]

t

Biap.

Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hoc populus sapiens et iustus in uno,

v. 18. Vulg. Tuus hic.

adeo pigri timidique sumus in amovendis, quae semel insederunt: nos,
quantum in nobis est, non patiemur haec folia diutius dominari. Iu-
randus per numen, ut Virgil. VI, 323.,,Cocyti stagna alta vides
Sty-
giamque paludem, Di cuius curare timent et fallere numen." Ovid. He-
roid. XII.,,Per reditus corpusque tuum mea numina iuro." et XV.
,,Perque novum iuro numina nostra deas." Metam. IX.,,Si qua fides
miseris, hoc me per numina iuro Non meruisse nefas." Numen au-
tem Augusti, et Augustus deus; etiam dum inter homines ageret,
Noster hoc ipso loco,,,Praesenti tibi divinos largimur honores." Carm.
III, 5. Praesens divus habebitur Augustus." et IV, 5.

[ocr errors]

,,et Laribus
tuum Miscet numen, uti Graecia Castoris, Et magm memor Herculis."
Marmor Narbonense apud Gruterum p. 229. ,NUMINI AUGUSTI vo-
tum susceptum a plebe Narbonensium in perpetuum." Dedicatum hoc
est anno U. C. 764. Augusto adhuc vivente; ut docebit te Illustrissi-
mus Norisius Cenotaph. Pisan. p. 52. quem consule multa poëtarum
loca congerentem, in quibus deus indigitatur; nos, iis omissis, nova
loca proferemus, ubi Numen eius memoratur. Ovid. Trist. III, 8.,,Si,
semel optandum est, Augustum numen adora: Et quem laesisti, rite
precare deum," Ibid. V, 3.,,Sunt dis inter se communia: flectere ten-
ta Caesareum numen numine, Bacche, tuo." V, 10. ,, Quid loquor ah
demens? ipsam quoque perdere vitam Caesaris offenso numine dignus
eram." V, 11. ,,Utque aliis, numerum quorum comprendere non est,
Caesareum numen sic mihi mite fuit." Pontic. I, 2.,,Magna tenent il-
lud rerum molimina numen: Haec est caelesti pectore cura minor." III,
1.,,E quibus ante omnes Augustum numen adora, Progeniemque_piam,
participemque tori,“ Haec omnia Naso, vivente Augusto: unde iam
constat recte fecisse viros eruditos, Freinshemium et Ryckium, qui apud
Tacitum reponunt, Annal. I, 73.,,Rubrio crimini dabatur violatum
periurio numen Augusti :" ubi vulgati habent nomen. Valer. Max. IX,
15, 3.,,Ne divi 'quidem Augusti etiamnum terras regentis excellentissi-
mum numen intentatum ab hoc iniuriae genere extitit." Eant nunc edi-

tores, et nomen hic apud Flaccum deinceps substituant: etsi et Servius
Eclog. I. et Georg. I, 24. nomen legebat, nisi hunc quoque librarii' ca-
lumnientur.

ero.

et

18. Sed tuus hic populus sapiens] Editiones quidem omnes,
codices quoque quot novi praeter unum,,,: Sed tuus hic populus sapiens
et iustus in uno Te nostris ducibus, et Graiis anteferendo." Satis recte:
ut ordo sit, In uno te, in te solo anteferendo Graecis Romanisque du-
cibus. Tuus hic populus, ut Terentius Heaut. Act. V. Sc. I.,,Sed hic
adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes." et in Epigramma-
55,6
te: ,,patria multabor; et olim Ille tuus civis, Lampsace, Gallus
Verum,
utut haec speciosa sunt, mirifice tamen adblanditur lectio,
quam unus ille ex Collegio Trinitatis codex subministrat,,,Sed tuus
hoc populus sapiens et iustus in uno, Te nostris ducibus, te Graiis an-
teferendo." Ubi alius ordo et distinctio exoritur: In hoc uno, in hac
una re sapiens, Te omnibus anteferendo, cetera nequaquam tam iuste
aestimat. Quin et ita olim legerunt Porphyrion et Acron; quorum hic
sic locum enarrat: Pop. Rom. in hac re sola iustus et sapiens est, quod
te praefert omnibus; ille sic: hac sola re sapit, quod te omnibus prae-
ponit. Sine dubio hoc in hac expositione agnoscitur; non hic. Noster

[ocr errors]

Te nostris ducibus, te Graiis anteferendo, 20 Cetera nequaquam simili ratione modoque Aestimat; et nisi quae terris semota suisque Temporibus defuncta videt, fastidit et odit: Sic fautor veterum, ut Tabulas peccare vetantis, Quas bis quinque viri sanxerunt, Foedera regum 25 Vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis, Pontificum libros, annosa volumina Vatum, Dictitet Albano Musas in monte locutas.

Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque Scripta vel optima, Romani pensantur eadem 30 Scriptores trutina; non est quod multa loquamur: Nil intra est olea, nil extra est in nuce duri: Venimus ad summum fortunae: pingimus, atque Psallimus, et luctamur Achivis doctius unctis. Si meliora dies, ut vina, poëmata reddit; 35 Scire velim, chartis pretium quotus arroget annus, Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter Perfectos veteresque referri debet, an inter Vilis atque novos? excludat iurgia finis.

Est vetus atque probus, centum qui perficit annos. 40 Quid? qui deperiit minor uno mense vel anno, Inter quos referendus erit? veteresne poëtas,

. 28. Vulg. Graecorum.

--

31. Oleam.

[ocr errors]

Serm. II, 3, 53. ,,verum hoo se amplectitur uno Hoe amat et laudat." Hac ipsa Epist. v. 120. ,,versus amat, hoc studet unum. Ovid. Pont. III, 2. Exitit hoc unum, quo non convenerit illis." Iterum noster Epist. I, 10. v. 2. ,,hac in re scilicet una Multum dissimiles; at cetera pene gemelli." Ubi eandem vides antithesin, In hac una re- cetera; quam hic habes, In hoc uno sapiens; cetera non aeque iudicat. Quid multis opus? tam elegans verborum collocatio numquam a librariis provenire potuit; contra autem miraculo fuisset, nisi iuus hoc populus a pluribus depravaretur. Rem vero ipsam si aestimes; quorsum hic populus deiztizŵ5? tamquam digito monstrari posset totus populus Rom. aut potius gens humana, quae universa fere Augusto principi pro populo fuit.

28. Si quia Graecorum] Duo codices Torrentii, et egregius noster Reginensis,,,Si quia Graiorum sunt antiquissima quaeque. quod sine controversia admittendum est.

[ocr errors]

31. Nil intra est oleam] Vide modo scabiem dictionis, „Nil intra est oleam, nihil extra est in nuce duri." ubi haec constructio erit, Nil duri est intra oleam, nihil extra in nuce. Potesne vero tam foedam porriginem patienter ferre, ut in priore membro intra sit praepositio, extra autem in posteriore adverbium? Immo ocius repone, si sapis, Nil intra est olea, nihil extra est in nuce duri." ubi intra et extra utrinque sunt adverbia. Fraudi autem fuit librariis elegantior illa rariorque praepositionis collocatio, de qua vide nos ad Carm. III, 25, 2.Jne eadem bis nobis dicenda sint.

Syn. I

£17, Merti.

#1

An quos et praesens et postera respuat aetas?
Iste quidem veteres inter ponetur boneste,
Qui vel mense brevi, vel toto est iunior anno.
45 Utor permisso, caudaeque pilos ut equinae
Paullatim vello: et demo unum, demo et item

unum;

Dum cadat elusus ratione ruentis acervi,

. 42. Vulg. Respuet. 46. Etiam unum.

42. An quos et praesens et postera respuet aetas] Editiones principes, Loscheriana et Venetae, cum aliquot codicibus, An, quos et praesens et postera respuit aetas." Quod cum manifesto vitiosum esset, et tigribus agnos, Postera respuit, futura cum praesentibus coniungeret ; recentiores ex codice uno tantum vel altero sic dederunt:,,An quos et praesens et postera respuet aetas." Atqui par fere hic recurrit inconcinnitas, Praesens respuet; dumque alteri medicinam quaerunt, alteri venenum miscent. Utrique salutarem opem feres, si cum pluribus et potioribus scriptis, antiquissimo, nempe Cruquii, tribus Torrentii totidemque Bersmanni, ac nostris Vossiano, Reginensi aliisque restituis,,,An quos et praesens et postera respuat actas," Hoc enim utrique tempori et praesenti et postero, ex aequo convenit. Ceterum integrum locum attentius consideremus:,,Est vetus atque probus, cen→ tum qui perficit annos. Quid? qui deperiit minor uno mense vel anno, Inter quos referendus erit? veteresne poëtas, An quos et praesens et postera respuat aetas?" Enimvero Illud poëtas multis mihi nominibus displicet. Quas enim aures non offendet otiosum illud ὁμοιοτέ IMεUTOV, veteresne poëtas, respuat aetas? Deinde et sententia mutila est, priusque membrum est impar posteriori: in priore veteres tantummodo habes, in posteriore novos et respuendos nihil igitur est, * quod te respuat opponatur et respondeat. Atqui supra v. 37. recte dixerat, ,,inter Perfectos veteresque referri debet,

an inter Viles atque novos:" ubi veteres et novos, perfectos et viles adversis frontibus componit. Iam vero et supervacuum prorsus est, frustraque versum onerat illud poëtas; quippe si veteres simpliciter dixisset, utique nomen substantivum necessario et elegantius subaudiretur. Neque supervacuum modo, sed quod omnium turpissimum est, ineptum denique et incommodum, et superioribus repugnans. Non enim de solis poëtis hic agit Noster, sed, de quibusvis auctoribus, tam qui versibus, quam qui prosa oratione scripserunt. Ergo et numquam antea poëtas aut poëmata, sed scriptores et scripta nominaverat; et in his v. 24. 25. 27. Leges XII. Tabularum, Commentarios Pontificum, Foedera vetuquae omnia sermone soluto concepta esse et novimus et res ipsa indicat. Haec omnia si evitare cupis, et a poëta nitidissimo tam foedam maculam abstergere, vide an sic locum ex coniectura mecum restituas:,,Inter quos referendus erit? veteresne probosque, An quos et praesens et postera respuat aetas." Cum sciolus quidam inter lineas poetas pro interpretamento scripserat : eo postea factum, est, alterum quod nunc revoco ex versu eiiceretur. Noster paullo ante, ,,Est vetus atque probus centum qui perficit annos.“ Certe hoc uno remedio cuncta quae iam tetigimus ulcera facile sanaveris.

sta:

ut illud

48. Demo unum, demo etiam unum] Illud etiam, cum in editionibus primis semel insederat, haud mirum, si per omnes deinceps locum suum tutatum est. Quis enim tam bonam probamque lectionem in ius vocaverit? Persius Šat. VI. · ,,adde etiam unum, Unum etiam;

« PredošláPokračovať »